previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


9. ad Fanniam

Quid mihi tam multas proponis, Fannia, poenas,
Et cupis in tantis excruciare malis?
Sit satis interdum gravibus me affligere verbis,
Et miserum de me sumere supplicium.
5Non ego servitium dominae tam mite recuso
(Ah pereat, siquis vincula et ipsa timet);
Luminibus sed dura meis te subtrahis, et me
Excludit posita clausa fenestra sera,
Sed nunquam potui lacrimis aut fletibus ullis
10Efficere, ut vobis mitior ipsa fores.
An quia te a teneris dilexi puriter annis,
Hoc meruit de te, perfida, longus amor?
Quid si me alterius cepissent lumina? Quid si
Altera in amplexus isset amica meos?
15Hoc nocuit misero servisse fideliter uni,
Hoc nocuit tanta semper amasse fide.
O pereat quicunque colit tenerasque puellas,
Et durae sequitur militiam Veneris.
Et mihi si posthac fuerit quae gratia tecum,
20Dilanient avidi tum mea membra lupi,
Tum mea membra avido discerpant gutture corvi
Effodiantque oculos, qui mihi causa mali.
Ah valeant veneres, valeant mala gaudia, amores:
Casta placent, luxus desidiose, vale;
25Iam mihi Francisci tunicam cordamque parate,
Iam teneant nudos lignea vincla pedes;
Quam iucunda mihi ieiunia, quis ego coelum
Emeream, cum me solverit atra dies.
At tu tunc nostros flebis deserta labores,
30Cum subeant veneris dulcia furta meae,
Cum subeant dulces quas tecum ducere noctes
Saepe admirata es, lassaque facta prior.
Sed quid tum lacrimae? Quid tum tibi vota precesve?
Quem semel expuleris, non revocatur amor.
35Non mihi cara quidem poteris, non bella videri,
Non, si sic fieri Iupiter ipse velit.
Et licet in te alius dives suspiret amator,
Exemplo fuerit cautior ille meo;
Ac, ne quem lateat quam sis non mitis amanti,
40Saevitiam dicet parva tabella tuam,
Quam legat et iuvenumque chorus doctaeque puellae,
Et quicunque tuam sensit, Amor, pharetram:
"Fannia despectos semper fastidit amantes,
Hoc illi vitium mater iniqua dedit."

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: