next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. ad magnificum dominum Ioannem | Portensem equitem splendidissimum

Candida Pieridum sacris ut nona viretis
Spirantes me florum inter mollesque rosarum
Frondes, Permesso non longe ab flumine, montis
Parnasi somno sopitum texit, ab imo
5Pectore sic fatur: "Clara de laude tuorum
Pauca virum resonare sacro, Vincentia, plectro
Et celebri Latias de te virtute per urbes
Fert animus. Coepto vires mihi carmine, turbae
Aoniae si saepe faves, da, Phoebe, Thaliae.
10Ausoniae salve, foelix Vincentia, terrae
Insignes reliquas divina laude Latinas
Ex<s>uperans urbes: populo foecunda situque
Clara nimis, laetae foelix atque ubere glebae
Et gemmis auroque potens viridisque iuventa,
15Viribus atque armis pollens et robere firmo;
Consiliis verbisque senum tu pacis amatrix;
Te pudor et probitas decorat pietasque fidesque;
Tu Vestae pia sacra colis; tu semper honesti
Virtutumque parens, in relligione sacrisque
20Diceris esse Numa et priscis celebrata Sabinis
Simplicitate magis. Mores, leges quoque servas,
Quas veteres coluere patres, ultrixque malorum,
Praemia digna bonis, meritos et reddis honores.
Dotibus his claram miris te laudibus ornant
25Insignes iuvenes, quos saeva in praelia Mavors
Ire iubet, quorum fessis Bellona lacertis
Horrida dat vires: illi, clangore tubarum
Et lituum stridore accensi, spicula torquent
Quanta ferox quondam Phrygiis sub moenibus Hector,
30Aeacides saevis Graium seu maximus armis,
Seu Pyrrhus rapidis subiit quum Pergama flammis,
Tradita quum Priami sacrata altaria circum
Aut latus aut iugulum rutilo mucrone reclusit,
Quanta vel Ausoniae telluris gloria Turnus,
35Troius aut Latiis Aeneas magnus in arvis.
Sic, bello assueti, vitam pro laude pacisci
Ardent, et pulchra pro libertate labores
Mille pati, ut Senonum subito qui marte furores
Et domuit pressitque feros aurumque recepit,
40Romuleo assertor patriae decoratus honore;
Impiger aut Libycos tanquam Marcellus in hostes,
Heu mortem insidiis inter qui martia tela
Oppetiit, patrio tectus minus ossa sepulcro;
Seu celeber spoliis veluti qui Lartis opimis;
45Utque ferox Cocles superavit laude, reciso
Ponte, suam laesus coxam, Tyberina fluenta;
Seu qui sacratis, vix iam credibile, flammis
Impositam torvo spectavit lumine dextram;
Inclytus aut tardis quondam ceu Maximus armis,
50Effringens Libycas vires hostemque superbum,
Caedibus Italiam qui tot turbaverat annis,
Roma, tuos propria texit virtute penates.
Dant pariterque suae vires et robora genti
Quos genuisse ferunt te quondam: martia tanquam
55Fulmina Cinna ferox, romani certa senatus
Spes populique salus; et gloria clara Perendus,
Externi generis, pulsat qui vertice Olympi
Sydera, poene tulit toto victricia mundo
Signa ferox, nullo fertur superatus ab hoste.
60Et tibi nonne, decus Latiae Vincentia terrae,
Illa ego quas habui grandes hoc tempore vires
Laeta dedi? Toto qui fulget in orbe Sabellum,
Quantum vel coelo radiis vallatus acutis
Cynthius, aut intus quantum soror alma minores
65Usque focos reliquos aut quantum Phosphorus ignes.
Post hunc nonne dedi Perusinum vertice sacro
Franciscum solitum Phoebi dignissima plectro
Ludere? Non secum pi<m>pleo certet in antro
Vates, Castalii vitream seu fontis ad undam,
70Pergite, quis studium celeri contingere cursu
Quam cupit Aonio chorus omnis vertice metam
Pierius: palma merita nam digna dabuntur
Praemia quae vestris patrio iam sanguine cretis.
Anguiger ille sacro quondam clarissimus ore
75Matthaeus; clarusque simul sermone Pelasgo
Omnibonus, splendor Latiae telluris honosque,
Doctiloquo fultus tantum qui munere linguae
Ausoniae, chartis opus Arpinatibus ut par
Poene suum dederit; non illud avara vetustas
80Deteret aut rapidae quae carpunt omnia flammae,
Illud non seri cineres, non impia laedent
Fata: data quantum mundus se lege tenebit
Vivet. Cumaeae sic saecula longa Sybillae
Vincet, vel Priami, Pylii seu Nestoris, annos.
85Lecta sacro quem post Eliconis vertice Lusci
Serta virent; cuius moritura volumina nunquam
Et Latia tam digna toga, resonanda canoro
Pectine Apollineo. Domina et qui grammata in urbe
Vera dedit, priscus divini carmine vatis
90Insertus laude insignis notusque Palaemon.
Portensis genuere laris quem stemmata, iure
Inclytus, ingenti fama perfertur ad astra,
Ioannes, Patavi grandi mercede professus,
Maxima dona deum, leges sacrataque iura.
95Hos inter nituit claro Portensis honore
Franciscus, patria quo non fuit alter in urbe
Consiliis certis animoque potentior, omnis
Lux patriae, populique decus, spes, fama, salusque.
Clarus Alexander, genuit quem Nevia proles,
100Legibus egregia Patavi cui primus in urbe
Iam locus atque ingens merces, data dignaque semper
Praemia; namque auxit leges divinaque iura,
Orbe quidem foelix, nitidis foelicior astris.
His quoque Paiello quondam qui sanguine cretus
105Infert se sotium, gestis insignis avitis,
Guiielmus. Summosque domus Carola triumphos
Iam meruit virtute potens opibusque virisque.
Hinc fuit arguto qui mentis acumine cautus
Res mundi et varios coeli dignoscere motus
110Quicquid et Alcidem docuit iam maximus atlas,
Pleiadas pluviasque Hyadas tardumque Bootem,
Noctivagaeque vias Lunae Solisque meatus
Et genus unde hominum, pecudes pictaeque volucres.
Caietane, tuae referes quoque gloria gentis
115Nomen et omne decus, quondam tu summa Thienae
Sydereique poli cursus et gloria rerum,
Solibus hybernis et tardis noctibus omnes
Reddere tu certas causas rebusque creatis,
Et potis immensi forsan secreta tonantis,
120Nota prius nullis, aeternaque foedera miris
Iuncta modis, tantumque homini crudeli a fata,
Noscere, quo maior toto non fulsit in orbe.
Ipse, inter primos praestanti pectore, Orontus
Grande tibi quondam, foelix Vincentia, nomen,
125Multa, fidem propter, summa pietate pericla
Irriguoque, miser, multos sudore labores
Expertus tribuit, fuerat qui Troica dignus
Saecula et extremos transcendere Nestoris annos.
Multum etiam vobis fas nunc gaudere, iuventus
130Vincentina, simul mihi quod tam chara, fuerunt
Quantum vestri Bromio ante patres Phoeboque gregique
Pierio sacroque choro: nam vertice ut illi
Astra suo feriunt, sic vos me nunc duce Musa.
Sed visum libuitque mihi consistere paucis,
135Insignes iuvenes; vos nunc, quia nomen et ampla
Fama decusque acuunt, horter moneamque rogemque
Semper ut in studiis, sacrae dum munera Cyrrae
Nostrarumque libens tribuo decus omne sororum,
Quod decet (ut facitis) miro pergatis amore.
140Divitias omnes superant niveosque lapillos
Purpureoque Tyri saturatas murice vestes,
Grandia vel nimio laetissima iugera cultu,
Divinae vatum laudes; sibi tempora lauro
Cinguntur viridi, maneant ut laude perennes.
145Tempora labuntur, iuvenes, advertite mentem,
(Proh dolor!) et celeri properat mors impia gressu,
Forma bonum fragile est, penitus quam curva senectus
Depopulat; vivunt animi mortalia donis.
Venit ut ad Stygios, chara pro coniuge, lucos,
150Si mollire Herebi Ditem Ditisque tremendi
Persephonem potuit cantu miserabilis Orpheus,
Dum nigrae stupuere domus Stygiique penates
Et canis et, nexae foedos pro crinibus angues,
Eumenides nullisque palus superanda carinis;
155Thebanae Amphion clarus si conditor arcis
Grandia mota loco traxisse in moenia saxa
Humano fertur cantu: mollire canoris
Posse mihi vestras liceat nunc versibus aures".
Haec ait: et mihi tunc, per amoena vireta sopores
160Carpenti placidos, ubi mollia prata ligustris
Usque nitent niveis et florum mille colores
Luteolaeque decus violae ridentque rosarum
Frondes, sopitum quo me prius alma lacertis
Musa suis tulerat, qualis Titonia coniunx
165Aurea, quum nitidum radianti vertice coelum
Fulgida, seu picto decorat quum lumine miris
Insignis radiis variisque coloribus Iris,
Visa abiens talis Musarum nona, Thalia.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: