previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


8. AD IACOBUM CARPHORUM MACHIAVELLUM FERRARIENSEM, | QUI DEDERAT LEGENDA OPUSCULA BASINII PARMENSIS

Accipe quem nobis dederas Iacobe libellum,
Accipe divini nobile vatis opus.
Vertice me clamat pater Apoeninus ab alto,
Me iuga, me fontes, palladiumque nemus.
5Falsidicus crebris me navita vocibus urget,
Et vocat adventus navis itura meos.
Supplicat ac celerem placido Padus equore gressum,
Tuque procul fusa Rhene palustris aqua.
Auferor atque tuos vultus Iacobe relinquo
10Et peto Felsinei pinguia rura soli.
Displicet, a charo quoniam disiungor amico,
Qui mihi curarum dulce levamen eras.
Et placet, egregiam quia nave relabor ad urbem,
Quae mihi dat votis sydera fausta meis.
15Tu mihi Ferrariae magnes, mihi Felsina magnes,
Ast ego consistens inter utrinque chalybs.
Unde tibi meritas possim persolvere grates
Non habeo, superi praemia digna ferant.
Tu mihi das tristes minuant quae carmina curas,
20Carmina de sacri fontibus hausta chori.
Tu mihi delitias, tu dulcia dona dedisti,
Dona quibus poterant non meliora dari.
Tu Iovis et superum convivia, tu mihi donas
Cum Meleagraeo somnia matris apro.
25Tu mihi magnanimi faustos ostendis amores
Principis, et vacuos non sinis ire dies.
Intermissa diu sopitaque carmina surgant
Efficis, et residem non sinis esse lyram.
Pieridum memorem tu me facis esse sororum,
30Oblitasque diu visere cogis aquas.
Et quae iam exueram temploque affixa dicaram
Tanta cui cura est, induar arma facis.
Ante quidem tibi me multum debere videbam,
Et meus extingui non potuisse amor:
35Sed modo plus longe solito mea singula, meque
Efficiunt iuris munera tanta tui.
Tu potes ad niveam solus me mittere Leucen
Euxino Leucen quae procul orbe latet.
Herculeas ultra Gades, si iusseris, ibo,
40Si cupis aeoi Memnonis arva petam.
Ipse labor fiet requies, dolor ipse voluptas,
Quando tibi factum dixeris esse satis.
Sive ego caucaseas rupes seu caspia claustra,
Sive colam steriles Arctophylactis agros.
45Sive meos vultus teneat longinquus Hydaspes,
Sive Tagus fulvis invidiosus aquis
Seu ferar ad Boream, pluvium seu mittar ad Austrum,
Sive per Aethiopas, sive per Hesperios:
Pectore sub nostro semper tua vivet imago,
50Nec potero moriens immemor esse tui.
Et si sunt aliquid manes, ut credimus, et sunt,
Est immortalis iste futurus amor.
Tu modo sic aeques sanctum non segnis amorem,
Atque duos homines spiritus unus agat.
55Vive memor nostri longos feliciter annos,
Post obitus videas regna beata, Vale.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: