previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


4. DE REDITU PHILIPPI BEROALDI | IUVENIS LITERATISSIMI EX GALLIA, ELEGIA

Musae olim comites Beroaldo iuvere Philippo
Trans Rhodani ripas, trans Ararisque vada.
Atque diu iuvenem per barbara regna sequutas
Poenituit nostros deseruisse lares.
5His igitur verbis reditum suasere poetae,
Unaque pro toto sic fuit orsa choro.
Chare puer virides superas qui laudibus annos,
Egregium Latii, Pieriumque decus.
Accipe (nec noster paeriat tibi taedia sermo)
10Publica sacrati vota precesque chori.
Altius ordimur, quo res tibi cognita possit
Altius in mentem se insinuare tuam.
Inter Parrhasios ignes et sydera Cancri
Sunt loca nec flammis, nec nimis usta gelu.
15Hic primum Phoebus, primum dea cognita Pallas,
Primaque sunt nostris sacra litata focis.
Phoenices habitant, et Aegaenoris arva nepotes,
Regalesque Tyrus tingere docta togas.
Hic populis primum nostras ostendimus artes.
20Primaque de nostro gens fonte bibit.
Nomina syderibus primi numerosque dedere,
Quae Argolicos nautas, Sidoniosque regunt.
Solis iter norant, hyades et Gnosia signa,
Nec dum Cecropiis cognita Pallas erat.
25Serpere paulatim lento Sapientia passu
Coepit, et in Solymi se tulit arva soli.
Ivit Assyrios, et qua cognomina tellus
Quod sit fluminibus cincta duobus habet.
Transiit ad Persas ubi regna antiqua magnorum,
30Quod docuit nati stella Tonantis iter.
Transiit ad campos Phenix ubi cinnama carpit,
Cum sibi supremam novit adesse diem.
Illa colunt sulcis Arabes foelicibus arva,
Quos duplici claudit Doris amara sinu.
35Inde adiit Pharias urbes Memphitica regna
Tum primum Inachiae vidimus ora deae.
Tum primum Libyae magni pars tertia mundi
Cognita, et Ausonio gens inimica solo.
Inde per Ionium peregrino remige vecta
40Applicuit fausto Dorica tecta pede.
Tunc datus Eurotas nobis, Cadmeaeque Dirce,
Et fons quem volucris ungula fecit equi.
Hinc Linus, hinc vates troiani carminis author.
Hinc bibit Euripides, et tuus Ascra senex.
45Hinc alii quorum pulcherrima nomina Phoebus
Iussit ab aeterna posteritate coli.
Venit in Ausonios Graio de littore fines,
Limen ad Evandri, Romuleasque domos,
Hospitis adventu colles risere Latini,
50Et capitolini templa superba Dei.
Non fuit his nobis usquam iucundior oris
Terra, nec in toto gratior orbe locus,
Illic deposita requievit Gorgone Pallas,
Et dixit nostrae meta sit ista viae.
55Non decet ad gelidum vestigia ferre Bootem
Qua steriles agros Parrhasis ursa facit.
Ut peius fruges hominum, sic corpora Titan
Digerit, et terrae mens grave sentit onus.
Si ferat arma situ rubiginis aspera miles,
60Fiet iners cubito, fiet inersque genu.
Non bene digestos ita mens infusa per artus
Tarda fit, et crudo pondere pressa iacet.
Sunt tamen et Gallis praestantia corda fatemur,
Et feritas senti barbariesque minor.
65Multa negant coeli, quae more parantur, et usus,
Et studium contra sydera multa potest.
Amphitryonades odium lethale novercae
Vicit, et astrorum fortior igne fuit.
Per Maria Aegiades ad monstra biformia venit,
70Illa dabant forti sydera viro.
Mens tamen Astrorum coelique potentior igne
Restituit patriis Thesea littoribus.
Bobus ab Euxinis cum virgine venit et auro
Aesonides fato durior ipse suo.
75Saepe ratem contra fluctus, Boreamque sonorum
Impulsam valida vidimus ire manu.
Fortis, et assiduo virtus animosa Iabore
Nescit agi fatis, Sydere nescit agi.
Non igitur multis Gallos praecellere rebus
80Et laudem egregiam promeruisse nego.
Est tamen Ausoniae nobis gratissima tellus,
Qua fluit ingenti lingua Latina vado.
Sunt illic chordae, sunt barbita, plectra, Lyraeque,
Armaque Phoebeae caetera militiae.
85Tradidit Italia sua munera quisque deorum,
Et fuit ad dandas ingeniosus opes.
Iuppiter imperium docuit, sceptrumque tenere,
Et premere aequali barbara colla iugo.
Arma dedit Mavors, galeas ensesque coruscos,
90Et cava lorato scuta ferenda sinu.
Addidit et latos humeros cervicibus amplis,
Aptaque thoraci pectora squammifero.
Per campos equitum turmas et nautica bella,
Per fluvios currere perque fretum,
95Fronte graves Italos lingua incessuque modestos
Esse facit lento falcifer Deus.
Barbaricam stimulat rabies in bella cohortem,
Itala consilium non furor arma movet:
Hic Deus agrorum cultus, artemque ferendae
100Vitis, et arboreas insinuavit opes.
Cynthius ad Musas animos inflexit Apollo,
Et disciplinae tradidit omne genus.
Alma Venus populis urbes implevit et agros,
Sylvestresque, aequoreasque domos.
105Ut sinit qui curent urbana negocia cives,
Qui ferat arma manu, qui colat arva bove.
Foedera Mercurius docuit, legesque severas,
Et dare clamori litigiisque modum.
Tersa coloratis componere vocibus ora
110Erudit, et vafro callida verba sale.
Luna pudicitiam suasit, castumque ruborem,
Ne furat ardescens et sine lege Venus.
Alma Ceres docuit fruges, quas semine iacto
Decolor incurvo rusticus ense metit.
115Vina dedit Bacchus, passimque comantibus aegris
Vix gravis uvarum vinea portat onus.
Quid genus arboreum referam? Quid mitia poma?
Quae dat inexhausto fertilis ora solo
Sepibus Ausoniis lauri nascuntur, in arvis
120Spargit odoriferum myrrhea sylva nemus.
Et quae purpurea rutilanti in cortice mala
Punica, de Libyco per mare vecta solo.
Quid memorem ficum biferam? Quae divite ligno
Mellifluas gignit, nectareasque dapes?
125Palladiis taceo quaesit vindemia baccis,
Et quantae ex oleis accumulentur opes.
Aspice Picenos colles, Sammnitica rurae,
Appula, Campani littoris arva lege.
Aspice Baenacum, iuga Tusca, Lygustica saxa.
130Profluit in latices Palladius omne nemus.
Quid referam tristes succos, quos barbara misit
Media? Quid roseis Persica mala genis?
Et quae maternos aurora pondere ramos
Poma sagittifera missa Cydone gravant?
135Adde lacernatas corylos, et amygdala messis
Nuncia, et hirsuto castaneas thalamo.
Addice pinorum nemus, idaeasque cypressos,
Et secta in tabulas ligna abiegna leves.
Quid tibi primitias fruges memorare necesse est
140De Cerasunteo poma vocata solo?
Et quae Pyrameo non sunt perfusa cruore?
Et quae Tysbeo sanguine mora rubent?
Atque Damascenae retinentia nomina terrae
Pruna, salutiferam quae medicamen habent?
145Plurima praetereo, riguis quae servat in hortis
Hellespontidei provida cura Dei.
Sunt saltus ubi mille greges pascuntur equorum,
Qua Sybaris calabro floruit alta solo.
Quaque Tarentinas arces Spartana iuventus
150Condidit, et pulchro tingitur amne Croton.
Sunt illic Dryades, agrestia numina Fauni
Flaminios colles, aemyliosque colunt.
Plusque lupercales quam ludi Pana lycaei
Delectant, Itali Pan amat arva soli.
155Vallibus Ausoniis habitat, non Maenala curat,
Non Phoboles agros, partheniumve nemus.
Nunc Athesis, nunc arva Padi, nunc laeta revisit
Pascua, quae nitido Mintius amne rigat.
Herbosos niveum magno pecus agmine saltus
160Tondet, et innocuo iungitur agna bovi.
Hinc lanae tenues, hinc grandi caseus orbe,
Quique gravi taurus vomere scindit humum.
Mollia quae soli carpebant vellera Seres,
Nent Itali, et texunt, in tunicasque suunt.
165Sunt Gelidi fontes, sunt flumina magna, lacusque
Altaque piscosis sunt vada gurgitibus.
Adde salutares undas, quibus aegra levantur
Corpora, cum Medicae deficit artis opus.
Coelestes adiunge favos et nectareum mel,
170Quod vaga de florum vertice lambit apis.
Adde quod argentum tellus, quod parturit aurum,
Et grave quod ferri pondus et aeris habet.
Laeta croci sileo primis quae fila pruinis
Vimineis virgo colligit in calathis.
175Nulla tot egregias tellus complectitur urbes,
Nulla tot ardentes Martia corda viros.
Qua gelidus Tanais, qua Baethyca labitur unda
Sollicitant mercibus omne fretum.
Nusquam caelitibus maior reverentia, nusquam
180Maiori colitur relligione Deus.
Ipsa Dei proles Solymo sata sanguine Romam
Iura Sacerdotii iussit habere sui.
Illic esse quibus referet, quibus aethera claudat
Instituit claves, imperiumque dedit.
185Roma sibi terras quondam subiecerat, at nunc
Aetheriasque domos, Taenariosque lacus.
Quare age chare puer gentis pete regna Latinae,
Heroumque solum, Semideumque lares.
Te rogat ut redeas pater Apoeninus, et ipsa
190Templa cypressifero quae gerit alta iugo.
Saxoque cadens summis ex alpibus amne
Clarus arenosis Rhenus harundinibus.
Te patrii proceres, te turba coaeva sodales,
Te tua tota domus, te tua chara parens.
195Magna tuae statuunt patriae tibi praemia patres,
Et vocat adventus curia tota tuos.
Sancta, venusta, ferax, cum divite nobilis auro
In thalamos virgo crescit itura tuos.
Iam satis occiduas tecum lustravimus urbes,
200Hesperiae est reduci terra petenda pede.
Illic divitiis et pulchrae prolis honore,
Et fama veteres transgredieris avos.
Tecum erimus Musae, tecum celeberrima vivet
Gloria, quae nostrum comitatur iter.
205Eia igitur cum mane rubens aurora resurget
Ausoniae dextra regna petantur, ave.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: