previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


12. auram alloquitur

Aura silvarum nemorumque cultrix,
Cynthiae fessae gelidum levamen,
O quies lassis fugientibusque
Pana Napaeis,
5Grata pascenti niveas capellas
Propter Amphrysi venerantis undas,
Seu colit gratum nemus atque amati
Daphnidis Idan,
Cynthio semper dea grata, semper
10Dulcis illius comes, o laborum,
O quies aestus Cephalo virenti in
Vertice Hymeti,
Linque florentis, dea blanda, colles,
Sive in umbrosos gelidosque saltus
15Maenalos aut parthenio in antro
Lenta vagaris,
Sive spartanis celebrata nymphis
Taygeta aut molles Phrygiae recessus,
Seu tenent verno Zephyro tepenti
20Litore Baiae;
Hic ubi nostri quotiens amores,
Me sine, et lympha fruitur salubri
Fannia (heu torpet gelidus sub imo
Pectore sanguis),
25Quae modo in molli studiosa arena
Ludit, et circum niveae sorores
Cursitant pictas vario legentes
Litore conchas,
Qualis in vernis Erycina pratis,
30Gratiis certans, studio recentis
Deligit flores, modo se fluenti
Abluit amni;
Interim occulto latitans fruteto
Faunus, armentique deus magister
35Ebibunt molles avido foventes
Pectore flammas.
Huc age et gressus moveas virentis,
Floribus nectens croceos capillos,
Pinnulis afflans roseos odores
40Ambrosiamque;
Sed leves tecum volitent Amores,
Quisque candentis iaculans sagittas,
Sed meum certent facibus cruentum
Urere pectus.
45Urar, et centum pariter sagittis
Figar, ac de me cupiant triumphum,
Vel levem immitis modo sentiat si
Illa favillam.
Sed quis, heu, nostris calor in medullis
50Fervet? En quali exagitamur aestu?
Tu meos o nunc relevans calores,
Aura, venito.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: