previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


10. ad Triphonem Chabrielum patritium Venetum: | vitae propriae immutationem, immutationisque detestationem

Aetate prima iam fuit, Tryphon, dulcis
Scatensque abunde plurimis bonis vita,
Cum grata laeto res mihi foret nulla
Vacans amore, dulcibus iocis, Musis,
5Musis amantium levi ioco plenis;
Ridere nobis cum liceret exorto
Ab sole ad alteram dieculam prorsus,
Fieri brevem quam dormiendo oportebat,
Ut noctis exactae vicem resarciret;
10Amicus hinc cum luderet lyra versus,
Referret illhinc cum puella fabellas;
Cum Phoebus invicem Venusque certantes
Noctu Lyaeon et die fatigarent;
Cum fessus urbe rus petens relinquebam
15Molestiarum siquid esset in porta,
Ferens cachinnorum integrum gregem mecum;
Ubi rivulos scatentis undulae spectans
Aestum levabam uno vel ipsius visu;
Ubi virentis ingredi comae lucum
20Mihi licebat intuentibus Nymphis,
Faunos ut altis montibus leves acri
Excipere fessas videram feras cursu,
Cereris ubi et Pomonae, ubi Palis et Bacchi
Dulcis honores deferens domum rure
25Vescebar epulis suavioribus cunctis;
Cum saepe sacros interim choros Phoebi
Et ruri et urbe inviserem pius vates,
Si nomine hoc dignus venio tamen tanto.
Nunc ipse tota erro via, nec in rectam
30Solutus unquam turbidis feror curis,
Qui nunc honores, nunc opes levis tracto,
Utrisque cum longe tamen volens absim;
Ad haec amici sed trahunt, trahit vulgus,
Hic obloquendo, hortando at exigunt illi
35Ut quae mihi fugienda sunt, sequar prudens,
Et ut negociis dies vacet nulla,
Quae differant, agantque me omnibus semper
Horis nec ullius quietis admittant
Locum, sed hanc mihi negent magis tanto
40Maiore quanto premio mihi posco.
Haec ergo ne est, an illa vita dicenda?
An viva mors haec, illa sed deum vita,
Cum summa pax quiesque summa prodirent
Comites mihi passu pari, nec haereret
45Lis ulla, nec contentio, malignaeve
Rixae protervia contumax bonis unquam;
Cum scelus abesset omne prorsus horrendum,
Vis omnis, error omnis, ambitus omnes,
Amicus omnibus bonus bonis essem,
50Laetus comes, sodalis integer cunctis
Quibus vicissim amor aderat pius, semper
Prae rebus omnibus colendus imprimis.
Qui me priori redderet dies vitae,
Statueret idem regibus parem summis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: