next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. de peregrinationibus. Ad Fanniam Sventhocam

Scire meos casus populos gentesque requiris
Et loca que vidi fatis agitatus iniquis
Que memorare animus pavet et meminisse
Leteosque amnes totos hausisse libenter
5Vellet ut indigni cessissent mente labores
Immeriteque fuge memorem deponere curam
Posset, et ingenio toto, mea Fannia, fame
Inservire tue. Sed si te tanta cupido
Urget ut indignos renovem sub mente dolores,
10Accipe qua serie meus huc me duxerit error:
Tertia iam rediit decussaque montibus umbra est
Et quater in campis sulcos renovavit avarus
Agricola et gravidos numerosa messe maniplos
Substulit adversis postquam Lavina reliqui
15Litora syderibus veteri parvoque phaselo
Ausus adoratis pelagi cum numine nymphis
Tyrenum sulcare salum, Circeaque circum
Saxa, sepulchrales voces audire ferarum
Truncorumque, aviumque simul, quas illa nephando
20Carmine ex humanis iussit migrare figuris
In varias formas; nec mi cariosa pusille
Rimarum compago ratis puppisque fatiscens
Fida minus visa est, quam nomina sancta per orbem
Tarpeie turres patuli et munimen asyli.
25Illinc, auguste cum iam michi menia Rome
Interdicta forent, cum iam loca cuncta putarem
Italia michi tuta magis, primordia longi
Erroris cepere mei; tum nomen habentes
Deveni Pelopis terras, si forte cubile
30Herculei monstri, Nemee michi silva pateret:
Nonacriumve nemus riguive extiva Licei
Aut Lernea palus cineresve novemplicis Ydre;
Nec minus accessi scopulose saxa Malee
Trenarus exiguis ubi collibus imminet antro
35Unde iter ad Stigios et lurida concava Ditis.
Heumenidumque voces et sibila dira comarum
Tergeminique canis ieiunos visus hyatus
Audire et sonitum gemitus atrosque tumultus
Frigidus attonito totus sudore putavi
40Tutius exigue rursus me credere cymbe
Ionioque mari quam si loca vivus adirem
Functorum, datur ad superas unde exitus auras
Rarus; et a leva iam iam Cythera relicta
Ante oculosque Calum stabat calamisque Cidonum
45Terra ferax unde in pugnas venere sagipte.
Nec mora me Candos Dycteo proxima monti
Excipit exiguis operosoque aggere tutis
Vestibulis, haud inde procul quo cornua thaurus
Exuit ethereus, regem confexus Olimpi,
50Sydoniumque remisit onus quod nomina secto
Imposuit mundo. Sed nec michi cuna tonantis
Ida repercusso famulata ululatibus aere
Libera ab insidiis visa est, nec saxa sepulchri
Illius, et paucis ossa aspicienda piorum;
55Non laberinteus nulli remeabilis error
Gortiniique ducis profugum compago recepit.
Ergo iterum cimba que vix stagnantibus undis
Par erat, et zephiris patiens adnare quietis
Carpatium superare, Paro hyemesque sonantes
60Niliaci Syriique freti proramque Canopi
Ad vada convolvo Cretamque a puppe relinquo;
Et iam Phariacus lapis et Mareotica Coptos
Stabat in aspectu, iam mollis flumina Nili
Cernere erat, subitis madidus cum nubibus Auster
65Incubuit prore lyntremque ad littora Cypri
Vertit, harenosas prohibens Ammonis ad aras
Confugere et specubus latebras inquirere sacris.
Iamque Palepaphio figebam litore prona
Oscula et aurate Veneris vestigia pulchra
70Letus adorabam et scopulos spectare placebat,
Quos dea signatos pedibus manibusque reliquit,
Cum prius humenti spumas egressa marinas
Corpore, tam sancto dignata est numine terras;
Ecce ruinosis vox exaudita sacellis
75Me subit, atque aliam iussit conquirere sedem.
Inde ego, Pamphylii sulcans extrema profundi,
Aspicio dextra Tauri duo cornua montis,
A quibus immanis distenditur umbra recenti
Sole super fluctus, que monstra natantia terret,
80Nereydumque choros donec sol altior illam
Contrahit aut undas subiens in terga recurvat.
A facie tumulus Myrthous, et ardua saxa
Incultumque iugum Carie Coheque supinum
Litus et irrigue celeberrima murmura limphe,
85Que Samie delubra rigat Iunonis, et ambit.
Dextera Rhodos erat post tergum leva Megista,
A prora Cycladum stabat regina natatrix
Ortigia ante ortum Phebi, niveeque sororis,
Nunc imis annexa vadis venerandaque longe
90Templa ruinarum monstrabat mole futuri
Quis fuerat quondam dubiis per compita rebus
Indubitata fides; paulatim leva subibat
Naxos et Otrisiis nivibus Marpesia cautes
Emula cum cepi procul inspectare Phaneti
95Pampineos colles vixque hec in verba resolvi
Tristiciam: "Erratum multum quesita per orbem
Insula Lemniadum fugienti dira sororum
Tuta Thoantee si quondam littora prore
Iunxisti et latebras profugo sedemque dedisti
100Aut Ariannee si iurgia digna querele
Percita sensisti pietate et perfida Thesei
Federa pensasti multo meliore marito,
Excipe me latebrasque fuge requiemque merenti
Da michi et in portum veniam concede secundi
105Syderis auspicio, tandem maria omnia circum
Sit satis errorum saltem michi busta fatiscant
Meonii vatis magnique ad saxa sepulchri
Des canere etherei cinere aspirante magistri".
Attigeram litus et harene afferre petite
110Vix bene desieram trepidanti basia labro,
In mea cum rursus commenta est fabula damna
Precipitorque iterum in pelagus Frigieque minoris
Advolvor scopulis Phoceaque litora circum
Pretereo; a leva muliebri ornata poesi
115Lesbos erat, coram Sygei culmina montis
Nubila tangebant, Tenedos iam terga subibat
Irrequieta vadis, iam Pontum, ubi cornua Frixus
Aurea complexus geminato pollice caram
Destituit comitem, tranabam, et dextra carine
120Scamandri resonabat aqua venientis ad Hellem,
Et Symeontheas agitabant equora nymphas,
Non tenui gemitus casus memoratus acerbos,
Humor ab Ideo totiens renatatus ephebo
Ut fuit ante oculos Sexteque ad tecta puelle
125Conversus dixi: "Quacumque Leander harena
Integeris, miserande puer, tibi tempora vite
Fata mee melius servassent meque iuventa
Iussissent media miserum deponere pondus:
Occidis infelix nimium dum vita placebat,
130Nec tepefacta tuis totiens ardoribus unda
Horruit heu care clamantia nomina nymphe
Obruere ora, tibi nunc nunc instare procellis
Omnibus et tota vertigine debuit ut me
Solveret inviso Parcarum stamine vita,
135Errandique modum faceret michi sede perhenni".
Talia dicenti Cyanes concurrere dicte
Apparent patuitque michi Bizantia tellus.
Illic dira mei paulum cum syderis ira
Cepisset sevire minus, vacuata repleri
140Aspexi novies candentis cornua lune.
Tum Cyconum fines Driopeaque linquere rura,
Hysmariumque iugum nebulisque carentis Anauri
Litora et Amphrisii fecunda liquoribus arva
Institui et gelide gentes spectare sub axe
145Algentes Boreeque domum glaciesque Ripheas.
Sic iter, Inachiis ripis post terga relictis,
Ad iuga Bistonii converti protinus Hemi.
Et iam Strimonias undas silvisque comantem
Transieram Rodopem, cum Ponti litora cernens,
150Sic mecum tacitas cepi renovare querelas:
"Ecce iterum tellus totiens optata per undas
Destituenda mihi fragili et credenda carine
Est anima et quicquid vite michi fata relinquunt.
Que regio michi fida manet? Quis angulus orbis
155Excipiet? Quo finis erit requiesque viarum
Immeriteque fuge? Qua tandem sistere terra
Fata iubent? Veteres ne usquam memorare labores
Dulce erit? An semper populos gentesque vagari
Cogar ad ignotas? Nullaque quiescere in urbe,
160Fas erit ac hominum sortes rerumque recursus
Exemplo monstrare meo totumque tenere
Vulgus in auriculas stupidum narrantis ab ore?"
Tum gemino in Pontum conversus lumine pergo,
Equor Amazoniis multum memorabile peltis
165Divitiisque cutis auratum vellus habentis
Et rate semideum remis et viribus acta,
Tum pueri Herculei raptu fratrisque resecto
Corpore Medee manibus domitisque iuvencis
Flammivomis campoque dei bellantis arato.
170Sit michi fas, avibus dextris, a litore navem
Solvere et antennas velis implere bicornes
Atque undas sulcare tuas, facilique volatu
Cernere Danubii septemplicis hostia letis
Luminibus thaurosque truces quos submovet hystmos
175Margine Sarmatico Bicesque impervia cingit,
Quo pigra Meotis Pontum Tanaymque receptat.
Hec ego dum memoro Peucem Boreamque relinquo
A tergo subiique Notho cursuque secundo
Hostia, quis nomen limosa Tyagola fecit;
180Inde huc advectus quo cum spes certa salutis
Esset et optatam monstrarent fata quietem,
Omnibus exactis graviora pericula multo
Substinui doluique maris terreque proceIlas,
Quas ego diverso prius exagitatus in orbe
185Pertuleram, nequiisse meis imponere finem
Casibus incusans tetricarum fila sororum
Quod possent longa serie durare malorum;
Tantaque sepe michi venerunt tedia vite,
Ut liceat matris cineres iurare sepultos
190Viventisque patris certam fratrumque salutem
Me crebro voluisse mori capuloque paratam
Admovisse manum petiturus pectora ferro
Et fastidito sic discessurus ab orbe.
Sed sortem miserata meam seriemque laborum
195Sive deum pietas volucris seu mater Amoris
Ad patriam, mea vita, tuam vestigia tandem
Errabunda tulit meque hic consistere iussit;
Quo postquam tua forma michi moresque pudici
Et probitas vite patuit: "Mea protinus - inquam -
200Hec tellus natalis erit funusque quiescet
Sarmatica sub rupe meum cum stamina franget
E tribus una soror numerosque impleverit etas".
Et gaudere michi tacito sub pectore cepi
Te propter mutasse patrem carasque sorores
205Et fratres patriamque simul celebresque sodales
Et quicquid Latii cupiendum claudit utrumque
Litus et arthoas glacies gelidasque pruinas
Preposui veri Calabro violisque Vesevi.
Et merito. Fessum iam dudum mole laborum
210Instauras tu sola caput corpusque solutum
Iam prope et attigue cupiens concedere morti.
Tu vires animo reddis, mea Fannia, rursus
Et suades alios iam iam sperare recursus
Fortune: plures etiam graviora recenses
215Perpessos solisque iubar post nubila nautas
Expectare doces, multum superesse futuri
Temporis et facile in melius mutabile murmur
Criminis ignoti, persepe exordia laudum
Nascere non merite passim de nomine culpe.
220His ego firmatus, tanquam consumptus Ulixes
Naufragio Alcynoi verbis opibusque, resumpsi
Spem solidam et vires animi que tempore ab illo
Extiterint: tu sola refer que mentis in arce
Imperiosa mee tenuisti sceptra thorumque
225Et tibi curarum patuere archana mearum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: