previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


30. ad Leonardum Portum et N. Angaranum vicentinos: | nonnulla platonicae disciplinae de immortali mente insuperque | de ea parte animae, in qua perturbationes existunt

Isthinc reversus saepe mecum cogito
Quam me benigne vestrum uterque acceperit,
Amice Porci et Angarane candide,
Quam vos libenter ipse contra viserim
5Et multa nostrum quae fuere gaudia:
Dies ut omnis invicem gratissime
Et pene noctes colloquendo duximus;
Legistis ut mi plura, quae faventibus
Musis adusque posteros nomen dabunt;
10Non nulla vobis ut vicissim protuli,
Audistis ipsi quae benignis auribus;
Ut quosque me tunc alloqui doctissimos
Fecistis omnesque arte quavis praeditos
Videre, vel siquid fuerat illis manu
15Perfectum opus docta, vel urbis inclytae
Perenne siquid et fabre factum foret.
Mens igitur ad vos saepe, quae potest, redit;
Vagatur illa nanque quo vult libera.
Si vultis huius proferam causam boni,
20Solum quod inter mala datum est mortalibus.
Immunis haec nam lege cum foret necis,
Nec labe molis inquinata sordidae,
Sic ipsa summo constituta principi,
Cepere divi tum bonam primum boni,
25Eique circum mox dedere putridum et
Mortale corpus, addito quoque altero
Animae caduco genere, cuius in sinu
Affectus omnis incubaret conditus.
Hic nam voluptas est, malorum maxima
30Esca, et dolor qui revocat atque detinet
Vi aestuque mortales ab officio procul.
Audacia est quoque et metus, leves duo
Temerariique consulentes perperam.
Infrenis ira spesque inanis non abest,
35Quarum furore cuncta percit altera
Mentisque tollit acre iudicium bonae,
At altera animi subruit constantiam,
Dum nos subinde credulos nimis facit.
His ergo, Amoreque cuncta qui vincit, simul
40Sensuve qui ratione procul est, spiritum
Circunferentes condidere obnoxium
Morti, sed ipso puriorem corpore,
Divina quo mens arctiore vinculo
Haereret aegro colligata corpori.
45Sed ne propinquo tangeret mortalitas
Puram perennem vividam tamen situ,
Dispescuere singulis illas locis
Caputque collo segregantes pectori
Animae genus mortale sub praecordiis,
50Mentem supremo collocarunt vertice,
Ubi suopte haec usque motu concita
Quocunque pernix advolat, nec temporis
Loci vel ulla intercapedo fit morae
Quin una ubique et semper adsit libera
55Formasque in omnis, ut velit, se transferat.
Ni fallor, haec sunt dogmatis platonici
Exempta vobis inde quam brevissime,
Legenda studio promptiore forsitan,
Auctore quo sunt grandiore prodita.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: