previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


19. queritur de nimio et novo amore

Ecce novum nobis indicit Cypria bellum,
Ecce alias in me sumit Amor faculas.
Mater, io, iuvenem quis me tibi dulcibus annis
Eripit, et moestos ingerit in cineres?
5Nam mea crudeles tetigerunt corda sagittae,
Atque animam petiit vulneris asperitas.
Mater, io, mea mater, io, succurre dolenti,
Mater, io, migrat spiritus in tenebras;
Et tu cara tuo soror o dulcissima fratri,
10Ac per quam fuerat vivere dulce magis,
Iamque vale, et cineres fratris, germana, repone,
Curabisque pias funeris exequias.
Cinnama, si insano dilexi semper amore,
Et placuit prae te foemina nulla mihi,
15O tantum liceat miserae sperare favillae,
Ut post nostra tuus funera vivat amor.
Quamvis causa meae fueris tu mortis acerbae,
Crimina non tua sunt, culpa sed est Veneris;
Nam mihi, quod castam decuit praestare puellam,
20A te servata est semper honesta fides;
Non pretium mihi te, fulvum non abstulit aurum,
Quaeque animos capiunt munera magna leves.
Sed quid liventis in me convertitis hydros
Infaustasque faces, thisiphonea cohors?
25Parcite, crudeles Erebi Ditisque ministrae,
Et canis, et stygii lurida cymba senis,
Parcite, non vestrum est manes retinere poetae;
Elisia est nobis nanque parata domus.
Illic nos nitidi manet aurea Musa Catulli,
30Cuius adhuc etiam Lesbia in ore sonat,
Cui tantum dicunt hi se debere libelli,
Quantum nec caro filia blanda patri,
Quam iuveni ardenti multa cum dote maritam
Perducit cari coniugis in gremium;
35Illa suo grates persolvit laeta parenti,
Quod dederit nomen coniugis ac dominae.
O quicunque meum comitati funus, amici,
Vivite felices commemoresque mei;
Et siquando novos tulerit Campania vates
40(Nanque illa et domus et patria Pieridum est,
Illa mihi puero sedem studiumque Camoenae,
Illa mihi nomen contulit ac dominam),
Dicite, me iuvenem periisse in amore, meaeque
Unica quod fuerit foemina causa necis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: