previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


18. ludit poetice

Iam satis est molli residem lusisse sub umbra,
Nostraque nympharum scripta tulisse choris;
Nunc iuvat et fortis troiana in proelia fratres,
Dardaniosque iterum ducere in arma duces,
5Nunc iuvat et multa foedatum caede Patroclon
Hectorea raptum commemorare manu,
Aeacidae ut telo cecidit ferus Hector, ut arcu
Tabifico Paridis concidit Aeacides,
Ferveat ut nimium confidens Troilus armis,
10Vulneret incautum thessalis hasta latus,
Utque Neoptolemi disiecta sit Ilios armis,
Ut Priamus patrios corruit ante deos.
Scilicet in magnis quaerenda est gloria rebus,
Hinc veniant capiti laurea serta meo;
15Quod si forte animis respondent carmina nostris,
Vel Croesi fuerint vilia regna mihi.
Felices nimium fortunatosque poetas,
Et qui penea tempora fronde tegunt:
Una dies satis est hominum delere labores,
20Vatibus at certe morte carere datum.
O utinam, et nostri fugiant nigra fata libelli,
Et sit perpetuo non sine honore rogus;
O si post cineres et me quoque iactet alunnum
Umbria, carminibus non inhonora meis,
25Umbria Pieridum cultrix, patria alta Properti,
Quae me non humili candida monte tulit,
Vigia quem gelidis placidus circumfluit undis
Et Nar sulphureis fontibus usque calens,
Hic ubi me viridi puerum sub valle canentem
30Audiit irrigui coerula nympha loci,
Atque ait: "Antra, puer, muscosi fontis et ista
Tecta petas, en haec quae tibi serta paro;
Si mecum hoc viridi libeat considere prato,
Tu mea cura, puer, tu meus ardor eris;
35Hanc tibi nos dabimus, ne sis modo durus amanti,
Quam dederat nobis Delius ante lyram."
Plura locuturam subitus deterruit horror,
Immersitque suis fontibus illa caput:
Liber adest, quem maturis vindemia ramis
40Cincta vocat, lateri dolia plena ferens.
Hunc circum Satyri volitant viridesque Napaeae,
Ebrietasque rubens, et malesanus Amor,
Ac residens pando vetulus Silenus asello,
Cui comes a dextra parte Priapus erat.
45Tympana pars, alii quatiebant terga iuvenci,
Pars canit et choreas ducit utraque manu,
E quibus haec unus lingua titubante ferebat
(Ut reor a calamis, Pan tegeaeus erat):
"Primus devictis rediens Lenaeus ab Indis
50Imposuit capiti serta novella suo,
Primus pampinea docuit de vite liquorem
Exprimere et puris dulcia mella favis,
Primus et instituit plenis convivia mensis
Insolitasque mero concelebrare dapes;
55Per te blanda venus, per te iucunda voluptas,
Et sine te lusus deliciaeque iacent,
Bacche, quies rerum, terror quoque, Bacche, Gigantum,
Subsidium victis iam prope, Bacche, deis."
Hinc Thebas canit et Semelen, interque canendum
60Urceus huic ansa deficiente cadit,
Quem de more humeris suspensum semper habebat:
Ille dolet sitiens, praeque pudore tacet.
Ridet turba frequens, imprimis ridet et ipse
Euchius, at comites indoluere senis.
65Sed te dum Phrygiae deterrent classica pugnae,
Ad veteres lusus, o mea Musa, redis.
Nunquid dura nimis tibi martia castra videntur,
Otia quae semper deliciasque colis?
Scilicet in nobis est consuetudo magistra;
70Haec studia, haec artes ingeniosa facit.
Quod si consuesces paulum sudare sub armis,
Mox tibi fidenti martius ardor erit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: