previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


3. carmen nocturnum ad fores puellae

Sic mihi crudeles isti placentur ocelli,
Qui me luminibus surripuere suis,
Ut nulla e cunctis aeque formosa puella est,
Nec quae sit misero tantum adamata mihi.
5Nil formae natura tuae, nil cura negavit,
Una superciliis si tibi dempta nota.
Nam, quamvis molli semper sis dedita amori,
Nulla proterva magis, nulla benigna minus;
Cum tibi sint placidi mores, sint mitia corda,
10Nulla benigna minus, difficilisque magis.
Nam quid dura tuum sic me contemnis amantem,
Neglectumque tuas despicis ante fores?
Ipsa fugat primas nox intempesta tenebras,
Nulla tamen nostro mota dolore venis;
15Frigida saevit hiems, immitis et ingruit aer,
Exclusum pateris me tamen esse foris.
Fannia, solve fores, mea Fannia, Fannia, quaeso,
Solve fores, quaeso, Fannia, solve fores,
Et me, quem gelidus Boreas contraxit et himber,
20In tepido foveas, dulcis amica, sinu.
Quod rogo, nec magnum est; et amor sibi mutua poscit,
Mutuaque amplexus gaudia poscit hiems.
At tu, quae dominae servas dilecta cubile,
Me miserum, dormis scita Lepilli diu.
25Si dormis, tibi sit facilis somnusque quiesque,
Sin vigilas, posti, te rogo, deme seram:
Scis etenim, quid noster amor, quid spes mea de te,
Quid mihi promittat, quae tibi tanta fides.
Me miserum, dormis nimium iucunda Lepilli;
30Surge, age, de molli surge Lepilli toro,
Nam se quamprimum terris lux candida praefert,
Seque dies roseo suscitat oceano.
Sed tibi quid feci, crudelis somne? Quid, inquam,
Dure, meas frangis, somnule, delitias?
35Te decuit, nostris olim devicte querelis,
Lumina iam dominae deseruisse meae.
Anne deum mentes, an livor numina vexat,
Quos iuvat et nostra commoditate frui?
Nam te, si invidia, crudelis somne, vacares,
40Par fuerit mores noctis habere bonos:
Nox facilem cupido semper se praebet amanti,
Nox iuvenum curis obsequiosa favet,
Illa meos quotiens custodem fallere iussos
Clam tulit ad lectum, quo iacet illa, pedes,
45Et quotiens, vigili quamvis cum matre iaceret,
Illa meo foemori iunxit amica foemur.
At tibi, somne, tuis semper sopor absit ocellis
Imprecor, et semper lumina aperta geras,
Quaeque papavereis tecum fers pocula succis
50Rupta cadant, et sis pervigil ipse diu.
Salve difficili subnixus, pessule, posti,
Limina quaeque tua claudis, iniqua sera,
Vos mihi nunc faciles aditus praestate roganti,
Ad dominamque meam pandite qua sit iter:
55Vos ego panchaeo supplex venerabor odore,
Floribus e vernis pictaque serta dabo,
Vobis myrteolo spargam de flore liquorem,
Vobis de roseo lympha madore fluet.
O male, quod fletu nequicquam absumor inani,
60Despectasque meas, pessule lente, preces.
Sic tibi nec longae caries nec ruga senectae
Officiat, nec te sentiat ignis edax,
Sic tibi nec raucae stridet quae lamina serrae,
Nec queat ulla tibi saeva nocere manus,
65Furtivus clauso sensim te subtrahe posti,
Ut pateat moto cardine laxa foris.
Sed mihi quid lacrimae prosunt? Quid vota precesve?
Roboribus duris nulla subest pietas.
Crudeles postes, crudelis ianua, tuque
70Tam male grate meis, pessule, delitiis,
Vos situs obducat, vobis non aequa securis
Saeviat, et cuneis instet acerba manus,
In vos irati procursent undique amantes,
Ingerat hic lapides, inferat ille faces.
75Ergo, ubi tam durae consumpsi tempora noctis,
Mortua quid prodest membra referre domum?
Hic moriar, sit et haec mihi funeris auctor acerbi
Ianua, sint tumulus limina et ipsa meus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: