previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


8. prosopopea irascentis primum, deinde quiescentis | senis N. F. ad Bertutium Lambertum primatem Tarvisinum

"Inultus ergo semper et lenis queam
Pati malignae mentis acres impetus?
Inultus usque sivero nequissimum
Caput referre premium superbiae,
5Qua, sicut anguis, tollitur tumens, furit
Livore percitum ferox et improbum
Os quaque verberans movet, neque ullius
Rei movetur gratia quin hoc probos
Et immerentes impetat, velut canis
10Ignobilis, quae dente cum nequiverit,
Complet timendis cuncta mox latratibus?
Non ita: nec ultra nanque, morsus nec minas
Ferens inanes, patiar ut diutius
Vexentur impune innocentes sontibus.
15Ius suadet atque iure vis potentior
Inserta naturae iubet, quae mitibus
Feris et arma praebuit valentia
Superbientis impetum propellere".
Ut haec locutus est senex, et abditi
20Fortem reclusit pectoris sententiam,
Paulum moratus leniora protulit.
"Quid quisque vulgo proferat, nullus satis
Cavit, nec unquam caverit mortalium.
Est nanque eorum plurimum passim genus,
25Qui scire se, quod nesciant, certo velint,
Et cuncta norint et loquantur perperam,
Leges quibus nullas labor prudentiae
Imponat unquam, detve quem servent modum,
Repente ne quod sentiunt proddant foras.
30Horum tumultus nemo, qui sapit, putet
Unius assis aestimandos protinus,
Sed ut repentes, sic fugaces autumet".
Vides, amice, quam sit eiusdem senis
Diversa curis mens soluta turbidis,
35Quibus retentus ipse iam pridem levis
Furebat irae semiustus ignibus.
Hunc tu secutus quid loquatur invidum
Et turpe vulgus undecunque temnito,
Ictus nec atri providus dentis time,
40In imparatos saepe qui saevit ferox.
Falsis satis nam feceris rumoribus
Virtutis amplo sic opertus tegmine,
Agens frequenter plura, quam dici velis
Egisse, nec placens tibi, neque efferens
45Te laude dignum, laude ni dignum facis.
Hi verba metuant garrulasque fabulas,
Peccare quos minus pudet, quam inanibus
Vulgi per ora devolare fabulis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: