previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


7. de ortu et genitura leporum

Fallor, an est Charitum chorus hic, chorus ille Leporum?
Ure, puer, plena mascula thura manu.
Spargite humum violis, chorus advenit; ite, profani;
Iam subit ornatas candida turba fores.
5Nunc ades, o mihi culta chelys, dum pauca puellis,
Dum canimus blando pauca sed apta gregi.
Forte quiescebat Veneris chorus ad caput amnis,
Roscida Sebethos qua piger arva secat.
Coeruleae per prata deae, per prata Napaeae
10Hic illic placida membra quiete levant,
Aura movet virides ramos, vaga murmurat unda,
Et dulce in soliis garrula cantat avis.
Dulcidia ad salicem viridique in margine ripae,
Sicut erat, rapido fessa calore iacet;
15Aura levis tunica suram nudabat, at illi
Crura per ignoto lumine candet ebur;
Ipsa etiam tenuem spirabat leniter auram,
Languenti qualem spirat ab ore sopor,
Forsitan et veteres animo suspirat amores,
20Somniat amplexus dum, Tegeaee, tuos.
Optanti non serus ades, dum gramina servas,
Explorasque levem qua tulit illa pedem.
Quae tum deliciae, quae murmura, quis furit ardor;
Post rixas, post tot praelia quanta quies.
25Risit ut exanimes vidit Cytherea, repensque
Currit in amplexus, pulcher Adoni, tuos,
Nullaque, quae vos nympha videt, non invidet aut non
Quaerit amatorem protinus illa suum.
Illa dies inter Charitesque interque Napaeas,
30Illa dies nymphis iure beata fuit,
Illa etiam, puero ut placeat, Cytherea retexit
Molle latus, retegit, mollis Adoni, tuum;
Securae in tenero iacuistis gramine, nymphae,
Egistisque vices, dedecuitque nihil.
35Dulcidiae paulatim uterus crescebat, et aegram
Vexabat geminus ventre gravante puer.
"Affer opem et genitor natis, et amator amanti"
Clamat: fert genitor, fert et amator opem.
Forte aberat Lucina domo. Cyllenius aulam
40Ingressus furtum, fur deus ipse, parat.
Unguentum e thalamo, magnae Iunonis ad usum
Servatum, artifici surripit ille manu,
Ungit et hoc uterum divae: cessere dolores;
Illa parit geminos, tum dea mater ait:
45"Ipsa levata labore vocem vos iure Lepores;
Nominis haec vestri non mihi causa levis:
Vos eritis curis requies, vos mite levamen,
Sollicitisque animis diminuetis honus."
Haec genitrix sic orsa Venus, sic mater amorum,
50Puniceasque sinu spirat et ore rosas:
"Mecum eritis quocunque loco, quocunque recessu,
O pueri, ut nostri pars bene digna chori,
Nec vobis sine dulce aliquid; mihi ubique Leporum
Iuncta cohors, mihi sit iunctus uterque comes:
55Hoc mater merita est, tenerae hoc meruere sorores,
Inventaque lyra nobilis ipse pater."
Dixitque excepitque sinu dea laeta beato,
Ambrosium et roseo stillat ab ore decus;
Ambrosiae hausere auramque idaliumque liquorem
60Tum pueri, et blandos ore dedere modos.
Arrisit, tenerisque iterum dea fovit in ulnis,
Hos et acidalio protulit ore sonos:
"Nullae vos curae, pueri, nil triste dolensve,
Non labor aut moeror pectora vestra gravet;
65Ocia sed risusque iuvent lususque iocique,
Blanditiaeque leves, mollitiesque decens;
Sit semper puerile decus puerilis et aetas,
Insideat labris attica semper apis."
Haec vobis, Veneris pueri, chariteia propago,
70Haec canit aurato pectine eburna chelys,
Haec vobis gnidiae nymphae, quis dulcia curae,
Quae mentes placida conciliatis ope.
Vos numeros ne, dia cohors, ne temnite nostros,
Si mea sunt vestris cognita plectra choris.
75At vos, Dulcidiae nati, qui mitia tecta
Parthenopes, miti rura beata solo,
Qui colitis stabiosque sinus Sarnique recessum
Et surrentinis litora nota iugis,
Cantibus his spirate, hilares tenerique Lepores,
80Lenis et afflatu mulceat aura novo,
Qualem, cum teneris lac instillaret alunnis,
Spirabat niveo dia Melissa sinu.
Sic vobis sit triste nihil, sint ocia laeta,
Mesopius grato sic fluat ore liquor.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: