previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Asteridos carmen tenui praelusimus orsu,
Quo Turcarum acies, inimicaque bella canebam,
Pulsatamque Rhodon, partumque ex hoste trophaeum.
Nunc mihi fert animus laudes uulgare per orbem
5Caesaris, ac gestis sic addere rebus honorem,
Ordiar, ut regem diuino Caesare natum
Legere Ausoniae, quibus est optare potestas
Rectorem imperii, uel tradere signa Quiritum,
Victrices aquilas, regni diadema secundi.
10Qua re stelligero sese iam gloria caelo
Tollit, et immensum sperat per saecula nomen
Austriacae gentis, tam longo stemmate auorum
Nobilis, ac magno praesentis numine Regis.
Sed nec fortunae inuidiam, nec facta silebo
15Brugarum, plusquam crudeli morte luenda:
Quae ieiuna fames, quae pestis adegerit ipsos
Et reserare fores, et dicere uerba precantum
Suppliciter tristes, quamuis in carmine uires
Sint mihi praetenues, tantarum ad pondera rerum.
20Ergo Castalides praesentia numina Vatum
Ferte pedem mecum, facilesque in uota uenite:
Si uestro quondam solum pellectus amore
Sacra fero, citharamque mouens plectrumque sonorum,
Sedulus ingredior Musarum templa sacerdos.
25Et tu Cirrhaei Caesar mihi numinis instar.
Quaeso faue coeptis: mea si tibi plectra mouentur,
Si tua Daphnaeis praecinxit tempora ramis,
Et me palladio quondam manus induit auro,
Annorum lustris nondum mihi quatuor actis,
30Sponte tua sacras dignatus tradere lauros:
Qua torquet Naucellus aquas, ac gurgite flexo
Raptus in Adriacos currit sine nomine fluctus.
Tu quoque, Sigaei custos, uel nominis autor,
Maxmiliane, mihi decus admirabile et orbi,
35Summaque Strimonii uel debita gloria Martis
Cui nunc diuinos resonant mea carmina honores,
Ingredere ad citharam, uotisque assuesce uocari.
Aspice Cimbriacum iam nunc tua facta canentem,
Non quo terribilem prosternis Teutona uultu,
40Gallorumque acies, aut duros caede Sycambros,
Aut Morinos, Celtasque truces, Batauosque furentes,
Sed quo pacatum moderaris Apolline Martem,
Cum tibi Cecropias resonat facundia uoces.
Et loquitur tecum positis Tritonia monstris.
45Caesar ubi proprias sensit torpescere uires,
Ingentes quondam (tantum insperata senectus
Secum affert sensim) nec iam sufferre labores
Bellorum possit, coelum speculatus et astra,
In longum coepit grandes extendere curas,
50Quis quondam imperii currum moderetur habenis
Plus aetate uigens, maiorque ad munia Martis
Surgat, et ad pacem. Qualis confectus ob aeuum
Getulus quondam pastor, cui regna relinquat,
Extremis alium quaerit fugientibus annis,
55Cui proprias committat oues, doceatque repertos
Fontes, et raris habitata mapalia tectis:
Haud aliter Caesar, numen uenerabile terris,
Atque decus fidei, Christique uicarius alter,
Siue secundus apex, cui regni tradat habenas,
60Quaerebat, terris ubi cedet debitus astris:
Ne sacrum imperium rapiat dum perfidus hostis,
Seruitioque premat gentis uexilla fidelis.
Et iam belligeri feruebant Pannonis arma
Austriacas pressura urbes, dum Caesar ad oras
65Filius Oceani, iustas ulciscitur iras.
Ac si stelligeri Martem regnator Olympi
Captiuum uideat, non curet regna minora,
Sed totis natum redimat coelestibus armis.
Praeterea crebris etiam tum caedibus ipsam
70Ausoniam late uastabant agmina Regis
Saeua Dicarchei, propiusque incendia belli
Horrebat tellus quondam regnata Quirino.
At contra diuis ibat Malatesta secundis
Ille triumphator Veneto sub Marte Rubertus,
75Cuius ob auspicium Calabri cecidere sub armis.
Ergo magna nouos spectauit Roma triumphos.
Hunc iuxta haud aliter ductorem flamma subibat,
Ac si Peliden quondam sequeretur Achillem
Ipse Menoetiades, quos et genuere sorores.
80Tum quoque Boiorum gentes ab origine prisca;
Insubrumque duces, Mantusque Bianoris urbes,
Atque Fluentini communi forte ferebant
Herculae et Alcidae cognomina, et arma secuto
Ductore et Calabro Getici Mauortis alumno,
85In Venetos bellum Phrygia de stirpe creatos,
Qua ferit extremas uiolentior Adria terras:
Seu furor inuidiae, seu regnorum aemula uirtus,
Seu fatale odium, tantos mouere tumultus.
Et miseram Scodram Turcarum saeua premebant,
90Quae modo Hydronteos popularant agmina campos
Iam capta et saeuo direpta Chalcide bello.
Hac iter est, quoties tristes Nabataea furores
In nos castra mouent, iurataque signa sequuntur.
Tunc et Carnorum uariis incursibus oram
95Vastabant Turcae, currit qua fonte Timauus
Septeno, et rapidas uoluit qua Soncius undas,
Ingressi caedes et tristia damna tulere.
Vidi ego Noriciae qua se subducere colles
Incipiunt, nostros crudeli caede peremptos.
100Saepius haec rabies Carnorum terruit urbes:
Donec gens Venetum statuit munire Grauiscas,
Hostis ob incursum, et fido custode tueri.
Sed nec Gallorum gentes non Marte furebant:
Ac nostro penitus semoti ex orbe Britanni,
105Saepius Oceani missa trans aequora classe,
Raptabant furtim uicino ab littore praedas.
Nec minus horridulo subiectus Sarmata coelo
Arma sequebatur, nec uictus praelia Dacus,
Sic quos terrificis propriis premit imbribus Vrsa,
110Non pacem Hesperiae gentes, non ocia habebant.
Tristia praecipue saeuus Rex arma mouebat,
Qua sol Herculeas prono petit aequore metas,
Et lauit excurso fumantes aethere currus.
Certabant fidei causa, pendebat in armis
115Mars dubius, longo currit qua flumine Baetis.
At nunc hostiles toto premit agmine turmas
Hispanus fidei cultor, gentisque nefandae
Ingens uastator, ritusque oppressor iniqui.
Sic eat, o decus et stellantis gloria coeli
120Christe precor, pereant gentes et sacra nefanda,
Mahumetique fides, saeuique potentia regni.
Sic uexari orbis, sic omnia feruere bellis,
Non sectae populis nostrae non gentibus ullis
Iam non esse odium, toto discordia mundo
125Bacchari. seu sponte homines in bella ruebant,
At si coelestes non haec mortalia curent,
Auertantque oculos, nec tristia facta luantur:
Seu tales motus ingens poscebat et ordo
Fatorum, et coeli series arcana mouentis:
130Non uitium rectoris erit. Sic aequora uenti
Aeolii quondam refracto carceris antro
Hippotade inuito miscent. Saeuasque procellas
Quisque sua regione mouent, freta concita feruent,
Horrendumque tonant. Esto mihi credere, magnum
135Sic statuisse Deum, cui sunt haec omnia curae,
Vt regnaturus discat sperare triumphos,
Expertus toties prorumpere uictor in hostes.
Sydereum quondam regem sic bella Gigantum
Tentauere Iouem, posset quo dignus haberi
140Coelorum imperio partis ex hoste trophaeis,
Victorique suo seruiret regia mundi,
Hinc metuens (quidem longe non prouidet illud
Diuinum pectus, uel mens bene conscia recti?)
Imperio exitium, sacras grandaeuus ad aras
145Caesar in aeternos conuertit lumina sensus,
Suppliciterque manus tendens in uota poposcit
Ire Deum, ne se uel debita fata relinquat
Ingressum, reliquos liceat securius annos
Exigere, et curuam melius finire senectam,
150Quando onus imperii iam tot portauerit annis,
Nunc humeris tandem fessis optare quietem.
Ipse paret terris, nutu si regna reguntur
Ac superum imperiis, alium qui frena subire
Possit, et in populis aeternam ferre quietem.
155Sic fatus supplex oculos tendebat in astra.
Audiuit pia uerba Deus, iustasque precantis
Expendit uoces, statuitque in uota uenire.
Et iam tempus erat, terras cum bruma rigentes
Cogit, et Arctoum constringit frigore pontum,
160Et moestae quaerunt syluis sua tecta uolucres,
Insonat et Boreas, spoliataque frondibus arbos,
Phillyridesque senex inflectit semifer arcum,
Et Mars desertis uacuus terit ocia castris
Inculti ad gelidas spaciatus Strymonis undas,
165Aut qua sublimem Rhodope se flectit in Arcton,
Armorumque redit posito Bellona furore
Ad superos, narratque graues ex ordine pugnas,
Quas animosus Atax, quas Maurus fecit, et Indus,
Sauromataeque truces: patris stupet aula tonantis.
170Maximus hic Caesar solito de more uocauit
Concilium, magnis quoties de rebus habetur,
Qua gens turritam Francfordia possidet urbem.
Haud mora, Caesareo iussu uenere uocati:
In primis sacro quibus est optare potestas
175Imperio regem, quorum Beretholdus ab oris
It Maguntinis, cui circum tempora uittae
Albebant gemini tenues insignia honoris.
Hunc portabat equus maculis uariatus, et auro
Insignis, cui sella nitens, phalerisque decorum
180Instratum, grandi comitum subeunte caterua.
Qualis ubi Lyciam Delphis commutat Apollo,
Aut sacrum Ortygiae gaudens Phithona reuisit,
Hunc iuxta Hermanus subiit regnator ad undas
Rheni, qua quondam gens Agrippina resedit,
185Nobilitate nitens, numerosoque agmine septus.
Post et Ioannes uestis praediues et auri,
Plus centum comitatus equis, quem belliger omnis
Excolit, ac Treuir sacro ueneratur honore.
Hinc magnum ingreditur praeclara stirpe Philippus
190Concilium illustris, cui seruit corniger Ister,
Et quem mirantur generosa Palatia Rheni,
Noriciique truces, Rhetiusque asperrimus armis,
Ac nemus Hercinium, sub quo Germana triumphos
Pubes aequauit ueteres, et facta Quiritum.
195Venit et Hernestus Saxonia missus ab oris
Vsque tuis, quo non praestantior alter in armis
Bella mouere manu, saeuos concurrere in hostes,
Pallentes reuocare globos, aut ponere castra,
Aut dubiam Martis causam decernere ferro.
200Hunc portabat equus longe uelocior Austris,
Candidior niuibus, quas nondum contigit ullus
Pes hominisque feraeque. Hinc prisco sanguine auorum
Insequitur terrae Brandeburgensis alumnus,
Ac princeps magno cunctis dilectus amore:
205Tam miti imperio populos moderatur et urbes,
Nullus inferior bello frenare furentes
Hostiles acies, cum martia sumpserit arma.
Mille alii subiere Duces, Comitesque potentes,
Atque oratores, quorum si nomina fabor
210Secretim, offendam diuinas Caesaris aures:
Tam longum carmen, tam longa exorsa secutus.
Non tamen antiquas intexta aulaea figuras
Praeteream, quamuis spaciosi iugera campi
Currimus, atque datas metas optamus obire.
215Hic erat Austriacum genus usque ab origine ductum,
Et repetita mihi ueterum modo facta parentum,
Hic solis lunaeque uices, hic quatuor anni
Tempora, et instabili labentia sydera motu,
Et quae perpetua raptat uertigine mundus,
220Cerneres, et geminos sinuosis orbibus angues,
Sublimemque Arcton, condit Styx atra minorem,
Illic et pigri uidisses plaustra Bootae,
Andromeden Persei, Bacchi Minoida amores:
Altera uicta manus, passis per colla capillis,
225Atque Deos atque astra uocat, uocat altera amantem
Ingeminans, Theseu redeas mihi perfide Theseu,
Quo fugis? his surdas implebat quaestibus auras.
Vela dabat Theseus dulces oblitus amores.
Illic coeruleas Tritones nare per undas,
230Ac leuiter flantes spectasses aequora uentos,
Et quae stelligerum secat orbita lactea coelum.
Inferius nubes, et tela trisulca tonantis,
Terrificasque trabes nulla ratione negantes,
Tum cadere ex alto compressis nubibus imbres.
235Et patrem Oceanum totam circundare terram,
Perpetuoque inter sese concurrere fluctus,
Quare nunc crescunt, nunc aequora nostra residunt,
Alternantque uices, sol qua descendit in undas,
Et qua mane recens optato lumine terras
240Spargit, et humectae fugat astra cadentia noctis,
Hinc Eurus perflat Titonia regna relinquens.
Illinc occidui genitabilis aura Fauoni,
Quos inter stridet Boreas ab uertice mundi,
Et contra surgens Boream depressior Auster.
245Stat tellus immota, rigent sub frigore utrinque
Perpetuo geminae. non est habitabilis aestu
Inter utrasque, suo diuisae ex ordine partes:
Frigore sol medias iunctim moderatur et aestu,
Illic Antipodes, nos hic habitamus, et ipsam
250In ternas limes partitus disparat oras.
Ad Noton est diues Getuli terra leonis:
Aphrica ab imperiis Atlantis ad hostia Nili,
Contra Asia ad Boream longe procurrit utroque:
Has inter Scythicis Europa potentior armis.
255Tum poterant urbes, poterant et regna uideri
Semotim, et uario labentia flumina cursu,
Ingentesque lacus, et grandi uertice montes,
Vt quae Pannonios alpis, flectuntur in arcus,
Contra Barbaricos uel munimenta furores.
260Praeterea Taurusque Cilix, et poena Promethei
Caucasus, atque humeris coelum qui sustinet Atlas.
Caspius, et superis propior qui surgit Olympus,
Quem non terribili percellunt turbine uenti,
Non nubes gelidaeque niues, saeuaeque pruinae;
265Quaesitumque antrum Vulcani, at triste cubile
Enceladi crebris conflagrans ignibus Aetna,
Et quos terrigenae quondam struxere Gigantes,
Ausi stelligero regem depellere coelo:
Non procul Eridanus Phaethontis grande sepulchrum,
270Quod moestae lachrimis quondam sparsere sorores,
Donec paulatim liquefactas abstulit alnus.
Inde pater Tybris, tum Rhenus proximus Istro
Ad fontem, quamuis post in diversa fluentes,
Rhenus ad occasum solis, fluat Ister ad ortum.
275Praecipitansque Ararim Rhodanus tam longa morantem
Flumina, diuitiorque Tagus, uel Betis Hiberus,
Tigris et Euphrates, tu Ganges, Nilus, Hydaspes,
Sperchiosque senex, et moestis Inachus undis.
Te Benace loquar casus imitate marinos,
280Et quondam inferni ueneranda silentia Auerni.
Nil habet hoc coelum, nil tellus, nil mare uastum,
Quod non praesentent uariis aulaea figuris,
Ac pascant animum naturae arcana secutum.
Nunc taciti pompas uestis transimus et auri,
285Ac uarias Arabum merces, pictisque tapetis
Instratas sedes, Indi quas nobile dentis
Sustentabat opus, secta testudine factas,
Quis delubra Deum festina fronde per urbem
Velatam, et sacrae nituerunt cultibus arae,
290Priuataeque domus, ac regia caesare digna.
Si quis scire uelit, longe maiora requirat
Quam festinanti liceat narrare seorsum,
Talis erat cultus, talis modo Caesaris aula,
Qualem crediderim superis, cum Iuppiter olim
295Exhibuit mensas laetus post bella Gigantum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: