Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Monychus ut primo vidit certamine fractos
Nubigenas pavidosque fugae iam membra dedisse,
Ipse quoque aufugiens ad summa cacumina Pindi
Venit, ubi excelso speculatus monte Typhoeus
5Pugnam acrem, trepidus duce cum decernere bello
Nollet; sed superum et caeli iam paene ruentis
Cura remordebat. Magis id magis id quoque terret
Pugnandum cum forte viro. Tum prima favebat
Iam Fortuna operi, collato Marte secunda.
10Tandem, devictus precibus votisque Gigantum
Constituit, cum lux (nam noctem instare videbant
Ardentesque astrorum ignes caelique micanteis
Scintillare oculos) Eoo surgeret axe,
Una ire ad bellum et posito descendere monte.
15Interea fabros cogebat nocte silenti
Martia progenies iussitque, adiungitur Aetnae
Qua radix Ossae, Pindi et frondentis Olympi,
Latum antrum fodere et caelesteis pandere ad oras.
Inde Iovis natum, qui saxa atrosque meatus,
20Antra tenet, supplex rogat ut ne ardescat in iras,
Si violent ignari Aetnam vel forte peragrent
Pallenteis campos ubi montis nomine dicta
Urbs iacet; excipiat mentem et, quia iusta petuntur,
Ignoscat. Fodiunt illi saxa aspera sacri
25Montis et ingenteis lato treis ore fenestras
Instantes dederant, cum pulveris imperat atri
Distendi cumulum atque includi dein iubet ora,
Ne spirare queant. Et iam iam lutea pictum
Laomedontiadae linquens Aurora cubile
30Flava comas croceis diffuderat aera nimbis,
Cum forte inveherent flammas ut in antra ministri
Proicerent. Sese heroi tulit obvius ultro
Mulciber: est qualis cum fulmina conflat inhorrens
Crinibus impexis, tincta ferrugine barba
35Vultuque et claudus pes huc recidebat et illuc.
Ac prior: "Ardenteis - inquit - dux optime, flammas
Ne in convexa feras; alia est via (crede) salutis.
Namque ego, Vulcanus, pietate adductus ab imis
Aetnae nunc venio et quo sis tu audentior omneis
40In casus, palmam refero: en ego protinus ignem
Accendam, nostro tu finem impone labori".
Sic ait et saltu sese coniectat in antra.
Pulvis alit flammas agitatur et intus anhelus
Mulciber. Horrendum cernunt exire fragorem,
45Sub pedibus mugire solum, simul intremere omnem
Murmure Trinacriam, veluti si inclusus in Aetna
Motaret latus Enceladus, cum sidera lambit
Flammarum turbo atque eiecta sub astra favilla,
Evellique Aetna montes et in aera ferri
50Praecipites rursusque in Thessala regna redire.
Attoniti stabant proceres - calor ossa reliquit
Membraque diriguere -, deus, deus ille corusco
Aethere qui regnat, qui pressat sidera plantis.
Iamque Giganteae Centaureaeque phalanges
55Ordine compositae nullo per summa ruebant
Aetnae et diffidens iam vincere posse Typhoeus:
"Emoriamur - ait -; neque enim moriemur inulti".
Sic fatus, ciet ardenteis ad bella Gigantes.
Ecce furunt uno ore omneis, arma arma loquuntur.
60Conveniunt cuncti factoque hinc agmine montem
Concutiunt cursu. Rapit implacata venenum
Atque inflat folles Discordia, prosilit Ira
Urgentesque minae bellumque et proelia tandem.
Ipse quoque impavidus nitidis Crataeus in armis
65Accingit sese pugnae, sed vertice toto
Emicat ac medio Franciscus in agmine et una
Filius arma tenent, donec rauco extulit aere
Horrendum belli signum tuba. Protinus igne
Flagranti quidam tormenti tenuia tangit
70Spiramenta audax; erumpit plumbea moles
Exilit atque ignis nitidi et de more coruscat
Fulguris; ante altas fauces eliditur ardens
Plumbum, continuo tremit horrida terra fragore
Ingentis tonitrus, telum fatale, quod omne
75Atterit et nulli ignoscit nullumque recusat,
Eruit electamque viam finditque secatque.
Invasit statim gelidus timor ossa Gigantum
Fulminis exhausitque novum genus atque pararant
Membra fugae. Sed tum dux iussit robore et armis
80Certare, insidias omittere, turpe putandum
Hoc palmam tentare modo, simul imperat acrem
Misceri pugnam. Parent dextrisque reductis
Portendunt hastas ductores, inde repente
Incurrunt primus Dichaeusque Aesylon unum
85Nubigenum iniustum sternit, deinde Eubulus ense
Imprudentem Ithamum concurrere talibus ausis,
Anachnum Semnus, Sebasmius Atheon, omneis
Haud mora correpto diffindunt agmina ferro,
Ecce autem ut Marsi de vertice quattuor apri,
90Cum montis frangunt silvas et grandia cursu
Saxa ruunt, quoquo vertantur ab impete pulsa
Silva tremit, rami velluntur monsque movetur,
Anthropophagus et Astraeus Roetusque Typhoeusque
Arboribus vulsis ardenteis, quercubus, ornis
95Agmina tota terunt. Prior Anthropophagus inermem
Dimimum rapuit: parvum ut sub ovilibus agnum
Cum lupus extraxit Mavortius aut canis acer
Auritum leporem, cervam Gaetula leaena,
Dilacerat miserum; dolet ille et clamat amicos.
100Dum fortuna fuit, procul est audita duobus
Fulminibus belli; tum frenum laxat Ubaldus
Atque audax animis dum pervolat agmine toto
Threicio delatus equo te, Gaure, superbum
Inter terrigenas transfigit. Prospicit ecce
105Anthropophagum omnes superantem corpore toto,
Tunc impellit equum, fugit ipse per agmina; Ubaldus
Acrior insequitur et, spem quia turbidus hausit,
Antevolat ventos, donec certamine toto
Exiit et fugiens pervenit quo silet unda
110Pergusae lacus. Hic quondam Proserpina, Ditis
Passa manum, ad Stygios curru est devecta Penates.
Tunc quoque nigra pedum exstabant vestigia sacra
Nycteo, Orphnaeo atque Aethone et Alastore quondam
Impressa, ad tetram dum ferrent membra paludem;
115Silva coronat aquas et ramis suggerit umbras.
Hic sese occuluit timidus connixus et horrens
Admotus genibus pectus; defessus, anhelans,
Haud secus ac Iuno quondam Lucina, vocanti
Alcmenae ad nexos partus cum forte sedebat,
120Ante fores miserae dextro sub poplite laevum
Pressa genu digitisque inter se pectine iunctis.
Ille tamen fessus superabat vertice toto
Pinus, praebebant quae illimi umbracula lymphae,
Turris ut, in medio quae urbis supereminet alta
125Tecta domusque simul. Procul illum agnovit Ubaldus
Adstantem torvis oculis lacrimasque moventem
Et, propior postquam accessit, "Num, perfide, nostras
Sperasti te posse manus evadere, campo
Dum fugeres?" dicens, vagina liberat ensem.
130Ille nihil contra, sed truncum corripit. Inde
Decepit postquam ipse suam spero, stipite caelum
Deterret sonituque pedum, fortisque videbat
Quod mortem ipse suam, se heroi fervidus infert
Ingeminans animos; namque ingeminare necesse est.
135Conduplicant ictus, strepitu quo turbidus humor
Pergusae limum emisit nemus atque repente
Concussit frondes. Duro nulla est mora Marti:
Exsultim insultant tollentes brachia et inde
Deiciunt tanta vi ut totus inhorreat aether.
140Grandior ille quidem; iuvenis verum aptior armis
Sortitur fortunam oculis utque ense Gigantem
Induat, observat, nunc gressuque altior illi
Insurgit, videt ast ne immanis sentiat ictum,
Nunc retro sensim flectit vestigia et hostem
145Decipit audentem sectari spemque trahentem.
Impete dein tanto sese movet enseque vibrat,
Arva metu ut taceant quassoque in margine fontis
Pinigeri passim pisces saliantque metuque
Aufugiant. Quis tum fuerat tibi, perfide, sensus?
150Cum Cereris prolem carpentem lilia Pluto
Arreptam ferret sub sole carentia regna,
Haec perhibent sacro currentem verba dedisse:
"Tempus erit, latices cum vestro in margine tantus
Heros adveniat, quantum non viderit orbis.
155Tunc, Pergusa, tibi gratabere cernere ferrum,
Attrectare manu, cum dives corpore, dives
Sanguine sub virides procumbet victima ripas".
Tempora iam sacrae complerant debita Parcae
Et promissa dies aderat, qua cara Typhoei
160Spes tantas vireis, tantas deponeret iras.
Iamque ingens heros aderat, Mavortius heros,
Qui Ditis dictum persolveret. Aurea plaustra
Intonsum medio tollebant Sminthea caelo,
Acer cum iuvenis, membris sudantibus aestu,
165Sanguineum subigebat opus iamque una sororum,
Quae volvunt hominum fatalia pollice pensa,
Solvebat ferro vitam, cum fortis Ubaldus,
Huic fato electus, iam declinare parantem
Ictum fatalem feriit perque ilia ferrum
170Exegit; tum vita Iovem exsecrata sub umbras
Aufugit strepituque inferni regna Tonantis
Miscuit. Interea Pergusae sanguine lympha
Erubuit lateque aspersit gramina caede.
Miratur iuvenis morientem et desecat ense
175Horrendi capitis iugulum. Tum castra revisit
Laeva informe caput torquens seque apparat ardens
Ad pugnam. Inde citum ferrato calce fatigat
Quadrupedem (iam se pede pes densusque viro vir
Contulerat), venit concurrens forte ubi Butes
180Bripyon obtruncat et sese fervidus alae
Elporidis miscet clipeosque virosque securi
Praecipites iaciens tum ferro invadit et ensem
Transadigit costas. Occurrit forte Typhoeus
Utque caput nati vidit, conclamat et ira
185Insanus rotat ingentem circum caput ornum.
Subicit ille ensem mediamque examputat, ipse
Relliquias iacit in iuvenem. Pavidus fugit ictum
Arboris et sonipes, quae quattuor aere rigentes
Stravit humi ex turmis equitum dumque optat Ubaldus
190Sese inferre homini, telo stridente sub aure
Fossus equus cadit et dominum procumbere cogit.
Qualis ab Alcide victus surgebat arena
Antaeus Libyca semper crudelior, heros
Talis erat leviorque solo surrexit et ensem
195Corripuit subito vireisque animumque paternum
Ingeminat; mixti Centauri atque horrida proles
Terrae circumeunt, certatim et quisque securim
Molitur circumque caput sonat undique ferrum:
Immota ut pelagi rupes latrantibus undis
200Obsistit, necquicquam illisa refunditur alga
Corroso lateri, necquicquam spumea circum
Saxa fremunt cautesque sale spumante renident.
Tollitur in caelum clamor pennataque Fama
Pandit in ora virum. Volitat prior Eupsycus acri
205Latus equo atque acies fugienteis increpat ultro:
"Quo ruitis? Quis nuncve timor dare terga subegit?
En spolia, en rapta ex adversa gente trophea,
Templa quibus superum niteant insignia divum;
Hiccine honos, haec est urbis nunc gloria nostrae
210Ut ducis hic peditem linquatis in agmine natum?".
Sic fatus sese in gyrum iacit, eminus ensem
Distringens et se venientibus obvius obfert.
Interea audierat tanti discrimina belli
Dux, nati et peditis casum. Tum corripit hastam
215Agmina perque furens medio in certamine natum
Pugnantem vidit longe circumque supraque
Exundare omneis, densantibus ingruit armis.
Haud secus ac rutila fulvus Iovis ales in aethra
Littoreum cycnorum agmen cum vidit, in omneis
220Continuo exsultans huc illuc distrahit et qui
Coniuncti fuerant, absunt: sic, visus ut ille est,
Fit via lata ingens. Currit dux concitus alti
Adversumque Bromi transverberat abiete pectus.
Tollitur in caelum clamor, cum maxima moles
225Procubuit. Charys ingentem Progastora ferro
Enecat Aspondum Pistusque et Dapsylus Ocrin.
Nunc, o Phoebe, fave seu vel Latonia Delos
Sive Chimaereo Xanthi perfusa liquore
Alma tenet. Dederit quas strages, fuderit Orco
230Marcia quos proles, quis enim percurrere digno
Carmine nunc possit, faveas nisi carminis auctor?
Ictus frustra exit nullus Cleptesque Librusque
Praecipites pariterque ruunt atque eminus hasta
Incumbens saevum Harpalycum cunctisque molestum
235Ochlyron insequitur, medios aperitque per hostes
Ense viam; multos stravit multosque fugavit.
Concedunt omneis. Tandem conscendit Ubaldus
Fortem quadrupedem. Ductores ordine nullo
Implicuere acies. Nulli tum linquere campum
240Prospectis ducibus, cuncti ast iacere undique tela
Crebra nivis ritu caelumque obtexitur umbra.
Aganus Achydeen Phoniconque Micanque Gyamque
Traicit; inflectunt paulatim terga bimembres.
Interea primi Titanum uxorque Typhoei
245Aspera cum sociis, Centaurum ductor et alter
Eurytus, Astraeus, Phlegyas, Acholastus et omneis
Terrigenae ingenti facto inter se agmine rursus
Semet in arma parant; cernens Mavortius heros,
Ductores iuvenum ante alios consistere iussit
250Ductis ad pectus scutis perque agmina ferro
Findere iter sarcitque acies quosque aspicit armis
Prestare ante agmen locat et ductare sequenteis
Imperat. Haud aliter quam cum infrenes elephanti
Vel Zyngen tranare parant vel fluminis alveum
255Gaetuli, ut parvi incolumes trans amnis arenas
Perveniant, medios sistunt; ipsi agmine facto
Undis se obiciunt et flumen corpore pellunt:
Sic statuit dux ipse acies; progressus uterque
Iamque intra teli iactum spatioque remissus
260Substiterat; subito clamore fremuntque ruuntque.
Tunc pariter pulsuque pedum tremit excita tellus
Duraque tempestas telorum et ferreus imber
Confluit aeriique armis sublimibus ardent
Campi, sublatus cervice atque arduus aurum
265Mandit equus, gressu exsultans hinnitque superbe.
Forte fuit iuvenis qui, dum fortuna iuventae
Annuit, auratos querulae testudinis arcus
Percurrens celeri et concordes pollice nervos
Sollicitans cantu sub fila sonantia moto
270Duxisset lapides, et quamvis Orphea iactet
Thraca armis terra Mavortia antiquior omni,
Te tamen Ausoniae gentes, clarissime vatum,
Tollebant melodis, felix si proelia numquam
Vidisses solusque tibi placuisset Apollo.
275Hic avidus laudum iuvenili et ductus amore
Monychon excepit primo et fortuna labori
Aspirabat ovans, sed vertit perfida currum;
Monychus utque atrox fuerat, per colla securim
Demisit duro et certantem vulnere fudit.
280Percussit caelum clamor, videre cadentem
Ausoniae acies et quisque horrebat adire
Regem exsultantem atque adversa in tela frementem.
Loricam consertam hamis iam fortis Ubaldus
Quassabat croceam chlamydemque sinusque crepantes
285Carbaseos fulva in nodum cogebat iaspis,
Pictus acu tunicas surasque incluserat auro,
Alta comasque iuba triplici crispante tegebat
Cassida; at ingentem supra praepandit hiatum,
Bellerophontis opus ingens, horrenda Chimaera
290Ore trahens flammas, contractas flantibus Euris
Ore vomens, tamquam vitaleis carperet auras
Spumantemve agitabat equum frenisve premebat;
Ardebat totus flammis totusque corusco
Igne per adversas torquebat spicula gentes.
295Haeret Franciscus, praefractaque quadrupedantum
Pectora pectoribus rumpunt. Nulla est mora: pugnant
Arma armis hastaeque hastis creberque duci dux;
Miscentur lati nigra caligine campi.
Iam clipeus clipeo atque umbone repellitur umbo,
300Aera sonant lituique recurvaque cornua clangunt,
Hic ciet, hic pugnat, iacit hic conclamat et ille
Suffosso revolutus equo, tum ferreus armis
Horret ager, toto et caelo pluit aerea grando.
Ut rex Trinacrius sensit sese undique densas
305Iniunxisse acies gemitusque necesque cadentum,
Ipse una et coniunx ob nati fata furentes
Ut primum subiere agmen, Titania pinum
Moliri incepit, Pleonexia Bascanieque
Asothia, Thymo, Genys foedissima ventre,
310Reginae comites, aliaeque ardentia colla
Diffusae ventis certant et Achidia caede
Aphrastum sternit, deinde Aluschilimon orno
Disicit. Interea coniunx non caede minori
Gaudet ovans; truncum longos agitavit in orbes.
315Tot miseri cecidere viri Phlegyasque repente
Orsylochum rapit atque manu procumbit Aconteus
Astraei immanis turpisque Acholastus et Ergus
Et Carus et Somphus Brotis et crudelis et Omus
Incumbunt ornis et saxa rotantia late
320Irati intulerunt. Obstant fidissima contra
Pectora, ductores Martis. Quis tela, quis ictus
Enumeret, quos Franciscus, quos clarus Ubaldus
Ingeminant? Feriunt, frangunt scinduntque teruntque.
Franciscus quaerens densata per arma Typhoeum
325Evolat et natum linquit primumque Chelindum
Truncat diversumque tenet Mavortia cursum
Progenies, tenuit saevos quam natus in hostes.
Ut lenem ad flatum Zephyrorum mollis et aurae
Apenninus humum cum florens hispida terga
330Exerit, excelso gemini de vertice montis
Cursum deflectunt amnes, tum calle sequenti
Raucisoni diversa petunt et grandia saxa
Rupibus evellunt nutritaque robora ripis,
Florentes segetes camposque boumque labores
335Praecipites super arva trahunt; certare videntur
Maiorem dederit quis ripa undante ruinam:
Sic ubi disiuncti petierunt agmina bini
Heroes Martis nati seque ense recluso
Accinxere neci, aspectu tremit aureus alto
340Iuppiter e caelo, Mavors quoque fervidus horret.
Eurytus ante alios medios ut forte per hostes
Agmine discedens patrio per tela, per ictus
Fundebat sese et nullos invenerat umquam
Viribus esse pares, Francisci incurrere prolem
345Vidit ut, aspectu Mavortem censuit alto,
Lumine perlustrans corpus: "Videamus - et inquit -
An bene conveniant apto cum corpore vires".
Sic ait et nimium cupidus pernoscere tantum
Ille virum, rapit arma manu tollensque securim
350Ictum formavit. Nitidis stetit acer in armis
Heros subrisitque ira: "Nunc accipe nostrum
Quis melior fuerit, melius quis finxerit ictum".
Sic fatus qua pars hominem concludit equina
Fulmineo ferit ense gravem: mirabile dictu!,
355Seiunxit geminas partes; hic nobile corpus,
Est illic collapsus equus. Contentus Ubaldus
Haud hac morte rapit sese qua stipite Somphus
Straverat Alcinoum, tum librat comminus ensem
Pectus in adversi valido saevusque lacerto
360Effringit laterum crates animamque cruore
Infando mixtam extinguit; tum ferreus urget
Ora sopor subit infernique Acherontis imago.
Parte alia, quinto Gradivus lapsus ab orbe,
Franciscus totas acies absumit et omneis
365Interimit. Nulli ignoscit, nam danda labori
Nulla quies. Gentem infandam ratione carentem
Omnibus infensam superisque imisque perosam
Ense fugat. Videt en agmen deflectere retro
Paulatimque agitare fugam. Quae causa requirit
370Cogat nunc pavidos retro convertere terga.
Redditur a quodam, qui guttis ora cruentans
Sanguineis taleis vix laxat pectore voces:
"Titanum est regina, fugam quae carpere cogit
Quaeque mihi misero totum nunc vulnere trivit
375En caput et, nisi subvenias, dux optime, prosunt
Nil iam ductores iuvenes ad bella cientes".
Sic ait et toto collapsus corpore fudit
Aegram animam in ventos. Tum dux perstringit anhelum
Quadrupedem calce et semet venientibus offert:
380"Quo fugitis, socii? Non haec promissa dedistis
Ductori vestro, cum nuper bella vocastis
Ore omneis uno. Cingit nos aequore Nereus
Ionio, saltus et inhospita lustra ferarum
Accipient fessos. Num gens tam perfida, cursu
385Tam velox sinet incolumes in tecta redire?
Per superos oro, si tangit cura deorum,
Iam cohibete fugam, iam vos ad bella parate!".
Sic fatus, stringit ferrum collectus in arma
Ante alios et reginae sese obvius infert.
390Qualis ubi ad Phlegethontis aquas sub sede silentum,
Nacta agmen sentum, ferro diverberat umbras
Pallida Tisiphone, succinctam vestibus atris
Inscripsisse animas videas ac saeva sonare
Verbera: sic furit atque ornum Titania librat
395Tisiphone aspiciensque obsistere corripit arma
Adversumque ferit. Subit ipse et subicit aere
Indutum clipeum nec vasto flectitur ictu:
"Nec te caelicolae, nec Iuppiter improbus orbis
Nec totus nunc eripiet quin dextera nostra
400Infringat totum corpus" conclamat Erinnys,
Ingeminans rabiem. Subito veniente fragore
Diriguit sanguis sociis, at Martius heros
Sustinuit promensque animum vireisque patenti
Haud dubias mundo, pectus ferit arduus ira
405Mirantis capuloque tenus toto induit ense.
Exoritur clamor ductorum et mixta tumultu
Laetitia atque magis bellum crudescit et ignis:
Prima Charys dextra Pleonexia Bascanieque
Elporidis, Genys Dichaei infandaque Thymo
410Crataei vastaeque cadunt Trinacrides. Heros
Interea linquit reginam caede madentem,
Quoque vocat Fortuna favens, obtrudit anhelum
Laetus equum. Eplystin iuveniliaque arma gerentem
Armatum clavaque Macedoniaque sarissa
415Sternit, at ille toro laxat sua membra cruento
Aeternum in somnum Phlegethontaque tendit ad imum.
Nubigenum princeps alia de parte securi
Fulminat: hinc illinc acies ductore lacessunt
Crataeo; ille ferus per acuti lucida ferri
420Spicula rumpit iter perque agmina Martia saevit.
Haud secus ac fortis circo cum taurus aperto
Phoeniceas sequitur vestes, circumsona terret
Latratu nil turba canum, sed cornua iactat
Vastus in adversos (horrent matresque senesque):
425Sic ille insequitur quos vidit caede ruentum
Ferrum immersisse et rapidus dum hunc urget et alter
Praecipites fugat, ille ardens pungentia temnit
Tela virum nullosque velit, si detur, inultos.
Ursus ut, Hyblaeo ductus qui nectare tecta
430Daedala vastat apum lambitque halantia mella
Ambrosiosque favos patriam questaeque ruinam
Cecropiae impediunt animasque in vulnere ponunt;
Dumque hanc insequitur, subit illa et pungit et ipse
Hanc sequitur fugat atque agmen per nubila densum:
435Monychus haud aliter, peditesque equitesque perosus,
Irruit in cunctos, sed Minitis, una sororum
Sicelidum, lapsa alloquitur mortemque Megaerae
Nuntiat, Hinc fertur pernicibus ignea plantis
Regem ad terrigenum. Suspensus Monychus haesit
440Haec secum cogitans; taedet iam Thessala regna
Deseruisse altam et Nephelen. Compellat Amyntor
Vocibus his ferro mutilatum forte lacertum
Ostendens regi caput et sub lumina sectum:
"Heu fuge crudeli teque - inquit - surripe bello
445Extremasque audi voces morientis amici,
Rex Ixionide. Ruit Anthropophagus et ipsa
Regina herois dextra, qui me quoque ferro
(Namque vides) petiit vicinusque agmina caedit.
Heu fugias valeasque". Haec ultima pallidus ore
450Vix tulit; inde solum tremebundo vertice calcans
Oppetiit. Doluit, casum fugientis amici
Monychus excogitans et sero sensit acerbum
Quid tulerit bellum damni. Tum corpore toto
Haerentem Hylonomen feriit, qua parma lacerto
455Dependet laevo, Neclyn discrimina costis
Per medium qua spina dedit, cui frigidus horror
Ingruit inque humeros cervix collapsa recumbit.
Regis at ante oculos Orytrophus atque Melampus
Nebrophonosque Napeque cadunt, quos ...
460Omneis abstulerat. Propior quoque Monychus omneis
Viderat excisos, fugit arripiensque sarissam,
Sortitus fortunam oculis, emittit in auras
Incautumque ferit. Non sic exardet ab hasta
Venatore acta pulsus leo totve bitumen
465Scintilla aut tactum sulphur non concipit igneis,
Quot regis telo perculsus Isaurius heros
Iras contraxit. Tum vidit equina parantem
Membra fugae, insequitur commissae et caedis acervos
Ingenteis cumulat, iam iam pede pressat et ense
470Incumbit; vertit faciem tunc Monychus atrox,
Spem vultu simulans casuque animumque securisque
Ictus ingeminat. Septem durissima pellis
Est perfossa locis et nullum vulnus in armis
Francisci apparet. Rivum pluit ille cruoris.
475Verum ubi et insanos bibit ipse in mente furores,
Insistens digitis egit post colla securim
Dumque tumet dubius missamque remittit et ardet,
Infert ille ensem et, dum sibilat aura fragore,
Extinguens vireis ferro latus haurit apertum.
480Frigore membra cadunt resoluta et volvit arenam
Sanguineam pedibus. Qui tam fuit improbus ira,
Convomit acceptas transfixo pectore flammas.
Iam tria iam populi ceciderunt lumina saevi,
Unum sed superest et quod fuit ardet in ipso
485Virium, ut aspectu deterreat agmina solo.
Roveriae interea gentis duo fulgura, Ubaldus
Franciscusque pater coeunt, quos cetera stipant
Ductorum capita atque equitum tegit ala per omnem
Fusa agrum. Cadit hic Ladon, qui nomine dictus
490Amnis erat, Phaeresque et Oribasus, Arcades omneis,
Trux Theron patuloque caput protectus hiatu
Ursae praevalidus Canache nec profuit Alcae
Nomen equi, boreae glaciali plurimus axe
Qui scatet, inde Dromas Labrosque atque Harpalos omneis
495Centauri Elei. Videt ecce insignis Ubaldus
Omum Titanum crudelem fissile lignum
Per medios agitare equites et corpora pinus
Spargentes extollere humo et iactare per altum.
Ut pueri expertes rationis arundine saxa
500Cum iaciunt, lapides vacuum per inane videntesque
Applaudunt, dum non ratio sub corpore parvo
Versatur rectasque manu moderatur habenas,
Sic pinum ille ferox, superas dum tollit in auras
Extorquens miseros homines. Non sustulit ultra
505Immanem iuvenis; longam rapit eminus hastam
Incurritque femurque feri perstrinxit. At Omus
Saevit et, undanteis heros dum laxat habenas,
Corripit in nodum amplexus, nec fortis Ubaldus
Viribus ignoscit patriis et more palestrae
510Tentat inire locum manibus; tum crura pedesque,
Qua cruor infandus vulnusque exaestuat atrum,
Immergitque urgetque femen; sese horridus ille
Excutit, at non amplexu divellitur arcto
Fortis Ubaldus et increpitat; sed sanguine fuso
515Deficiunt vireis; moriens tum corpore toto
Labitur. Ecce iterum strepitus quoque maximus haurit
Bellantum iuvenum et duro sub Marte cadentum,
Terrigenae ingentes moles volvuntque ruuntque.
Hic rex Titanum iratus collegerat omneis
520Reliquias totamque aciem miscebat et armis
Infandis usus dextra ornum immane gerebat,
Arreptum pedibus laeva (nam fama perennis)
Verrebatque hominem. Nunc conduplicabat et ictus
Nunc clipei vice versabat lacerumque videret
525Cum corpus, raptans alios aliosque nefandam
Fundebat stragem. Vix huic Crataeus et acer
Eupsycus obstabant; sed cum medio agmine visus
Est heros, addunt vires. Qui nuper in arvis
Terga dabant, nunc bellantur, nunc milite denso
530Obsedere hostes. Stat ferri longa corusci
Mucronumque acies. Tum dux, hastilibus aura
Stridet ubi aspersoque rubescit terra cruore,
Annuit et dextra et magno simul incipit ore:
"Haec mea fortuna est. Iam parcite, parcite, gentes.
535Poenas ipse luam; nos, en nos adsumus. Unum
Si nunc me quaerit, nunc congrediatur et armis
Decernat ferroque animisque nihilque retractet;
Nam quicumque ille est, numquam vertisse videbor
Terga homini quicquidque lubet iam contrahat, arte
540Sive animis valet. Haud terrent me immania facta,
Ne fugiat, me me quaerat solumque lacessat;
Non cursu, at saevis pugnandum est comminus armis".
Talia magniloquo princeps memoraverat ore.
Discedunt confestim acies ut proelia spectent.
545Haec postquam aspexit, volat atri turbinis instar
Quadrupedem fodiens horrendumque intonat armis.
Parte alia, ut Sila ingenti summove Taburno
Immugit vacca taurus furibundus adempta
Prosequiturque inimicum ardens, maculosave tigris
550Saxa per Hyrcana exquirit cum fervida fetus,
Conclamat vasta metuendus voce Typhoeus.
Ceu gemini Hippotadae dimissi e carcere caeco
Concurrunt venti, sub nubem cogitur aer,
Ipsae imae exorrent silvae, tum turbine terrae
555Perflatae metuunt et Laomedontius urnas
Humenteis resupinat aquis puer, atra dehiscunt
Nubila et erumpunt abruptis nubibus igneis,
Clamanti princeps instat telumque coruscat.
Ingens arboreum stridet servatque tenorem
560Hasta tremens; resonant aurae laevumque lacertum
Traicit; hinc Phlegiae transfigit pectora cuspis.
Unda Lycaonii sensit cum Thracia nigram
Vim rabiemque poli non sic fremit, improbus ira
Ut rex Titanum. Vastam tum corripit ornum,
565Quam nunc vix lecti bis sex cervice subirent,
Dentibus infrendens clipeumque herois et oras
Infregit galeae. Descendit ad ardua vulnus
Quadrupedis colla et miseri caput arbore frangit
Ut fragilem glaciem, mediam configit et ornum
570Sub tellure cava; obnixus dumque extrahit, heros
Emicat et dextram cum trunco examputat ense.
Quae postquam ille oculis saevi monumenta doloris
Hausit, quod superest laeva a se deicit alta;
Mavortis proles saltu se concitat ardens
575Confestimque infert ictum; tum saucius atro
Vulnere, quem pedibus laeva raptabat, in illum
Conicit et statim complectitur improbus ira
Franciscum. Excussit se Martis gloria nostri,
Impulit hinc illum nodoque affixus in arcto
580Circumiit: doctus dux est aptusque palestrae.
Grandior ille ducem spernit, dum brachia spectat
Ipse sua et tanto magis ac magis ardet in iras.
Interea obnixus nova dux nova pectore versat
Consilia ut sternat vastum captumque sub harmos
585Excutit atque pede opposito compellit et omneis
Immanis spes frustratur. Tum tota timore
Genua labant, ruit immani cum mole Typhoeus.
Ac veluti avulsum vento de vertice montis
Saxum ingens, quod vel solvit sublapsa vetustas
590Proluit aut imber, magno mons improbus actu
Fertur in abruptum terraque exsultat et atras
Involvit secum silvas armenta virosque,
Sic, postquam cecidit Titanius ille tyrannus
Infandae ut prolis traheret quoque semina secum,
595Mortis adhuc cupidus procumbens multa virorum
Corpora subvolvit secum et sub Tartara misit.
Emicat ast victor supra mortemque minatur.
Ille remoliri tentat, verum omnia frustra.
Nunc vertit latus infandum, nunc intonat ore
600Obiurgans victorem (est tanta superbia victo):
"Nec caelum mihi nec terrae potuere timorem
Incutere; incutiasne metum mihi, perfide victor?
Tendere non potui in caelum; si evadere detur
Posse volo. Ah, semper victrix, semper mea dextra,
605Quis mihi te arripuit? Metuamne? Ah, credere numquam,
Iuppiter, hoc possis. Non haec tibi gaudia sunto".
Haec et plura loquens tentabat surgere; victor
Adstat ovans reprimens rabiem extinguensque Typhoei.
Sed ducens nocuisse moras sibi posse, coruscans
610Ferrum haec ingenti victor supra edidit ore:
"Niteris heu frustra nunc surgere, vaste Typhoeu,
Obfuit ut tua adhuc tibi tanta superbia, perdet.
Iam morere et gaude Francisci excedere dextra".
Haec ait et ferrum immani sub pectore condit.
615Sibilat infixum vulnus, tum sanguine largo
Colla harmosque lavat, quo tellus tota madescit.
Quid faciat populus? Quonam duce certet? Et ausit
Commiscere manum? Foedusque Acholastus et ingens
Coeusque Iapetusque cadunt; in sanguine nigro
620Semianimes volvuntur equi clipeique virique.
Ut grex balantum, pastorem cuius in herba
Gaetulus stravit leo, vel calcata venenum
Vipera submisit, nullo custode vagatur
Per saltus, silvas, perque avia lustra ferarum
625Praeda illis fertur: sic postquam in littore corpus
Horrendum iacuit dis et mortalibus aegris
Invisum, soboles a regis origine ducta
Funditur infanda, ut nullus de caede supersit.
Iamque omneis strati fuerant: sic ira deorum
630Admonuit. Nulla est pietas; nam poena malorum
Cuique datur, clauda et signans vestigia planta
Opprimit incautos. Qua nunc tua sceptra, Typhoeu?
Quo gentes? Periere, nec e tot millibus unus
Vivit adhuc; tu procumbis, saevissime ductor.
635Nulli fata patent nec mens praesaga futuri
Vera refert. Deus est unus qui conscius huius
Adfuit et tempus, quo audacia tanta Typhoei,
Matre dea nimium freti generisque suorum
Auxilio, tantusque furor rabiesque periret.
640Sceptra ubi iam fuerant, iacet ingens littore truncus
Trinacrio, informe, horrendum capitisque superbi
Caeditur en iugulum; sed membra immania corvis
Dilanianda iacent, caelestis liminis horror.
Iamque triumphalis fulvus Iovis ales aperto
645Aere iam victor sub Martia castra redibat,
Cum nox praecipitans altis de montibus atra
Incubuit terris. Victor Franciscus et omneis
Ductores repetunt vallum poscuntque quietem.
Insomneis horae pandebant clara micantis
650Claustra poli, Phoebus quoque surgens aurea colla
Extulerat laetamque diem, quae in praemia palmae
Expectata fuit. Profert se in prata iuventus
Gramineis velata comas et tempora sertis.
Explorare iuvat fuerint quae saxa Typhoei,
655Quae sedes fuerint. Apparet protinus antrum
Solis inaccessum radiis curvique meatus
Terrigenumque antiqua domus; stant pallida circum
Parietibus suspensa cavis horrentia tristi
Membra virum tabo; pendent hic crura manusque
660Et capita et maesto sordescunt saxa cruore.
Miratur caecum vulgus, sed Martius heros
Auspicat a precibus lucem. Tum mactat honores
Caelicolis meritos, iubet et decorare supremis
Egregios illos donis et condere busto
665Qui mortem passi fuerant. Redolentia fragrant
Thura Iovi inferno et maestae stant Manibus arae.
Interea aurati bipatentia culmina caeli
Conscendit genitor, cui rerum summa potestas,
Immemor haud meriti; tum divos convocat omneis
670Laetitia exsultans, alto sub pectore gaudens.
Acciri ut sensere dei, quique atria servant
Adsunt arcanis quique in penetralibus adstant.
Nam cum rerum opifex summus suspenderet axe
Has terras terraeque globum camposque liquenteis
675Ponderibus librans aequis, ne errare valerent
Neve illud rursus rudis indigestaque moles,
Turba Chaos foret, immotos super aethera iussit
Inde coli; varios fertur statuisse Penates
Hospitia et superis diversa: hos axe locavit
680Sub gelido Boreae, hos Garamantes sole perusti,
Illos occiduae propior videt Hesperus orae
Aut colit Euphrates Nabathaei et littora caeli.
Huic parent omneis, omneis data tecta frequentant.
Inachis accessit Nilotica cornua fronti
685Iactans cum spicis rutilo flaventibus auro;
Sancta hanc Bubastis stipat, latrator Anubis
Harpocratesque premens digito sub pectore vocem
Sistraque rauca simul variisque coloribus Apis
Aegyptoque satis numquam quaesitus Osiris
690Plenaque somniferis serpens peregrina venenis.
Hinc illinc properant celeres; volat aethere toto
Caelicolum glomerata manus, deinde ordine cuncti
Armaque et aeratis adfigunt nomina valvis.
Hic pater omnipotens solio consedit in alto
695Indutus chlamydem nitidam, Natura Tonanti
Quam quondam ipsa suo texit, discrimina rerum
Discernens diversa locis passimque nitenteis
Perque sinus perque extremas subtegminis oras
Immortale serens aurum grandesque smaragdos.
700Hic rerum species certisque elementa figuris
Gnara operum mater mira distinxerat arte:
Primus erat variis collucens undique flammis
Signifer; hic magnus serpens geminusque micantis
Vertex axis erat, qui nostro splendet in orbe,
705Imi quem cernunt manes. Tum quinque tenebant
Diversae caelum zonae: binae glaciales,
Fumans una aestu solis, mortalibus aegris
Binae inter mediam concessae et secta per ambas
Est via, temperies ubi funditur optima caeli
710Munere caelicolum. Duodenis aureus astris
Terram metitur Phoebus magnumque per orbes
Convexos trahit et circum devolvitur annum.
Imminet hic aer ponto terraeque profundus
Impendet pontus sinuosoque aequore vastus
715Littora terrarum quatit. Huic dominantur et Austri
Tollentes rapidos astra ad Titania fluctus;
Ut noctem fratris radiis obnoxia Phoebe
Ducat, ut instauret nova cornua, ut imber et ignes
Collisu erumpant, peragant errantia cursus,
720Quae pelago lateant, fugiant quae murmura ponti,
Quae semper niteant, unde omnia et aequor et aurae
Concipiant motus proprios, ut spiritus ingens
Intus corpus alat, quae sint primordia rerum,
Quive habitus, quive eventus, unde ubere laeto
725Educat varios diverso semine fetus
Tellus, eliso volucres utque aere pennis
Nitantur. Credas certo spumescere fluctu
Pisces, per terras animalia cuncta moveri.
Hanc postquam aptavit collo stellisque coronam
730Insignem et regale decus diademate fulgens,
Incipit assensuque deum fremit assonus aether:
"Maxima res effecta, dei, iam solvite curas;
Eluit infandum scelus, en (digitoque iacentem
Littore Sicano ostendit) scelus ense Typhoeus
735Magnanimi herois: procul o timor omnis abesto.
Clara dies adsit, quam munere Martis habebo
Antiquam semper, nulla et mihi carior umquam
Aut olim nobis affulserit. Omnia portu
Tuta natant, omneis applaudite et ore favete.
740Neu nos immemores usquam ex mortalibus ullus
Dicat et exprobret meritum, huc attendite, quaeso,
Mentes et quae nunc animo sententia surgat
Percipite: en superi virtutem vidimus ipsi
Expertique sumus ducis huius, pristina qualem
745Saecula ventura et numquam iactaverit aetas.
Quaenam digna viro, quaenam pro talibus ausis
Praemia posse rear solvi, quae munera nato?
Quam stragem admisit! Nec longe volvere visa
Est opus. Hoc satis est: nec nostrum ad sidera natum
750Intulimus, quamvis Lernaeam contudit hydram,
Aeripedem fixit cervam saevumque Erymanthon
Innumerosque alios proceres, nec talia quisquam
Tantaque tentavit. Verum hunc extollere caelo
Sanximus et vitae in templo, ne abolere vetustas
755Ulla queat (niti namque huius possumus armis,
Si gens mortalis tantum hoc invadere vellet),
Ponere. Vos factum ne, quaeso, avertite, divi".
Assensere omneis dictis animoque Tonantis
Caelicolae. Vultu ipse fugat quo nubila caelo,
760In terras iubet ire deum, qui suscitat iras
Thracaque saxa colens populos accendit ad arma.
It comes huic Bellona potens, cui Gorgone pectus
Anguicoma rutiloque micat coma tonsilis auro.
Una haerent lecti proceres, una aera tranant
765Remigio alarum. Senserunt omnia divum
Adventum, sensere aurae perque aurea prata
Pinxerunt nitidum gramen floresque dedere.
Interea pictae per florida culta Napaeae
Narcissum attulerant ferrugineumque hyacinthum
770Et molles calthas et duranteis amaranthos
Chrysolitho similes, auro viridique smaragdo.
Per laetas passim frondes, per gramina laeta
Multicolor volucrum dulci loca carmine complet
Picta acies tacitique lacus fontesque loquaces
775Pura smaragdino superant crystalla virore.
Aura levis tremulum demulcens aera, odores
Depascens varios florum carpensque legensque
Temperie commixta animos et corpus alebat.
Proh fortunatam lucem niveoque lapillo
780Dignam! Magnanimi subeunt tentoria divi
Herois; stetit ante ducem Gradivus in armis
Conspicuus, fulvam caelestis et aureus ambit
Nidor caesariem, circumfulsitque videntis
Ora ducis; tunc complexus mandata facessit
785Mars Iovis adveniatque rogat tollendus in astra.
Ipse, peregrina ferrugine clarus et ostro,
Ut sensit pia iussa Iovis, non abnegat ultro
Ire per aethereos campos. Tum se quoque diva
Armipotens tulit heroi sub numine toto
790Corpore cernendam, dextra genitorque prehensum
Sustinuit, Pallas laeva conscendere currum
Laeta dedit; tum sublimis super aera fertur
Ille triumphalis. Caelo manifesta sereno
Dant sibi signa dei, palantia sidera passim
795Discedunt, qua scindit iter rota Martis in altum.
Suspiciunt infra gentes et nescia facti
Circumfusa stupet turba illic, corde tuentur
Immoto atque oculis abeuntia numina spectant.
Ut quondam, videre suum cum Epidauria divum
800Gens, expulsurum Romanae funera pestis,
Linquentem assuetas aras sub imagine longi
Anguis per notam sinuosa volumina terram
Pertrahere ad naveis atque hinc super aequora ferri,
Mirata illacrimans guttisque cadentibus alta
805In puppi stantem, Panchaeo et thure rogabat:
Sic populus, sic cernenteis sua numina abire
Ductores liquido pendebant aere fixa
In caelum facie, lacrimis simul ora rigantes
Plaustra sequebantur sublato lucida vultu.
810Sed postquam ex oculis abierunt, maestus Ubaldus
Quos gemitus dederit vix Musa et Phoebus Apollo
Expediant. Tamen hoc animum lenire dolentis
Et mulcere potest, quod scit caelestia divum
Regna tenere patrem superisque ex orbe vocatum.
815Et iam nox altis pandebat montibus alas,
Nox obscura fugans lucem, iam sidera caelo
Surgebant tacito, pecudes pictaeque volucres
Corpora per terras et corda oblita laborum
Laxabant somno. Vix traxerat alta soporem
820Francisci proles, cum nigra ad strata, doloris
Argumenta, stetit laetis Cyllenius alis.
Tum sic vix maesto ducentem pectore somnum
Compellare virum atque hilares effundere voces:
"Fortis Ubalde, deum genus, alto ex aethere ...um
825Iustitia, genitor tuus ad te emittit Olympo.
Comprime iam tristeis lacrimas, iam comprime, Ubalde;
Commovit superos gemitus nec plura querentem
Iuppiter est passus. Nunc, o nunc accipe iussa,
Iussa patris summi. Celsum trans aethera vectus
830Franciscus summa divos affarier arce
Gaudet et exsultat; tu vero, Martia proles,
Digressum deflens, bibis aegros corde dolores.
Mota manus Iovis est et nunc quae maxima pando
Accipe, quid iubeat tacita depone sub aure.
835Diripe subductam Zanclaeo in littore classem
In patriamque pedem refer atque revise Pisaurum
Imperiumque cape. En genitor tibi deserit urbes
In terris sibi subiectas et cura coacta
Sub leges. Neu nos incerta haec dicere ducas,
840Hi testes exstant veri (et sub veste latentem
Extulit ille ensem, insignem gemmisque coronam)
Aspice et hunc ensem ducis et decus accipe, Ubalde".
Haec ubi dicta dedit divina recessit imago
In tenues auras. Sed postquam talia Ubaldus
845Hausit ut attonitus, curas monitusque silenti
Nocte datos pressit sub pectore. Tum capit ensem
Emissa et fovit dicti monumenta paterni.
Sed postquam ternas per saxa Typhoea luces
Duxerunt, Aetnam et Cyclopea saxa relinquunt;
850Tum iubet excussos portu laxare rudentes
Littoreque armatae retinacula solvere classis.
Annixi torquent spumas per caerula nautae
Subtrahiturque solum; tum plenis carbasus Euris
Inflatur terraeque simul montesque recedunt.
855Urbem humilem cernunt, quam structam nomine proles
Ipsa suo dixit Neptunia, littora linquunt
Et Salentinum linquunt super aequora dorsum.
Mox portum et flexi subeunt in cornua cervi
Brundisiumque legunt rursusque a littore classem
860Solvunt et fluctu despectant arva sub imo
Daunia; sed laeti veniunt ubi quercubus altis
Appulus Adriacas exit Garganus in undas.
Hunc quoque diffugiunt Tydidaeque insula longe
Aequore conspicitur, sed non ibi Achaia pubes
865In volucrum plumas et tenuia corpora versa
Cornu dilacerat nautas; placidissima portu
Excipit illa omneis meliori numine recta.
Hic portu accepti revocant in littore vireis;
Haud mora, discutiunt funes spumosaque verrunt
870Aequora. Tum non ignota viris sese erigit Ancon.
Radit iter propior classis, laetatur amicas
Cernere tunc terras dicto citiusque Pisauri
Exoptata vident tum demum moenia et arces
E regione freti; nitidos hic extulit ignes
875Navita praecelsa puppi iuvenesque senesque
Gratantur reduces et laeti littora complent.
Intrepidi nautae proras advertere terris
Luctantur totumque allabi classibus aequor
Prospicit hic populus plausumque ad sidera tollit.
880Verum ubi iam sensit velatam vestibus atris
Gens aquilam, ingemuit dolor et tremefacta cucurrit
Pectora, cum classis pleno subit ostia velo
Optata et cara tandem tellure potiti
Laetanturque dolentque augusti luminis orbi.
885Hinc omneis longo promunt sese ordine Ubaldus ductoresque alii; sed iam praenuntia luctus
Fama aures maestae complerat coniugis; aulas
Protinus illa furens tantisque exterrita monstris
Deserit et coetu longo comitante suarum
Confugit ad naveis, cui se tulit obvius heros
890Martius. Illa, videns tanti monumenta doloris,
Est natum complexa suum, datus utque querelis
Est aditus, tandem haec tristi sermone locuta est:
"Explesti, coniux, animum, tua dira voluntas
Perdidit en miseros; iam, coniux, utere sorte,
895Utere sorte tua, nostris non tacte querelis,
Non pietate tui. Fata haec, haec scilicet illa
Fata olim, numquam tu nos visure, canebas.
Quidve moror? Quo nunc trahitis mea stamina, Parcae?
Quo dii crudeles? Cur non quoque funere nostro
900Te comitor? Cur te nunc non extincta reviso?
Si tua sub terris, coniux, erraret imago,
Infelix sequerer; coniuncti iremus et ambo.
Solvetur num tantus amor? Neu tristia divum
Fata velint! Nostri pietas si est ulla doloris,
905Sive animum stringit nostrorum cura laborum,
Obtruncate, viri, vel pectora rumpite ferro:
Laeta en emoriar". Sic vocem et verba loquentis
Devorat ipse dolor duroque simillima saxo
Decidit ante pedes nati; tum frigida membra
910Collapsae excipiunt famulae atque intecta reportant
Regia semianimisque toro tum pectora ponunt.
Illa oculis hausit postquam monumenta doloris
Altera (nam refricant lacrimas tectumque torusque),
Tristia strata fovens gremio et super oscula figens:
915"Dulces exuviae, dum vitae extrema manebit
Aura meae, dulces nimium nimiumque querelis
Ingratae nostris, mihi reddite, reddite nostram
Ipsam animam. Vixi felix, dum numina vitae
Indulsere meae, nunc tristis tristia ducam
920Saecula te sine, te, nostrae tutela senectae;
Tu solamen eras nostri, spes unica nostri;
Nec solamen eris, nec spes olim ulla dolentis.
Num mors seiunget, quamvis duo corpora in uno
Nunc vivant? Cum tu non vivas, ipsa peribo;
925Sed tamen et vivis, viventem persequar ipsa.
Si non urna, tamen iunget nos littera, si non
Ossibus ossa meis, at nomen nomine tangam".
Plura dolor prohibet surgensque, ut Porcia, nigras
Arreptura faces fuerat, ni turba timentum
930Arceret comitum. Quae postquam facta virago
Infelix sensit: "Gens ah crudelis, et inter
Educta Hyrcanas tigres, Marpesia cautes
Ubera ni admovit, ne tale avertite factum,
Neve pias prohibete manus!", iterumque dolore
935Collapsa est. Postquam rediere in pectora sensus,
Rursus et illacrimat, rursus cupit aegra perire.
Sed iuvenis plusquam sapiens solatur Ubaldus
Nititur et lenire inopem verbisque levare.
Detrahit hoc unum lacrimas partemque doloris,
940Quod scit caelicolum Iovis et felicia tecta
Incolere. Hoc postquam iuvenis cognovit Ubaldus,
Instruit ipse animum ut regni moderetur habenas.
Ante annos iuvenis per summum affectat Olympum
Illustrem callem, genitoris imagine ductus.
945Instruit alta animum sapientia, caelica coeptis
Numina conveniunt, vireis exquirit avitas
In bellum. Pallas virtutum instillat amores
Pectoribus superaque pater iustissimus arce
Iustitiam infundit, Iuno concedit honores,
950Verba dat exculti doctus Cyllenius oris
Et vultus decus ipsa afflat Cytherea Dione
Ac divae Charites et, quicquid principe dignum est,
Obtingit iuveni, cuius virtute iuventus
Herculea imperio premitur, contentaque tanto
955Principe laetatur. Tunc nox praesaga diei
Claruit; haud aliter Latonia cornua diva
Succinxit radiis, quam cum Endymiona per altos
Errantem colles et agentem armenta secuta est;
Sidera fulserunt atque improvisa repente
960Lux micuit dulces pandens ex aethere cantus.
Clara dies aderat caelo et iam sidus aperto
Sacra Dionaeum referebat lumina cogens
Agmina stellarum, Phrygia cum pandit ab Ida
Purpureas Aurora fores et plena rosarum
965Atria et Herculeum pellebat Phoebus ad Oetam
Astra, fugans tacitas altis e montibus umbras,
Cum coetus iuvenum convenit. Limina hiantes
Observant primi, occurrunt frondentis olivae
Tendentes dextra ramum niveisque nitenteis
970Vestibus educuntque ducem; dein templa vaporant
Thure, halant arae et quicquid Panchaia profert
Fundere delubrisque ignes adolere Sabaeos.
Ipsi aras circum mussant et dona ministri
Imponunt onerantque auro fremuitque sacerdos:
975"Hoc agite!" et terram petiit summissus ad imam.
Pocula tum porgunt dextris et munera libant
Intemerata focis. Perfecto hinc laetus honore
Dux prodit foribus templi plausuque secundo
Excipiunt primi. Tandem progressus Ubaldus
980Hispanam conscendit equam, qua pulchrior ulla
Non fuit Hesperia in magna. Clamore Pisaurum
Insonat illustris nomen volitatque per ora
Principis et cuncti felicia summa precantur.
Insuper e tectis flores celsisque fenestris
985Serta pluunt nimbi et virides atque omnia plenis
Sparguntur dextris. Tum picta aulaea superbis
Haerent parietibus, dein per convexa viarum
Armaque Amyclaeique arcus Cressaeque pharetrae
Pendent victricique manu suspensa trophea;
990Tum scenae et mimi spectacula inania reddunt.
Circumstat trepidum vulgus, mugit via longo
Ordine clamantum fremitu vallesque resultant.
Tandem inter sonitumque tubae plausumque faventum
Regaleis adeuntque domos gradibusque canoro
995Incedunt clamore omneis atque atria miscent.
Inde ubi venerunt ducis ad penetralia magni,
Subsedit clamor primi iuvenumque sub altos
Tollenteis humeros solio imposuere paterno.
Sed quia iam melior fuerat pars acta diei
1000Noxque alto caeli properabat culmine rubro
Phoebus et Oceani tingebat in aequore currus,
Dimisit iuvenes princeps et nocte quietem
Carpebat nigra, cum cari venit imago et
Insomnis patris et summa in testudine tecti
1005(Nec sopor illud erat, sed vultum atque ora parentis
Noscebat) tales eduxit pectore voces:
"Desine, nate, meae spes unica, nate, quietis,
Lugere; en vitam divina per omnia duco.
Vita autem vestra est lethum, lethum optima vita.
1010Vivo autem (mihi crede) deum caelestia, nate,
Regna tenens. Longos iam comprime, comprime luctus.
Imperium capias, rege nunc iustissima lora;
Nusquam abero; et quamvis multo Fortuna labore
Regno adversa cadet, supera. Nam turbine divae
1015Quid levius divaeque bonis? Discrimina rerum
Assiduusque labor nunc nomen principis augent;
Ardua virtutis namque est via perque labores
Tendimus optatum ad regnum sedesque quietas.
Hoc vitae est templum (digitoque aperire videbat
1020Templum ingens); hoc nunc hominum sator atque deorum
Constituit mihi. Tu verbis mentem insere nostris.
Cernis quis medio globus undique et undique iusto
Pondere libratus tenuique immotus in axe
Maiorique globo ambitus cogatur in orbem.
1025Terra illa est homini a summo concessa Tonante;
Gratius et nihil est ipsi, quam legibus apta
Concilia et coetus hominum, quos dicitis urbes
Quique suam ob patriam pugnando vulnera passi,
Ut sacram efflarunt animam, sub flumine puro
1030Abluti volitant, superis ubi lucida flammis
Lactea felici praepanditur orbita tractu.
Contemplare ignes et celsi sidera caeli:
Hic errant alia atque alia in vestigia lucent
Immota et quotquot rutila pascuntur in aethra
1035Exsuperant orbem terrae, quae tanta videtur
Indoctis. Viden Oceanum per littora curva
Plangentem? Num tam magnus quem dicere magnum
Ausint mortales, quo tot spumantia currunt
Flumina? Sed flumen spectanti haec posse videri,
1040Nate, puta atque animum nunc per sublimia tolle.
Omnia, nate, novem sunt connexa omnia caeli
Orbibus atque globis; caelestis et extimus unus
Circumiit complexu alios, ubi sidera fixa
Sunt, ubi stellarum nitidi aeternique meatus.
1045Huic septem subiecti alii: tenet illa priorem
Quae vulgo humanis fertur Saturnia terris;
Proximus huic haeret felix nitor atque salubris,
Iuppiter, horrendique est Martis circulus ille;
Obtinet hinc mediam regionem luminis almus
1050Caelestis princeps Phoebus, lux optima mundi,
Optima temperies, tam magnus ut omnia solus
Compleat, ut clara radiorum lampade lustret.
Mercurio Venus et citimae globus imminet ille
Lunae, quae, Solis radiis succensa, minorem
1055Assiduo cursu nunc circumvolvitur annum.
Hic ille est dulcis sonus et caelestis origo
Concentus, spatiis qui iunctus et undique punctis
Imparibus tamen et summa ratione Tonantis
Distinctis, motu assiduo impulsuque cietur.
1060Infima quaeque sono semper graviore moventur.
Sic fert natura; at sonitu vertuntur acuto
Extima concordem et gignunt super aethera cantum.
Hinc docti illustresque viri, qui humana colebant
Corpore, divina ast animo ingenioque, tulere
1065Caelestem in terras cantum, cum pollice nervi
Impulsi dulcemque animis suavemque crearent
Concentum. At vero ne nunc mirabere, nate,
Ni terrae accipiant sonitum, qui excitus in orbe
Aethereo, tanto modulatu sidera complet;
1070Namque aures hominum ingenti clamore sonoque
Obtusae, opplevere viam, quo corpora sensu
Paene vacant sensuque est nullus durior illo,
Haud secus ac septem discretus in ostia Nilus,
In Catadupa altis rapida cum montibus alveo
1075Praecipitat cautes elidens, cuncta fragore
Lustra sonant strepitu et rauco septemfluus amnis
Obstruit agricolarum aures atque arripit omnem
Auditus sensum. Lunae mortalia subsunt
Omnia; verum animi caelesteis corporis illo
1080Cortice subducti numquam moriuntur et ardent
Semper sublimes, semper mortalia temnunt.
Aspice nunc terram, quaedam quam ut cingula in orbem
Collegere artum, dextra laevaque trahuntur.
Extrema illa duo diversa atque imbribus atris
1085Verticibus caeli ac tristi riguere pruina.
Sole rubet medium assiduo torretur et igni.
Humano generi concessa en munere divum
Sunt gemina. Hoc nunc vos subiectum Aquiloni tenetis,
Australe ast quicumque colunt vestigia vobis
1090Urgent adversa. Hic animum ad sublimia tolle.
Terra etenim ut cernis brevis est quaedam insula magno
Circumfusa mari. Quidnam divina videntur?
Ornandus virtute animus, caelestia semper
Spectet et exoptet, mortalia munera