previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


6. queritur de ingenii tenuitate

Aerii montes et mollia prata nemusque
Et vos carminibus flumina nota meis,
Quod me tam gracilem voluistis ferre poetam,
Indignor, magnae laudis amore calens.
5Nam mihi iam pridem tenues agitantur amores,
Attritamque sequor vatibus ipse viam,
Intactos ausus necdum contingere fontes
Arduus et summi carpere montis iter
Hic, ubi pierio recubans Lucretius antro
10Concinuit latio carmina digna sono,
Ac rarum siculus foecundo pectore vates
Rerum naturae condidit auctor opus.
Sed tamen, ante diem quicquid properatur, acerbum est,
Maturumque suo tempore quicquid erit;
15Omnia fert aetas, et perficit omnia tempus,
Nec serum quicquam tempus et hora ferunt.
Prima velim teneris intendat amoribus aetas,
Cantet et ad citharam nostra Camoena suam,
Ac primum teneros miretur Fannia versus,
20Quos mea demulcens pectora dictat Amor,
Lascivumque prius me sentiat Umbria vatem,
Gaudeat et nostro carmine lector amans.
Sera meis veniet, veniet si fama libellis,
In pretio cum sit nostra senecta suo.
25Tunc ego castalias (vivam modo) pronus ad undas
Perfundam sancto labra liquore senex,
Quatuor et referam digesta elementa figuris,
Primum ignis, post hunc aeris esse locum,
Terra sit ut media mundi regione locata
30Nixa suis opibus, pondere tuta suo,
Intervalla tenens distantia partibus aeque
Bruta quidem et solido sorte recepta loco,
Quam pater oceanus spumantibus abluit undis
Amplectens, medio dissociatque freto;
35Sint duo praeterea, quorum sullimis ab Arcto,
Imus ab opposito dicitur axe polus;
Hos circum immensi volvatur machina mundi,
Nec tamen impositum sentiat axis honus;
Denique gignendis quaenam sint semina rebus,
40Unde suos ortus edita quaeque trahant,
Unde pavor cervis, rabies atque ira leonum,
Raucaque cur cornix, et bene cantet olor;
Quid calidi fontes himbri, quid noctibus Ammon
Ferveat et medio frigeat usque die;
45Quem dederit rebus finem natura creandis,
Centauri nunquid, Scylla vel esse queant,
Cur non luna suo, sed fratris luceat igni,
Quid vehat et Procyon, quid vehat ortus Equi.
Felices animae fatis melioribus usae,
50Cura quibus primis talia nosse fuit;
Non illis studium gemmae, non dira cupido,
Divitis aut auri perniciosa sitis,
Sed superum casto rimabant pectore templum;
Quis superis nunc est vita beata locis.
55At mihi servitium et tristis iam vita paratur,
Illaque libertas pristina surripitur,
Immatura meae nec parcunt fata iuventae.
Ne peream, tu me, Fannia cara, iuva.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: