previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


5. exultativa post ipsius coronationem | ad plura genera gentium et rerum apostrofatio

1 Surge, salus populi, renovare vetusta, prioris
Conditio secli; leteris turba bonorum,
Ornetis thalamos, virtutes, plaudite, nate
Ierusalem, facite conventum leta canentes
5Cantica. Nam vester vindex, protector, amator
Mistica festa, pia, sacra pallia, sceptra, coronam
Sumpsit apostolici regni gregis, orbis et urbis.
Vos, inimica sibi, vitiorum tetra silete
Agmina; dormite, fraudes; ypocrita, non plus
10Contristes faciem ieiunans ut videaris:
Unge caput vultumque lava, quod es esse fatere.
Curre, Giezita, cupidas asconde crumenas.
Tuque, rei sacre thesauri spiritualis
Mercator, veteris et ceci Symonis heres,
15Quid facis? Abscede, fuge vel - michi crede - quiesce.
Arrie, si vulpes inter sarmenta latentes
Pro botris domini sugendis forte locasti,
Consulo quod revoces, si non vis ut capiantur.
Nam "Vulpes capite" nobis iam dicere cepit
20Iste coronatus rex, papa, vicarius alti
Regis. Sunt multe vulpesque lupique rapaces,
Sed puto quod multi fraudemque gulamque domabunt,
Si non virtute, saltem formidine pene.
Ergo superba lues, violentia, furta, rapine,
25Evacuate vias, colles, loca, pascua, valles,
Menia, castra, fora, nemus, equora, litora, campos.
At vos, quos laxa peccare licentia iuvit,
Ad sua devoti mandata venite, rebelles,
Vel crebris foveis, muris et turribus altis,
30Armato pedite, soldato milite vestras
- sed quis fructus erit parvus? - componite terras:
Est melior patris clementia iudicis ira.
Spero quod + istarum + quam vultis habere potestis.
Tu, genus indignum, proles o perfida Maumeth,
35Gens Arabum, ceca, demens, Babilonice civis,
O pharaonita, crucis hostis, spurcida sacre
Belua fedatrix terre, blasphema deorum,
Desine sevire, casus perpende propinquos.
Incipe scire metum, fera bestia, disce timere.
40Ecce venit tempus, approximat hora tuorum
Vindicte scelerum, quo planges mesta tuorum
Spicula, tela, stolas, nostro cum sanguine lota,
Potatumque vomes in nostra cede cruorem.
Seditiosa citam pacem vel fedus inite
45Regna, precor; terre sancte memorate ruinam:
Amodo tempus erit, nova pacis stella coruscat.
Lucet lux et ducit dux summusque sacerdos,
Amplam pacificis pacem, bellantibus artum
Promittit bellum, non ut procedere possint
50Bella, sed pacis animum vexatio prestet.
Protinus, o reges, comites proceresque, ferocem
Qui geritis mentem, qui bellica corda vicissim
Nutritis, si vos ad pacem nulla movebit
Utilitas, moveat sanctus iustusque, benignus,
55Magnanimus pastor, gladium qui vibrat utrumque,
Magnanimus reget imperium pascetque benignus
Ecclesiam. Sed sicut res et tempora poscent,
Alter et alterius et uterque patebit utrique.
Plumbea que tantum latuisti bulla, patere
60Digneris, media nullis dignata videri,
Ex quo laudanda, gravis et matura fuisti,
Nulli prepropera, levis aut festina notanda.
Scis quod nulla potest nisi per te gratia fundi.
Te resera semperque nota quod fronte novellum
65Intitulata geris nomen; scis, est benefactor,
Qui Benedictus erat, et tu benefacta videre,
Ut benedicta queas vastum percurrere mundum,
Larga bonis et avara malis, sed prodiga sanctis
Esto viris, vacuos reple, levians honeratos:
70Non hominum cupidos animos, sed conditiones,
Dogma, fidem sortemque gradus satiare labora.
Sed quid membranas vanus labor occupat iste?
Ille tuus dominus, cuius tu nuntia fies,
Monstrat in effectu quod nullis indiget extra
75Consiliis. Radius celestis luminis ipsum
Illustrat, propria sapientia consulit illi,
Cui sit vita, salus, honor et laus, gloria semper.

1 APOSTROPHA

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: