previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


59. IN EUNDEM DE VIRTUTIS SAPPHICUM CARMEN

Cum Deus magnum fabricaret orbem,
Et polos altos sinuaret arcu,
Iussit aeterna rutilare pulchrum
Lampade solem.
5Iussit et lunam dubia micantem
Luce sublimes agitare currus,
Et per obscuras aliena ferre
Lumina noctes.
Aureis coelum variavit astris
10Quae per ingentes revoluta gyros
Fata dispensant, humilisque terrae
Regna gubernant.
Aeris tractus avium canoris
Cantibus, terras nemorum virenti
15Fronde, diversis decoravit altum
Piscibus aequor,
Tunc ad argutos Philomena cantus
Guttur aptavit, didicitque voces
Psithacus nostras, nituit superbo
20Tergore pavo.
Barbaram citrum preciosus Athlas
Ida funebrem peperit Cypressum,
Pelion Quercus, Solymae tulerunt
Balsama sylvae.
25Et Tagus fulvo nociturus auro
Fluxit, et Croesi viridem per oram,
Lydius cursu properavit Hermus
Invidioso.
Tunc per humentes pelagi meatus
30Squammea cinctus populi caterva
Post suum fluctus equitavit altos
Protea delphin.
Sic Deus coeli maris atque terrae
Fecit ornatum, tamen ad decorem
35Mentis humanae magis applicavit
Artis acumen.
Mens enim summo nimium parenti
Chara pro vitae sapienter actae
Praemio, mundi fuit in beatum
40Limen itura.
Dumque cultum dare singularem
Cogitat, pulchris Areten capillis
Forte prospexit spaciosa solam
Ire per arva.
45Namque flammantis meditans Olympi
Lumen, et cursu Arete volantes,
Omen aptabat numerumque claris
Addidit astris .
Iam maris fluxum tumidosque fluctus
50Norat, et quare tremebunda tellus
Fluctuet, quare iaculetur aer
Nubibus ignes.
Norat et linguas, hominumque mores,
Et quibus falli solet et refelli
55Vetustas tecto male nota vultu
Norat elenchos.
Fecerat nostrae documenta vitae,
Et quibus coeli peteremus arcem,
Sortis humanae miserata casum,
60Fecerat artes.
Hanc Deus menti comitem ducemque
Fecit, ut casus patienter omnes
Ferret, et nullo scelerum tumultu,
Deiiceretur.
65Ipsa nos duros vocat in labores
Nec dies nobis sinit ociosos
Hoc, ait, nostros petiise coelum
Calle parentes.
Ipsa Falconis comitata gressum
70Fecit, duros tolerans labores,
Iret ad summum decus atque vitam
Labe carentem.
Ipsa Falconis vigilanter aureum
Vellat, et nostri memorem negoci
75Reddat, ut portum breviore cursu
Cymba subintret.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: