previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


2. Maffei Veggii carmen ad Marrasium Siculum | pro Angelina

Quid quereris, quid te tanto maerore fatigas,
Spes mea, blanditiae delitiaeque meae?
Quid gemis et totiens singultus pectora rumpunt?
Quid lacrimis totiens lumina maesta madent?
5Sume animos, lux nostra, animae pars altera nostrae,
Qui vitae arbitrium mortis et unus habes.
Sume, age, sume animos, o vita dulcior, o mi
Dulcis amor vita carior ipse mea,
Pone modum lacrimis, tantos compesce dolores;
10Angelina rogat: quod rogat obsequere.
Heu miseram! Quot dura pii patiuntur amantes!
Quantus in insano regnat amore dolor!
Quanta est credulitas tenero sub amore, quot ignes!
Quam multi gemitus quantaque cura latet!
15Quis mihi tunc animus, quom te crudelia vidi
Facturum in Gaio funera fonte legens?
Nec mihi mens, nec vita fuit; labefacta pererrans
Ossa tremor corpus debile pressit humo.
Pectus erat sine mente, caput sine voce, nec ullus,
20Hei mihi, in exangui corpore sensus erat.
Utque animi rediere, dolor rediere pavorque;
Percussit teneras utraque palma genas.
Vix tenui duro foderem quin pectora ferro
Et fieret nostro sanguine turpis humus:
25Fecissem aut tristi fregissem colla capistro,
Ni tuus ardentem me tenuisset amor.
Ah! pudet et dicam: "Quae tanta insania mentem
Cepit, ut optares me sine velle mori?
Debuerat saltem, si te tua vita salusque
30Non moveat, vitae tangere cura meae.
Dii melius fecere! Tuo si sanguine Gaius
Forte cruentatas fons habuisset aquas,
Ipsa ego, nulla mora est, eadem per vulnera praeceps
Foedassem limphas saucia ab ense suas.
35Atque ut vos quondam fidi cecidistis amantes,
Quorum purpureo mota cruore rubent,
Sic fuerat nobis aequali morte cadendum:
Extinctos arbor texerat una duos,
Fons unusque duos traiectos ense tulisset
40Et quae nunc vitrea est nunc aqua nigra foret.
Vos etiam ut semper memori vivetis in aevo,
Sic nostrae mortis viveret altus honos.
Haec quoque marmoribus posuissem carmina nostris,
Quae caneret molli quilibet ore legens:
45'Marrasius propria periere atque Angela dextra;
Consumpti cineres hic posuere suos'.
Perge ergo ut valeas, vitae spes unica nostrae:
Si valeas, nostrae causa salutis eris.
Nonne es tu ille meus quo non mihi carior ullus,
50Marrasius Siculo vectus ab orbe meus?
Ille es qui tepidos movisti solus amores,
Ille es flammatas qui geris ore faces,
Quem quotiens video, totiens incensa videndo
Delitias videor laeta videre meas.
55Ante tuos vultus posuit sua castra Cupido
Deque tuis oculis spicula iacta volant.
Quae non arderet saevis truculentior ursis,
Esset et irato surdior illa freto.
Ferrea non ego sum neque sum de tigride nata,
60At placidus sanguis nobile corpus alit;
Nec te crediderim rapidos genuisse leones,
Nec rigidum fixo corde adamanta geris.
Te clari exornant mores, te vivida virtus,
Te decor atque altae nobilitatis honos.
65Et tibi frons laeta est et amica virentibus annis
Ingenuusque tuo splendor in ore sedet.
Illa gerit silices et clauso in pectore ferrum,
Quae talem imprudens nescit amare virum.
Cetera praetereo, sed me tua sancta poesis
70Movit et ardentes misit in ore faces.
Illa animum miro tepidum succendit amore:
Saeva pharetrati sentio tela dei.
Numen inest cunctis et mens divina poetis,
Non laedit vates si movet ira Iovem;
75Quicquid habent celebres a diis cepere poetae,
Quicquid agant sanctis vatibus astra favent.
Quod cupiunt docti divorum munere vates
Efficiunt; superos in sua vota trahunt.
Allicit ut reliquos teneras sic Musa puellas;
80Si nolint, summus Iuppiter ipse iubet.
Tutius est sanctos celebres et amare poetas:
Cautius hi sapiunt quid sub amore latet.
Cetera turba ferat cupidas in proelia dextras,
Vomere scindat humum vel mare navigiis.
85Hoc proprium est vatum, propria est haec cura deorum,
Quid sapit ardentes inscia turba focos?
At quia tu nostram potuisti innectere mentem,
Laetor in ingenio, clare poeta, tuo.
Laetor in ingenio, clare poeta, tuo.
90Ut quondam Gallo placuit sua blanda Licoris
Lesbiaque, ut fertur, grata, Catulle, tibi;
Ut fuit Ovidii cantata Corinna, Properti
Cinthia et ut Nemesis pulchra, Tibulle, tua;
Sic ego Marrasii ferar Angelina Sicani,
95Aeternumque tuo carmine nomen erit.
Hoc unum superest, ut me miseratus amantem
Excipias nostros in tua iura sinus.
Tu me ardere facis, tu me languere furentem:
Causa meae vitae causaque mortis eris;
100Tu nostrum sidus, tu gloria nostra perennis,
Omnia tu nostrae iura salutis habes;
Forsitan obducens mihi frontem et lumina fingo
Interdum vultus nolle videre tuos.
Rectius id factum est meque ipsam cauta repressi,
105Ut lateant vulgus crimina nostra loquax.
Forma fuit teneris semper suspecta puellis,
Blanda nocet sanctae forma pudicitiae.
Verum, si qua sapit, quod amat sapientius ardet;
Saepe quod optaret docta puella negat.
110Nunc ego per nostrum qui nos flammavit amorem
Te rogo perque alti regia celsa Iovis
Hanc tueare animam quae in te conversa profundit
Quotquot habet blandas, magne poeta, preces".

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: