Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
2 Cynthius, heu misero, totum se flexit in annum,
Et bis sex celeri lustravit signa volatu.
Nix truculenta fugit, nuda est in finibus Aestas,
Et subit Autunnus. Mox quinque crepuscula ducent
5Septembrem. Lux tristis adest, luctusque reportat.
3 Nuper ab ingenti prospectans gramina saxo
Auribus extensis primum sentire videbar
Ballantum voces vel nati ad proelia tauri;
At postquam erexi mentem vox visa gementis
10Est, Philarete, tua; et subiit consortis imago.
Novi: equidem charo solvis suspiria topho;
Perge age, da violas, dominae da lilia pulchrae,
Da vitulam, nidorque poli converberet axem;
Sed lachrimas compesce tuas, mentemque virilem
15Indue, et ingenti gemitus sub pectore conde;
Fulget diva polo, summoque in culmine sydus
Emicat, et flentem ridens pulcherrima cernit.
4 O sors infelix gemitu dignissima nostro,
Si spectet lachrimas mea Margarita mariti
20Arridens, nostrique ferant sibi gaudia luctus!
Sed tu, quem misero prestarunt fata magistrum,
Hac sodes sub rupe iace, et mea vulnera dele,
Dum sol praecipiti nos meridianus ocello
Despicit, et resident umbrosa in valle capellae:
25Hoc radios nobis poterit depellere saxum,
Fons quoque, si nescis, quem circum ludere Nymphae
Saepe solent, imis cantans radicibus exit,
Et reddunt dulces redolentia gramina cantus.
5 Nil mihi, crede, potest fieri te dulce remoto.
30Adveniam. Sed tu lachrimas compesce fluentes.
6 Est locus extremi, Choridon, sub culmine coeli
Quem veteres dixere polum, quem verberat axis,
Quo fulgent geminae matres in nubibus Ursae;
Huic procul obliquo discurrens ordine Phoebus
35Aspicit Arturum: genitor nam nubibus Orion
Considet ad dextram, gelidos pellitque Triones:
Illuc vecta dea est; illic formosa videtur
Coelicolis, illic mundo spectabilis omni
Emicat, aeternumque effundit numen Olympo.
40Hanc ego cum specto, quamvis per pectora rivi
Exultent, imoque ruant de pectore luctus,
Laetam atque ingenti gaudentem lumine cerno;
Nec satis est: radios divinis viribus urget
Corque meum dulci perfundit saeva dolore:
45Nec clam est composta polo residetque sereno
Exaltata thoro; camposque et cuncta tuetur,
Datque pecus messemque mihi, pellitque leaenas;
Sed quia complexus non dat formosa petenti,
Hinc mihi descindi pectus mucrone videtur.
50Ah quotiens, Choridon, rabidis cum dentibus herbas
Divulsi quae saepe iocos spectare solebant!
Et quotiens, somnos caperent dum caetera, lecto
Emicui, et magna consortem voce vocavi!
Senserunt Satyri, respondit vallibus Echo:
55Illa meos gemitus repetens lasciva dolorem
Instigare meum mentemque instare videtur.
Et quotiens dixi: "Fer opem, sanctissima coniunx!"
Ipsa quoque ingeminat: "Fer opem, sanctissima coniunx!"
"Desine", si dixi, "vacuis e vocibus, Echo,
60Et miserere mei, lachrimas ne temne pudicas!"
Illa eadem repetens raucum de collibus effert;
Tunc gemitus crevere mei, tunc pectora rupi
Unguibus, et miseris resonarunt saxa querellis!
Sic rident mea fata dei. Quis ferre petenti
65Possit opem, Superi si nostra pericula rident?
Oh Choridon, casto dulcis medicina dolori
Mecum instaurato lachrimis et munere Nymphae,
Aspice nigrantes viridi sub rupe bidentes
Quae carpunt flores et ventrem floribus implent:
70Ipse pyram statuas, iugulum mucrone resolve;
Namque ego sacra canam, violasque et lilia saxo
Imponam, nidorque poli penetrabit ad orbem.
7 O felix coniunx tantis celebrata mariti
Carminibus lachrimisque piis peplisque pudicis!
75At mea quam felix fuerit Galathea profecto
Et sapis, et dulce est nostri meminisse doloris.
Illa polum volvens post tot me lustra loquentem
Respicit, et nostros ridet formosa labores;
Illa etiam, memini, dum nos suspiria vexant
80Subridet, luctusque pio compescit ocello;
At tibi nec tempus lachrimas nec fata negabunt.
Heu, mihi disce pati quo sis, Philarete, superstes.
Per multos casus, per mille pericula rerum,
Currimus, et lento sequitur Mors dira volatu;
85Si risus nos forte rapit, vestigia Parcae
Compescunt, mordentque pedes, tacitoque latescunt.
Siste animum, lachrimasque tuas contemne. Volenti
Cuncta parent, nullo violantur corda flagello.
Divitias quondam se contempsisse Tibullus
90Exultat, carae propter connubia nymphae;
Atque suam multa cantavit voce Catullus;
Et flevere ambo nympharum morte suarum.
Ipse pater vatum, quem dirus portitor Orchi
Viderat Euridicem dira revocare palude,
95Flevit per septem tam saeva pericula menses
Strimonis ad fluctus, tigres quercusque trahendo.
Quod si nostra licet scriptis preponere priscis,
Et Pastor Perusinus obiit, socerique putatur
Interiisse dolis dum pascua laeta relinquit,
100Parthenopemque petit Regis ducturus in agros
Armentum preciumque sui sumpturus honoris;
Rex captum immerita mactavit caede bipenne.
Di faciant possis mortales cernere casus,
Et spectare neces dirumque in corde venenum!
105Heu, gemitus compesce tuos semperque cruorem
Funde manu, et divos fummo precibusque remulce.
Ecce, pyram struxere tui, Philarete, puelli;
Da pecudes flammis gelido quoque lilia saxo,
Daque preces, Nymphaeque polo gratare receptae.
8 110Accingor, semperque tibi, dum fata relinquent,
Auscultare iuvat, sanctisque insistere planctis;
Qua te cumque tulit, Choridon, Fortuna poetam
Consequar, ut virides stringant mea tempora laurus.
Spectabit ridens cantantem multa maritum
115Margarita suum, mediisque in solibus umbram
Conficiet, dirosque extinguet fronte cometas;
In quamcumque poli convertet lumina partem
Diffugient radii diversa parte sinistri;
Gramina si forsan dulci spectabit ocello
120Producent violas, Cereremque prata pudicam
Exponent, steriles portabunt poma miricae,
Et fundent tristes redolentia pocula quercus.
Felices qui te quondam genuere parentes,
Et tenerae si qua porrexerit ubera nutrix!
125Atque ego longe magis, qui strinxi colla lacertis,
Dormivique sinu roseo, qui basia vultu
Eripui, et feci risus, sicque omina tecum.
Tu mox cerne animum, summaque ex arce maritum
Respice et interdum iusto succurre dolori.
130Sis mecum, somnos capiunt si pectora luctu
Lassa suo, mecumque veri si lumina risus
Corripiunt, mecum noctes semperque diesque
Assistas, mecumque mane, et si fata resolvant
Stamina tam multo nimium lassata labore,
135Accipias coelo, tuaque ad vestigia ponas!
Mors mihi dulcis erit, faciant modo sydera corpus
Exanimum tangant formosae coniugis ossa.
Ornentur tenui tam dulcia funera versu:
"Hoc, Philarete, iaces cara cum coniuge saxo;
140Quamque fidem - pulchram facerent cum stamina vitam -
Servares, dira consumptus morte monebis
Candida fama tamen; post saecula cuncta superstes
Persolvet stabili dignissima praemia flammae."

1 carmen anniversarium et lachrimosum est

2 Philaretus

3 Choridon

4 Philaretus

5 Choridon

6 Philaretus

7 Choridon

8 Philaretus

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: