previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


12. Pamphilo qua parte potest refert gratiam eorum, | quae audiverat de Triphone Chabrielo de se ab illo dici et scribi

Quondam revertens Brixia meus Tryphon,
Opinor anno superiore, rus petit
Et studii et oci gratia, cum vix novis
Vireret arbor vere primo frondibus.
5Caso huc ego applicans, eum viso cupide
Et is vicissim fronte me laeta accipit.
Citroque et ultro collocuti plurima,
Ut mos amicis, cum diu secesserint,
Uterque tandem sic in unum venimus
10Ut de eruditis verba haberemus, quibus
Fuisset interim ipse consuetudini,
Dum peregre honestis urbibus vagus foret.
Hic tum recensens quos ubique viserit,
Celebris eos quidem atque magni nominis,
15Ac te reponens inter illos maxime:
"Heus" inquit "Aureli, quod uni Pamphilo
Debes magis, quam caeteris, scias volo,
Is nanque multa laude te dignum putat,
Nec ore tantum, quod frequenter factitat,
20Sed dulcis etiam celebrat arte carminis,
Et te libellis inserens doctis canit."
Hic inquam ego: "Quae mitis haec benignitas,
Ut quem nec allocutus est unquam, neque
Vidit, colendum duxerit amici loco?"
25Tibi reddens nuncioque gratiam
Demum ita ab eo discedo, ut optem proxime
Tuis potiri lucubrationibus.
Ac post peractos inde nonnullos dies,
Optatus ecce mi liber fertur tuus
30Quem avida legendum protinus sumens manu,
Poema varium et eruditum, Pampile
Mi grande nostri seculi decus, statim
Quam multa de me scripserit stupens lego,
Agoque passim plurimas grates tibi.
35Et quando par est me vicem rependere,
Non aequa virtus sit mihi prorsus licet,
Amoris erga te mei pignus modo
Misi trimetros hosce tibi, qui proderent
Fecisse semper ante me quam plurimi
40Mentem refertam dotibus miris tuam,
At nunc et istam colere, teque prosequi
Amore quanto candidum vatem decet,
Quem sic benigna mens amice iunxerit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: