previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


77. AD EUNDEM FALCONEM | QUOD HEROICO CARMINE DICENDUS SIT

Falco Quirinalis decus immortale senatus
Quo duce restitui possent labentia Romae
Moenia, et illustres iterum sperare triumphos,
Dum modo nostra tuas elegia reponere laudes
5Pergit, et exilem disperdit arundine cantum,
Ecce cothurnato gradiens heroica passu
Musa meum derisit opus, quid talibus, inquit,
Ionium remis audes tranare profundum?
Hic mihi non Sulmo, nec inerti navita versu
10Claudicet, huc opus est adsit vel Smyrna vel Andes.
Nam neque Penelopes curae, non Hippodamiae,
Non Danaes plorandus amor, non vulnus Elissae,
Parva decent humiles, parvo brevis hydria fonte
Convenit, et parvis satis est brevis utribus aura.
15Vel pedes incedit media da plebe viator,
Vel querulo vehitur plaustro, vel paupere cymba.
Magnanimis re magnus equis curruque superbo
Fertur, et audaces sulcat ratis ardua fluctus.
Magna decent magnos, magno Latonius arcu
20Utitur, ingenti Mavors accingitur ense,
Immenso tonat igne pater, maiora putatur
Gurgite sub vitreo gestare tridentifer arma.
Huc igitur Phoebaea cohors Phoebaea suppellex
Plectra, lyraeque volent, et sacri gloria fontis.
25Huc pluat Eurotas, huc omnia Phocidis arva
Certatim gelidos latices et lactea mittant
Flumina, Lauretis, variaque virentia fronde.
Non sit in Aoniis regio sine vocibus oris,
Non sine laude nemus, nulli sine carmine fontes.
30Illustres Falconis avos cantate, piamque
Primaevi generis prolem clarosque nepotes,
Ipse quoque altisono tollatur ad aethera cantu:
Cuncta sonent heroa novum, quem Rector Olympi
Divorum ascripsit numero, qui carcere liber
35Corporeo implebit de sedibus aethereis unam:
Dicite, et illustrem trans aequora mittite famam,
Audiat haec Tanais, mirentur Iberica regna,
Et Pelusiacas carmen referatur ad aures.
Et Didonis ager Romanis aemulans arvis
40Audiat haec, trepidetque iterum Romana reverti
Classica, et Ausoniis iterum dare moenia flammis.
Scipiades iterum metuat, dum talibus audit
Nunc quoque Romuleas habitari civibus arces.
Transeat haec Arabes nigros ea fama per Indos,
45Et repetat Scythicos per Serica regna colonos.
Palladias artes rimatus in omnia venit
Phoebaeae secreta domus, primordia nostri
Fontis, et aetheream penetravit lumine molem.
Saepe Meduseis facunda liquoribus arva
50Abluit, et nostris dives remeavit ab oris.
Ipse iubet passim sanctos adolescere mores,
Priscaque coelestis renovat vestigia vitae.
Nec pessum sinit ire pios in egena patentes
Compita fert loculos, et in agmina seminat aurum.
55Ferreus ad Romae populique negotia nunquam
Flectitur, et palmae similis, quae pondere pressa
Altius extollit ramos, onerique resistit,
Strenuus et solers et frangi nescius ira,
Propositi fideique tenax, sine munere nullos
60Pro virtute fugit, pro relligione labores.
Quod nisi Falconis quicquam de laudibus aufert
Livor, ad excelsos veterum se attollent honores,
Nec sinet extingui gentis monumenta Latinae,
Et sua vivaci decorabit secula laude,
65Inque dies vestros rediisse videbitur aetas
Aurea, et antiquae surget Virtutis imago.
Perpetuis igitur circumdate tempora sertis,
Et lauros, hederasque ferat frondemque Minervae,
Haec ait, et ridens elegos humilem poesim
70Et caput avertens indignabunda recessit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: