previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


3. cap. 20: scribit ad dominum Titum Strociam equitem | se voluisse fugere ab Amore nec potuisse

Saepe ego tentavi demens amittere tela,
Quae nostro semper pectore fixa manent.
Saepe per umbrosas silvas, per devia rura,
Fugi ego per montes, per iuga summa, Tite.
5Hei mihi, si ad Teles peteremque ad littora Gangis,
Ad Gangem, ad Telen usque veniret Amor.
Non si Pegaseo vectarer in aere dorso,
Sive ego talaribus Mercurii fruerer.
Icare, sive tuas alas mihi fata darentque,
10Sive tuas Perseu, Daedale, sive tuas,
Sive ego Triptholemi currus ascendere possem,
Sive ego Medeae, sive ego, Phoebe, tuos,
Nil mihi prodessent alae, nil currus amanti:
Adstat Amor semper, dum magis effugio.
15Ocior est vento qui nostra pectora torquet,
Non illi in toto est conditus orbe locus.
Utitur ille oculis, qui caeco lumine cernunt
Ultra Indum et Calpen ultraque Sauromathas;
Utitur et manibus puerilibus ipse Cupido,
20Quae coelo faciunt saepe timere Iovem;
Utitur atque alis, quarum violentia ventos
Exuperat, nulla et pectora veste tegit.
Spicula saeva gerit, duram gerit ille pharetram
Atque arcum, Libyci nobile dentis opus,
25Quem magni timuere duces, timuere deique,
Aequora quemque polus, Tartara quemque timent,
Quem nunquam vellet vidisse et magnus Apollo,
Qui si non esset, libera cuncta forent.
Vulnera quaeque facit nullo medicamine possunt
30Auferri, magicis non et imaginibus.
Gramina Medeae doctae, quoque gramina Circes
Nil in amore valent, nil valet ingenium.
Clam ferit et morimur, quam sit praecognitus hostis
Sunt et in occulto vulnera facta loco.
35Tela petunt oculos, oculi sunt causa furoris
Primaque totius summa ruina mali.
Inde petunt subito per viscera perque medullas
Pectus, nec medica hinc tela levantur ope.
Taurum bis Ganges, Taurum bis vidit: ab illa
40Quam procul a domina sum miser ipse mea!
Nec tamen e nostro potuit removere puellam
Pectore dura movens omnia longa dies.
Longa dies nescit saevum removere furorem,
Non longo aufertur tempore saevus Amor:
45Cynthia sit quamvis oculis abscondita nostris,
In nostro est semper Cynthia corde tamen.
Si vado, si sto, si dormio, Cynthia mecum est,
Mecum rure manet, mecum et in urbe manet.
Hei mihi, quod nullo sum liber tempore Amore,
50Nullo ego sum vacuus tempore vulneribus.
Vel sit in occasu, vel sit Tymbraeus in ortu,
Vel teneat medium clarus Apollo polum,
Uror ego et saevae torquent mea viscera flammae
Et nunquam flammis pectora nostra vacant.
55Tollere crudelem nescit medicina furore,
Nec formidatis ipse levatur aquis.
Haec tantum nostrum tollet medicina furorem,
Cynthia si mecum vivet in igne pari.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: