Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. ad illustrissimum ducem Calabriae, divum Alphonsum | iuniorem de Aragonia, Platini Mediolanensis | liber sextus Ferrariensis incipit

Forte sub exactum volui finire decembrem
Hoc opus et calamum depositurus eram,
Annus et ad metam cum nostris quinque libellis
Venerat - hunc fueram pactum et ipse modum -,
5Circumfusa novem stetit illico turba sororum:
"Quid facis?" exclamans. "Perfice - dixit - opus.
Sextus adhuc superest labor, Herculis acta parumper
Linque nec extensum per freta semper eas,
Flecte ratem paulum, praestantes curre per Umbros:
10Imperium armipotens hic Federicus habet.
Tu ne diu, venerate, ducem nunc carmine fraudas,
Igne ne de tanto nulla favilla tepet?
Quo ducis invicti meritorum summa recessit,
Denique quo ratio laudis habenda tuae?
15Carmina res magnae decorant, ut sacra verendas
Effigiesque deum quas tetigere manus:
Parva tuae nec enim veniet, Plate, fama Camenae,
Hoc reliquum lumen si Latiale canat.
Adde quod Alphonso non vivit amicior alter:
20Pignora mille domi sunt data, mille foris".
Dixerat, incomptos repetens mea tibia cantus
Addidit haec titulis carmina pauca tuis:
Aequo animo, princeps, claudi patiare libellum
A non dissimili forsan honore tuo.
25Laudibus acta tuis Federici, Alphonse, cohaerent
Tam bene quam iunctos vos habet una fides;
Tu quoque da veniam, gemina dignissime lauro
Invidiam Calabro nec pariture duci,
Si te postrema, Federice, in parte locavi:
30Mars et in hac magnos vult statione duces.


2. Divo Alphonso Aragoni, duci Calabriae

Discedo tuus o princeps venerator et ardens
Armiger: est in me quae fuit ante fides,
Quae mea non temere calefecit pectora dudum
Et tam longinquas compulit ire vias;
5Nec tua quam cecini me virtus ulla fefellit:
Haud probitate tua est fama reperta minor.
Vidi quantus equo sedeas, quam pulcher in armis
Quamque tuas deceat, lancea stricta manus,
Quanto sufficias, o dux galeate, labori,
10Et quotiens manibus fracta sit hasta tuis,
Quanta sit ars ususque tibi clipeata ferire
Pectora - quid referam? Sat data palma docet -;
Quae vis ingenii, quae gratia vidimus oris,
Et quanta valeas prosperitate pedum.
15Implebis scio, mi Caesar, quod defuit unum,
Quom tuus implerit vota benigna pater.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: