previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


7. Alcimi et Alconis amor

Ludunt lascivae Clorisque et Flora puellae
Viridi in solo propter scatentem rivulum.
Spectant formosi puer Alcimus et puer Alcon
Montis latenter ex reposto vertice.
5Illae se gelidis perfundunt saepius undis,
Glabella nudae crura, nudae pectora.
His at saepe pedes titubant et pectus anhelum
Amoris igne percitis inaestuat.
Hinc amor Alconis subito tibi, candida Clori,
10Ardenter illhinc deperit Floram Alcimus,
Floram, quae fusco quanvis conspersa colore,
Aequat venustis caeteras tamen modis.
Hinc et uterque suam praefert et laudibus ornat,
Dulcique secum perfruuntur murmure.
15"Hac," Alcon inquit "nusquam formosior ulla est,
Quacunque terras alma lux obambulat.
Aspice quam lato distant discrimine mammae,
Solidoque ut orbe proditae foras tument;
Molliter ut pleno subsidit pectore venter,
20Suffultus aptis undecunque cruribus;
Ut femur aureolae primo lanuginis ortu
Villis decenter pullulat florentibus;
Ut niveus toto pellucet corpore candor,
Extentus auro quem capillus integit;
25Mollibus ut tota est arctisque amplexibus apta.
O nos beatos, quis videre haec contigit!"
Haec Alcon. Blando quem suscipit Alcimus ore,
Erat libenter ut facetus Alcimus.
"O te felicem magis, haec si tangere possis.!
30Vidisse nanque sit satis Floram mihi,
Quae mihi me nutu solo ridentis ocelli
Proterva dulci nunc rapina sustulit
Et capto gravibus nodis innexuit artus,
Quibus nec ulla me dies resolverit,
35Nec faciet quin hanc speciem sub pectore servem,
Magis revictus usque lentis vinculis."
Alcimus haec. Quae non contra probat improbus Alcon,
Furit sed impotens et impatiens morae
Et saepe occultas agitat mutatque latebras,
40Motis frequenter hinc et inde frondibus.
Donec proripiunt pavidis se cursibus illae,
Visas ut altis sentiunt se rupibus;
Hi vero immoti pendent visuque sequuntur,
Quocunque fessae delitescunt abditae.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: