previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


6. PRO PACATA ITALIA POST BELLUM FERRARIENSE | AD OLIVERIUM CARAFAM CARDINALEM NEAPOLITANUM

Munera, qui norint et sanctae commoda pacis
Saeva velint Stygio bella sepulta lacu.
Triste quid est aliud bellum, quam missa per omnes
Publica tempestas diluviumque domos?
5Bella necant homines, faciunt sine honoribus Aras,
Urbisque agrorum depopulantur opes.
Ah pereat quisquis tam saevi criminis author
Extitit, et nostras misit arma manus.
Ferreus exultat bellis et sanguine Mavors,
10Et ciet invito bella tubasque Deo.
Pax coeleste bonum. Sacris altaria flammis,
Atque tepescentes suscitat igne focos.
Pax hominum genetrix. Pax est custodia rerum.
Pax aperit iuris, iustitiaque forum.
15Gloria pace minor, minor est vistoria pace:
Atque aliquid peius pace triumphus habet.
Nulla quies homini, nulla est sine pace voluptas:
Nullus amor, nullum relligionis opus.
Pax urbes, pax regna ligat, pax congregat orbem:
20Fiat ut ex multis urbibus una domus.
Saecula pax renovat, pax aurea tempora portat:
Et mores priscae simplicitatis habet.
Ingenuae redeunt artes, Academica florent
Ocia, Castadiae sollicitantur aquae.
25Pax facit innocuos, saltus, nemorumque recessus.
Tutus it, et tutas advena portat opes.
Pax Cererem campis, et mitem collibus uvam
Reddit, et armoso dividit arva bove.
Gramina pace virent, per pinguia pascua laetum
30Luxuriat multa fertilitate pacus.
Pax vehit aeoas peregrina per aequora merces:
Et steriles ponti non sinit esse vias.
Pax hilares mensas facit, et convivia passim:
Et recreat molli tristia corda mero.
35Pax aperit thalamos, hymeneaque carmina cantat,
Excitat, et resides non sinit esse Lyras.
Pro gladiis lauros habet, et pro casside ferta:
It sua palladia tempora fronte ligat.
Gestit, et ad Thyasos agili volat ardua saltu,
40Et vocat ad festos agmina longa dies.
At tibi qui limen referas et claudis Olympi,
Retia qui Petri, naviculamque tenes:
Et tibi regali qui maiestate per urbes
Ausoniae regnas, Parthenopenque colis:
45Sint faciles semper divi, sint mitia vobis
Numina, qui paci contribuistis opem.
Vivite concordes tranquilla per ocia pacis:
Ducite foelices mellifluosque dies.
Et tibi sacratam vestit cui purpura frontem:
50Et cui pacificum nomen oliva dedit:
Iuppiter ad superum faciat discumbere mensas:
Nectaris ut succos, ambrosiamque bibas.
Semper enim tibi tibi pacis amor, tu solvere lites
Et genus humanum conciliare soles.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: