previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


20. alloquitur suspiria et lacrimas

O iucunda mei suspiria nuntia cordis,
O oculi, nunc iam flumina, non oculi,
Haec mandata meae constanter ferte puellae,
Gaudeat, ut solita est, fletibus illa meis.
5Sensistine graves, immitis Cinnama, poenas,
Sensistine meus quam miserandus amor?
Perfida, me crucias, cum possis sola iuvare;
Heu heu, nam per te, perfida, nunc morior.
Quam leviter poteras fato subducere amantem:
10Sed moriar; titulus sit mihi mortis Amor.
Si non magna satis periisse in amore puellae,
Quantulacunque tamen gloria dulcis erit.
Pallidus a misero cessisset corpore languor,
In vultu si quid dulce notasset amor,
15In verbis si mite aliquid. Spes omnis amantum
Ex oculis; oculi nil nisi triste ferunt.
Ore arabum nemus inspiras, ver ore remittis,
Unde tibi nomen, Cinnama, dulce fuit.
Oscula si summis saltem mihi pacta labellis,
20Concessum ambrosio si semel ore frui,
Languidulis animam poteras tum reddere membris,
Et nudum inferno me revocare lacu.
Non mala Persephone letum properasset acerbum,
Non iuveni pallens Styx adeunda foret,
25Non phlegethonteae sentirem incendia ripae,
Eumenidumque angues, terrificumque canem;
Sed tecum carae duxissem blanda iuventae
Tempora, subque tuo factus amore senex.
At tu, sancta Venus, nostro succurre labori,
30Tu dea, tu vati, Cypria, parce tuo:
Diligat illa suumque et amans suspiret amantem,
Et iungi cupiat pectora nostra suis,
Proque meis lacrimis totidem succende favillas,
Omnia sint illi cognita nostra mala;
35Quem fugit, cupiat, quem non est passa iuvare,
Nunc amet, uratur sic magis inque dies.
Sancta favet; iamque et placidis arrisit ocellis,
Aureolumque dedit lux mea basiolum,
Basiolum, nigra quo me revocavit ab unda
40Atque animam fessis reddidit articulis,
Quo sine non Arabum silvae, non rura sabaea,
Ambrosiae spiret nec sine mollis odor.
At tibi servati tanto pro munere vatis
Sudabunt tepidis thurea dona focis,
45Et tibi cantabit laudes mea tybia; per te
Cinnama dura prius, Cinnama facta bona est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: