Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. ad Iovem de nimia pluvia

Quid tantum meruere viri? Ruit imbribus aether:
Hydrochous cunctam denique fundit aquam.
Deucalioneas coelorum maxime rector
In terras iterum mittere quaeris aquas?
5In te (si nescis) dispendia tota parantur.
Supplicibus recolet quis tua templa sacris?
Unde futurus honor tibi merso flamine restat?
Furta puellarum non erit unde petas.
Dum loquor, en natat omne solum, tegit aequora pontus,
10Iam dominum coeli te super astra tene,
Nil habes in terris, cessit liquor Ennosigaeo
Te super astra tene cetera frater habet.


2. ad Iovem de nimia pluvia

Respice Summe Pater vestalem quaeso bilustrem
Quae tibi se vovit, respice summe Pater
Quam vultu ingreditur hierodula claustra modesto,
Quam verecunda venit, quamque pudica venit.
5Neve Lycaoniae venit instar adultera moechae,
Vel quae Thyrsigero fertur amata Deo.
Si illa vel illa tenet coelo tot in astra sereno
Hanc quot pro salva virginitate manent?


3. de Crucifixo aureo

Cur Pelusiaca Christus puer ortus in alga
Aureus hic moritur? Mors preciosa fuit.


4. ad Agatham

Agatha te toto nihil est furacius orbe,
Te nihil est una spurcius urbe tua,
Quicquid conspicies, furaris, devehis, aufers;
Non ubi sis quicquam tutius esse potest.
5Es mendax, eadem fera, perfida, moecha, gulosa;
Nomen conveniens non tibi pone tuum.
Ponere si nolis saltem velis esse modesta
Hoc nisi conveniens denique nomen habe.


5. ad Charidemum

Diligis abstemiam cupide Charideme puellam,
Nec minus ardenter vina phalerna cupis.
Non magis adversos genios audivimus umquam
Quod bibit illa fugis, quod fugit illa bibis.
5Vinifugam cupis ergo sequi Madussa puellam?
Cur facis? Ut fias forsitan hydropetes?
Fallor nam potius putei dum pocula bibat,
Uni linquatur quod bibas omne merum.


6. xenium Grynaeo

Grynaeo Mileum sis munus et esca volucri,
Sed tibi quo fato dic meliore places.


7. apophoretum Grynaei

Me volucris rodit vernans, tu carmina mulces,
Sic moriens nascor; sic abeo, haud obeo.


8. Nicolai Mariae epitaphium

Maria Nicolaus virtutum gloria, Martis
Fama, decus Latii, tam quis aperta neget?
Hei mihi! Decessit ter seno vulnere caesus.
A quoque bis deno (proh scelus) hoste perit
5Desine mirari, num nescis lector ab hoste
Undeviceno non potuisse mori?


9. eiusdem aliud

Quem Mavors velit esse suum quoi tradat habenas
Hesperia, et dicat Martia Roma ducem,
Ah cecidit minime maturis raptus ab annis,
Dum innumeras plagas invida turba dedit.
5Dum vixit, Caesar maior fortasse fuisset,
Dum periit, quanto dic mihi maior erat?


10. ad Gallicum

Gallice quom loqueris tendis digitosque retendis,
Nec verbum profers quin digitis remiges;
Sic loquitur magis ore manus et si dextra peribit,
Gallice manchus eris, Gallice mutus eris.


11. ad Maximum

Confectum lolio quod panem manderis, isto
Factus pane refers ebrius esse puto;
Si te forte aliquis verum dixisse, fatetur
Maxime, te panem quaeso bibisse neget?


12. ad Cornelium

Quod per feminas herotica verba sussurans
Incedis cathedras et Gaditana sonans,
Quodque puella dedit tibi dona catagrapha molli,
Amphitryoniades diceris alter: ais?
5Ille colo gracili deduxit vellera torquens,
Et dominae calatho quod nebat aptat opus.
Ergo eris Alcides? Aliter sunt munera picta
Herculis; Herculeum tu cape munus: eris.


13. ad Testonem

Ateston dixi, quom vellem dicere adesdum,
(Ut puto), Testonem te mea lingua videt.


14. a Grynaeo Catullo petitur mutuo

Quom a me Lesbia disceretur illa,
Dico Lesbia, quam Catullus unam
Longe plus oculis suis amavit,
Occurrit vitiosa menda nobis,
5Quam nescivimus explicare si non
Mittatur mihi doctior libellus.
Quare te precor ut tuum Catullum
Nobis des, mutuo cito daturi.
Quem si tu dederis, Catullus alter
10Profecto fueris, vocaberisque.


15. de Baptista Amaltheo

Ut puer Hectoreus supera deiectus ab aura
Concidit, Iudaeae dum ruerentur opes,
Sic Baptista meus cecidit moribundus ab alta
Turri, et suppositam verberat ictus humum.
5Nam iubilat gestitque novo dum principe, turrim
Laetitia superans praecipitanter obit
Mors est laeta quidem, possum modo dicere: sub te
Austria, nunc dulce est vivere, dulce mori.


16. ad Roraium

Summa fides fecit proprios liquisse penates,
Dum fugis externo subdere colla iugo,
Dum nescis domino cuiquam servire, sed illi
Scis tamen imperium qui tenet atque regit.
5Ut teneas illum non omnia perdere curas,
Atque domum mavis linquere quam dominum.
Induperatorem licet et cupiasque velisque
Credo tamen, quod te non minus ille velit.


17. ad eundem

Tanta tibi est probitas, tanta est praestantia mentis,
Virtutumque venit gloria tanta tibi,
Te velit ut Mavors, Caesar deposcat, Apollo
Quaeritet; ipsorum te tamen omnis habet:
5Pectore Apollineus miles, sed Martius armis,
Roraique fide Caesarianus ades.
Tu triplici semper facis omnia numine
Mars agit, imperitat Caesar, Apollo docet.


18. ad Fabium

Me rides proprio quod non assurgo parenti,
Quom praeceptori surgere sim solitus.
Dic mihi uter melior? Corpus pater induit, ille
Ast animum: longe sanctior est animus.
5Tu praeceptori nec patri assurgis eunti,
Non praeceptorem plus genitore colis.


19. de Theodoro

Est albus Theodorus ait corvus, nego, perstat:
Certabit centum depositis solidis.
Vicisti, fateor, solidos sed pone quaternos
Non vis, nunc corvus fit, Theodore, niger.


20. quid de Philermi versibus sentiat

Abs te carmina legimus Philerme,
Hinc et saepius inde basiatis
Libris pertumidum sophos vocavi,
Et fovi tenero sinu libellum.
5At tu protinus inquies: rogamus
Ut dicas mihi de meis libellis
Quid sentis, faciam libenter: istud
Quicquid sentio dico de libellis:
Flaccus perbene scribit atque docte,
10Scribit doctius immo Martialis.


21. ad eundem

Quaenam carmina sint magis probata,
Aut arguta magis, magisque docta,
Flacce, seu tua seu illa Martialis,
Si tu scire cupis, scies: quod ista
5Iam sunt quam illa probata, docta non plus,
Non arguta minus, sed omnia aequa.
Es tu tam similis, sed inter illos
Ut sint tam similes nec inter ipsos.


22. de Faustino

Rem Faustinus habet vidua cum coniuge fratris,
Murmurat en populus dum putat esse nefas.
Tum cruce, vel ferro, vel flamma, perdere mavult;
Quid facis, o demens turba maligna, furis?
5Heres nonne fuit fratris? Dic, quaeso, puella
Cur non fratris erit, si bona fratris habet?


23. ad Thranconum

Quom mihi quae mea sunt aufers, Thrancone,
Quid te si superis plurima dona dares?
Non precibus gaudent, prosunt ieiunia nulla,
Nec peccatori maxima vota valent.
5Ergo nisi reddes quae a nobis ante tulisti,
Non bene semper agis, quom bene semper agas.


24. ad Antonium novum ministrum

Servulus admittit gratans huc usque salutem
Et tibi se vovit: nunquid et inde petis?
Musa negat tenuis cunctas tibi dicere laudes
Virtutesque tuas, nec rudis ausa loqui est.
5Da veniam fassae totumque adsisce tibi uni
Debet enim (extolli si velis) esse minor.


25. ad eundem

Ad nos phama venit, vero non dissona, nostrum
Te cunctos fratres constituisse ducem.
Gratulor, Antoni, quia tu hoc dignus honore,
Sed tristor non est hic quia dignus honor.


26. ad Candidum

Candide tu carpis Gallum quod fecerit in te
Carmina, et hunc stricto turbidus ense petis;
Hic te testatur per solem et sidera iurans
Et tua quod nunquam scripsit in acta probans.
5Mentitur: quoties quaecumque crimina carpit
Ille, potest dici carpere nempe tua.


27. sella gymnasiarchae

Sessor, quisquis es, hinc procul facesse
Arche Gymnasii vaco, recusas?
Si deprehenderit ipsa te, sedebis.


28. de aquatili ave hamo capta

Romulidum memorant monimenta fuisse retentos
Visco ursum, tigrem, rhinoceronta, lupum.
Quid mirum? Tacitis dum instat piscator in undis,
(Vidimus) in hamo capta pependit avis,
5Piscator fit avem capiens anonymus, auceps
Piscatorque simul; neuter, an alter erit?


29. ad Gallam

Dum fugiunt tua iura proci sponsalia cuncti,
Dum negat amplexum sumere quisque tuum,
Quid tu vafra putas opibus corrumpere moechum,
In thalamum trahis hunc insidiasque paras?
5Ecce citi exiliunt iuvenesque, in vincula volvunt,
Inguine dum mixto molle fovetis opus.
Foedera connubii cogunt utrumque pacisci
Admoniti: sic es Galla lucrata virum.
Qui modo moechus erat, nunc est tibi, Galla, maritus,
10Quem non forma et opes, hunc tibi techna dedit.


30. ad Testonem

Carmina dum recitas per totos exprimis actus,
Ad me ut lauderis protinus ipse venis;
Vis meritas dicam tibi laudes: accipe laudes
Tum quibus es dignus, quando tacebo feram.


31. patris Aloysii Urseti epitaphium

Quoi totas cessura fuit modo lector habenas
Religio, et voluit contio sancta ducem,
Pro dolor occubuit, superas delatus ad auras
Dum properat normae sceptra tenere suae.
5O scelus, o facinus! Subitae quae causa rapinae?
Abstulit Ursetum contio quisve tibi?
Hoc si fata iubent miseras depone querelas,
Munera confecto plus gemebunda fores.


32. ad Barabam

Quid tibi cum longis Barabas est stulte lacernis,
Quom panis, vinum, non tibi sitve casa.
Nec focus est usquam, superest nec parva supellex,
Immundam luteus fons tibi praebet aquam.
5Quom redis ad stabulum, soleasque togamque reponis
Atque supercilium, tum Gelasinus abit.
Ditior est Codrus tectis, Hortensius autem
Dicitur in triviis spurcior inque foro.
Vis dicam verum: vestes acquirite panem,
10Non riget Barabas, esurit atque sitit.


33. ad exercitus ducem

Tullius Arpinas dicit: populatur Iulus,
Scipio metatur castra, Camillus agit.
Iulius es, Caesar, tu Scipio, tuque Camillus;
Unus es et plures, hoc tua gesta probant.


34. de Salvatoris natali

En venit alma dies, lux, o signanda chelydro
Qua salva est virgo virginitate parens.
En venit alma dies, quae vidit prima Tonantem
Qui solvet populus, quae quoque prima dedit.
5Ergo redi, sed qualis eras, quom prima fuisti,
Quom dederas pacem, quom dederasque Iovem.


35. de divi Stephani festo

Maxime rector, heri fuit a quo filius orbi
Virgine per Verbum concipiente datus;
Quas valet orbis agit referens pro munere grates
Quique habuit genitus, nunc tibi dat Stephanum.


36. de Christo dono dato Pontifici

Christus Apellea terris est redditus arte,
Sanctius est uno, quo meliusve nihil.
Quid mirum? Si illum Peregrinus pinxerit unum:
Dignum eius digitis non reperit comitem.
5Ergo tibi solum misit, quia munus Iuli.
Quod sit te dignum non reperit comitem.


37. ad Antonium

Quaeso bonis benefac: sententia dia Catonis,
Hoc monet Antoni, dicere saepe soles.
Est, fateor verum: at si causam noscere quaeras
Cur haec non faciam, sit, quia nemo bonus.


38. Mauroceni epitaphium

Puniceus Tyrium cum Maurocenus amictum
Sumeret, insontem sustulit atra dies.
Purpura quid movit germanas fusa rotantes?
Aut quid tam meruit noxius iste color?
5Aethereis manes, si fas est, reddite terris,
Non tamen ut puerum pulla lacerna tegat,
Nam dum letifero spirat moribundus in ostro,
Poena fuit levior, mors fuit atra minus.


39. eiudem aliud

Dum puer ornatus levi se murice iactat,
Intulit infanti mors gemebunda manus:
Qui licet exhalans tenuem secedat in auram,
Attamen optabat sic potuisse mori.


40. eiudem aliud

Quom foret ostrino iuvenis praecinctus amictu,
Mors rapit ostrinum sanguinolenta virum.
Dum vult purpureus fieri, fit protinus albus,
Coccina dum petitur, sumitur alba toga.


41. de musico

Dum cupit harmoniam modulato fingere cantu
Mellisonam iuvenum dissona turba rudit.
Tum Phonasus ait: mutescat nescius artis.
Si ignarus taceat, stulte quis ergo canet?


42. de Colophone Osopino ad Savorgnanum

Nobilis Osopiae quid enim struis incola rupis?
Quid acuis forti Martia tela manu?
Quid tormentali praecingis turbine collem?
Vel quid letalis scorpio tensus adest?
5Non opus est ferro, cessent hastilia tectis,
Aucupis at calamus prodeat arte tenax.
Si quis enim pennis conscendet culmina saxi
Daedaleis, viscum suscipe, tutus eris.


43. de eodem

Collis Iulaeo qui se sustollit in agro,
Tiliaventei qua fluit unda vadi,
Vel qua planitiem campus diffundit apertam,
Qui certum meruit sumere nomem opum,
5Avia saxa licet vel inaccepibilis error,
Non tamen est domino fortior ille suo.


44. emittitur Valerius Maximus mutuo acceptus

Mendosum pluteum fuge, sed tua Maxime quaeras
Scrinia, herum grata fronte revise tuum.
Si sine te dicet sibimet nocuisse manere,
Tu sine eo dices plus nocuisse tibi.


45. ad Parthenopaeum

Pinguia rura colens, solidis dum versor in agris
Et dum linquo sophos grande poeta tibi,
In tua musa venit numero comitata noveno
Cum duce, cum genio Parthenopae tuo.
5Quid loquar? Aemathius subito fit noster agellus,
Qui modo campus erat, desinit esse meus
Pone igitur calamos, si sint dispendia tanti,
Desine me Musis sollicitare tuis,
Ne tecum properans circumdare tempora lauro,
10Acquiram famam, dispereamque fame.


46. xenium

Huc tenuis venio, mittit tamen ampla voluntas:
Me cape, nam capiunt maxima dona truces.


47. pisciculi

Quom peteret rombos, et maxima corpora, mullos,
Prae cunctis avidi venimus esca tibi.


48. Liviadae epitaphium

Foeta parens cecidit maturo concita partu,
Viscere quom rupto me tulit apta manus.
Parvulus Aonidum gustavi pectore lymphas,
Mox volui iuvenis Martia castra sequi,
5Appulus externis spoliis me vidit Onustum,
Senserat indomitum me quoque Tuscus eques,
Sanguine foedavi septemplicis ora Timavi,
Norica me sensit, me Cadubrina phalanx,
Euganeos fines servavi, et nobile litus
10Adriacis senibus pristina regna dedi.
Gallis praeda fui, captores morte redemi
Helvetios hostes ultima palma tulit
Me nunc urna tenet, sed fama vivo perennis;
Quis putat innatum me potuisse mori?


49. aliud

Dum vixi, innumeros sub tristia Tartara victor
Atque hominum leto milia multa dedi.
Dum perii, immites devici caede Suevos,
Nondum quom coepi vincere natus eram.


50. aliud

Innumeras vici gentes, populosque superbos
Perdomui, fregi barbaricumque iugum;
Caesar eram tectis, et eram quoque Caesar in armis,
Materno caeso pectore Caesar eram.


51.

Parvulus Alcides geminos iam contudit hydros
Ungue, puer sed tunc ille bimestris erat.
Liviades infans properavit fata parentis,
Ortus erat nondum, quom sua mater obit.


52. aliud

Me mea non peperit mater, sum castra secutus
Martis, Marte deo non minor ipse fui;
Aemulus extiteram quid mirum Martis, alumnus
Absque ego matre fui, si sine patre fui.


53. aliud

Vicit me atra dies, nec victus nuncupor; aevum,
Se, populos, animam, qui nisi victor agit.


54. aliud

Iuppiter e coelo tam multos proruit imbres
Sanguine Puniceos ut lavet imber agros,
Liviades quoniam tantos modo vicerat hostes,
Ut lavet infectam non minor imber humum.


55.

Quid velit assiduo sibi tantus ab aethere nimbus
Si nesciis, causam credule lector habe:
Tot modo Liviades Venetorum fuderat hostes,
Victor ovans coelo nunc quota gutta cadit.


56. aliud

Sedibus aethereis quod tantus profluat imber
Non scelus humanum, nec prava turba facit,
Sed quod Liviades gentis frenator iniquae
Concidit, hoc ipsum Iuppiter ipse gemit.


57. aliud

Constitit innumera victor modo caede cruentus
Liviades, Venetae maximus ultor aquae;
Invida quom Lachesis nobis hic stamina truncat,
Plura nisi ipsius pensa secemus, ait.


58. de Leonardo Zanotto Portusnaonis praetore

Pulchra Naoneae quoi moenia tradidit undae
Liviades, Thracii gloria prima dei,
Quoi Lacedaemonius concessit iura Lycurgus,
Quoi sapit antiquum florida lingua melos.
5Sic recipit cives grato moderamine et aequo,
Sic humilem mulcet, sic scelus omne fugat,
Ut sibi si Caco, pro te natisve tuendis
Est opus, hoc ipso praeside, nullus erit.


59. de Leonardo Hemo patricio Veneto | Fori Iulii locumtenente

Exhibuit vates caelestia iura bicornis,
Hemus, quae servat, nunc nova iura dedit.
Ille suas gentes fugiens servavit ab armis,
Hic nunc in patria servat ab hoste suas.
5Hic nobis aliisque merum concedit, at unus
Flumineos latices Israelita bibit.
Glande miser populus ieiunia longa fugabat,
Nunc homo, nunc pecudes, nunc saturantur equi.
Mellifluas epulas sub rupibus incola luci
10In dumis populo tradidit ille suo.
Hic nunc in clara sed civibus urbe propinat
Ambrosiae succos, nectareasque dapes.


60. pulicis epitaphium per Papyrium

Permensa Euboicas Pulex iam tempora vatis
Hic iacet: heu Pulicis maxima cura sui.
Nec fato cecidit stabili, bis stamina sensit
Trunca sibi, variat firmaque fata nece.
5Nec vivebat enim, cum gentes, compita, templa
Pallentem trepidis pertimuere genis.
Hoc Mausolea claudatur mole sepulchrum,
Ne rediens triplici morte perire ferat.


61. in morte eiusdem

Quae Pylios aetate gravis superaverat annos,
Longaevae Niobes quae queat esse soror
Iam rugosa genis Pulex, et pallida vultu,
Et moribunda nigro terruit ore viros.
5Mox alio cecidit fato: tu terra senili
Sis humilis capiti, mollis, et apta precor.
Pulicis Assyria nec claudas mole sepulcrum,
Ut rediens triplici morte perire queat;
Nam modo quae superis tot saecula vixit in auris,
10Multiplici leto procubuisse decet.


62. aliud

Alitis annosae Pulex transgressa senectam
Concidit, a caro Pulice rapta suo.
Ah gemino occubuit fato: quum livida vultu
Templa lacessebat, tum neque viva fuit.
5Porcia quem sumpsit nil Bruto profuit ignis.
Quem iuvat Evadnae morte secuta virum?
Verum erit hic morti Pulex obnoxius, illa
Bis moriens pro se, et coniuge functa fuit.


63. de physico

Hemitrithaeus habet dum me male physicus, inquit
Me stitici durum solvere ventris onus;
Protinus accedo, quaerens catapocia, pruna,
Molliat et quicquid lubrica membra viri.
5Pharmacopola petit condita pyxide nummos
Mille, suum tanti quis rogo stercus emat?


64. ad Parthenopaeum

Quae tibi tradiderat de te modo carmina Petrus
Tu mihi das, tanquam feceris illa mihi.
Sunt tua confiteor quae sunt tibi tradita, sed ne
Des mihi, quum non sim Parthenopaeus ego.


65. ad Hyacinthum

Qualia fatidicae fuerant responsa Sibillae
Quae dabat in foliis, seu tua, magna Themis,
Scripsisti, Hyacinthe, mihi, sed nescio tantum
Singula quid sibimet littera Graeca velit,
5Quam vix Oedippus quam vix intelligat ipse
Phoebus, ad ignarum pagina missa venit,
Quippe soloecismus tuus est aenigma Laconum,
Perplexam ambagem qui superare potest.
Scribit si melius Aiax et apertius illud
10Explicat Oebalium flos hyacinthus hia;
Si te delectat brevitas obscura loquendi
Quam nequeat quisquam noscere, scribe nihil.


66. de rustico pinu oppresso

Rusticus incaute dum fert se, proxima pinus
Concidit in miserum, concutiente Noto.
Dic homicida mihi quis sit? Seu ventus, an arbor,
An fuerit proprii sanguinis ipse reus?


67. ad divam Virginem

Praetor Iulaeos Veneto moderamine cives
Qui regit Assyrio stemmate clarus eques,
Praeside quo prorsus mores exuta vetustos
Gens Hunnnea placet, dum fugit omne nefas.
5Christipara auspiciis Virgo tibi templa paterni
Hemus civili dat Leonardus ope.
Dum te non patitur tenui residere sacello,
Attalico genitrix sisteris alta Tholo.
Hoc duce turicrema semper veneraris acerra,
10Et scelus ex nobis hoc duce nullus agit.
Quare perpetuo si vis splendescere cultu,
Hunc nobis serves, hunc tibi, Diva Parens.


68. ad urnam Hieronymi Amasaei

Quem, dic, urna tenes? Amasaeum: mortuus ergo est?
Non. Cur? Quod nomem vivit in orbe suum.
Nonne perit, quemcumque tenes? Non. Quis perit ergo?
Vivificat virtus quem nisi quisque perit.
5Deliras certe, sed dic: quod mortuus esset
Credere si velles, mortuus ipse fores.


69. de eodem

Si quis ad inferias huc praeceptoris alumnus
Currat Amasaei, quem premit atra dies
Afferat haud taedas, nec olentia sulphura, verum
Inspergat tumuli versibus omne solum,
5Post obitum ut manes sic oblectentur in illis,
Ut prius exangui mens ea si remanet.


70. de eodem

Quum facundia grandis Amasaeo
Esset, faucibus intulit cruentas
Mors astuta manus, ut ore posset
Exorare nec ampliora pensa.


71. eiusdem urna

Quid uxor astruis sepulchra coniugi
Labore Cario, quid antra vermibus
Paras brevique pulveri cadaveris?
Me me columna, me lapillus aureus
5Decoret, et venustet omne gentium
Opus laborque, simque ego pulcherrima:
Puer, puella, me senex veterrimus,
Suisque versibus poeta concinat;
In me nec est cinis, nes ossa putrida,
10Sed Amasaeus ipse et ipse Apollinis
Corus, sophosque totum, et ipsa sacra lex.


72. ad cardinalem Grimanum

Purpureo Grimane pater redimite galero,
Quid retrahis tanta gaudia nostra mora?
Urbs tua perpetuo caelestes ture fatigat,
Proque tuo adventu plurima vota facit.
5Nec tamen inde venis, quando nil numina prosunt
Ut venias tandem te tua turba rogat.


73. ad Franciscum Herbidum

Tegmine purpureo praecinctus tempora praesul
Stat Cenetae, tardans gaudia nostra mora.
Turba rogat, pia vota facit pro praesulis almi
Adventu, et lassant tura, precesque Iovem;
5Numina sunt tandem non aspernata precantes,
Herbide, quom sancto pro Patre missus ades.


74. de lacrimis Aufilenae

Oratum venit Aurilena quando
Summo mane deos, repente in omnes
Prorumpit lacrimas, et eiulatu
Perturbat superis suam quietem.
5Si per compita, sive per theatra,
Seu per strata perambulat viarum,
Seu inter femineas sedet catervas,
Seu agit, quicquid agat, statim ex ocellis
Fundit flumina larga lacrimarum;
10Nec quicquam huic sine lacrimis placere
Nec iuvare solet nec esse cordi?
O dulces lacrimas huius Aurilenae,
Quae risusque iocosque seu lepores
Cunctarum superat puellularum!
15Haec quando in gremio sui mariti
Strictis nexibus implicata prurit,
In tantum properat misella fletum
Prae dulcedine, fletu ut affluente,
Infectat pariter suumque totum,
20Et totum gremium sui mariti.
At tu si cupis, o marite, risum,
Et laetam faciem tuae Aufilenae,
Necesse est moriare ut ad cadaver
Inter funera, flebilesque matres
25Tuae prae nimio dolore mortis
Tota dissolvatur in cachinnos.


75. ad fundum

Ocelle iugerum, atque floscule agrorum,
Mi funde, funde copiosior Hybla,
Solove mavis Apulo, per omnes te
Deos praecor, per quicquid est tibi cordi.
5Meus labor si umquam extitit tibi gratus,
Quem in te tuli quemque in dies feram sponte.
Sic laeta semper sis tibi caeres flava.
Sic dira numquam te ulla verberet grando,
Sic te gravet nil aestas: illa lux nostra,
10Illa ipsa nostra lux serenior luce,
Quom istuc feret sese, te ei offeras totum,
Illi nuces tradas et integram messem,
Poma omnia et si habes quid illecebrarum,
Ineptiarum, lusum, iocorumve,
15Id explices totum puellulae nostrae:
Quin huic recludito intimum sinum: verbis
Meisque dicito quod amplius non sum
Amare eam potis, neque umquam ero posthac.
Quom improbe, ah nimisque perdite dudum
20Amando, amorem absumpserit meum totum,
Omnesque amandi exhauserit mihi vires.


76. ad Abstemium

Abstemi, comitum decus tuorum,
Antistesque mihi omnium meorum
Fratrum, municipum, sodaliumque,
Quos plures habeo hinc et hinc trecentis:
5Ardentissimo amem nisi te amore
Longe plus oculis meaque vita,
Aut si amabilius potest quid esse
(Meam unam excipio tamen puellam,
Cum hac te nolo in amore comparari)
10Dignus sim invidia Vatiniana,
Cunctorumque odio virum divumque,
Quum tot omnibus unus ex amicis
Numquam desinis omnibus diebus
In foro, in triviis, in angiportis
15Me me, et versiculos meos measqus
Nugas laudibus usque ad astra ferre;
Illasque omnibus anteferre iambis
Seu quos ediderit tener Catullus,
Seu quicumque alius bonus poeta.
20Sed quisnam putet? Approbatione
Istac denique care amice factum est:
Qui numquam potui mihi placere,
Ut nunc incipiam mihi placere.


77. Medea

Ferrum aversa oculos soror in praecordia fratris
Stringit, dum pietas hinc, amor inde premit.
Tum deus ille potens: quid enim temeraria mecum
Contendis, superum quem pater ipse timet?
5Dixit et e pharetra properat promere telum,
Inque piam Phasis verterat arma deam.
Arripit illa fugam, et gemino se subtrahit hosti
Quem vel amor, vel amans non superasset, ait.


78. ad Melonem

Parve Melo nostri qui mitia rura Baseti
Perfluis, et vitreo gurgite serpis humi
Te precor, in nostros noli saevire labores,
Neu sata vesanis ablue vorticibus.
5Fons tibi sic vivus per nullos areat aestus
Sic tibi perpetuo rore perennet iter.
Et licet assidui distillent aethere nimbi
Hydrochousque omnes undique fundat aquas.
Tu tamen in tenui contentus fine teneri
10Labere ab assueto mitis, ut ante, vado.
Quid nisi sorditiem pluvialis deferet imber:
Defluis externa foedior auctus aqua.
Et quamvis teneas nomen septemplicis amnis,
Ne tumidus surgas in mea damna, rogo.
15Ille quidem fecundat agros et pinguia reddit
Iugera, quae late barbara Memphis arat.
Proxima diluviis deturbet noxius alter
In mare lanigero cum grege saepta ferat.
Audiat Eridanus diro clamore querelas,
20Villicus amisso quas dat in astra pecu.
Tu iucunda mei modulamina pectinis insons
Accipias, dominae dum cano furta meae,
Accipe blanditias et dulcia murmura, quom me
Illa suum lumen, vel sua vita, vocat.
25O quanto melius poteris decurrere rivo
Limpidus, immundo quoi vacet unda fimo?
Ut Batilla tuae muscoso in margine ripae
Sistat, et irriguas intueatur aquas:
Quoi somnum inspires facili per membra susurro,
30Quoi tristes curas pectoris amoveas.
Iniciet mox candida brachia collo,
Te praesente, mihi basia mille dabit.
Si canet, ad cantus auritas attrahet ulmos,
Pertrahet et volucres, et tibi sistet aquas;
35Ipsaque perspicuo quandoque allecta liquore,
In tua descendet flumina nuda genu
O te felicem! Dum crura tenerrima lambes,
Dispeream ni tum lacteus esse velis.
Vincere Pactolum poteris, tibi cedet et Hebri,
40Cedet et aurigeri dives arena Tagi.
Quin tibi pallentes violas Batilla recidet
Ungue, et odorato lilia mixta croco.
Deque sinu flores niveos effundet, et in te
Aemula Paestanis plena canistra rosis.
45Verum par magno si vis decurrere Gangi,
Ipse ego carminibus te super astra feram.
Vates numen habent; quid enim natura negavit
Vatibus? Hi faciunt, quos voluere deos,
Fecerunt divum vates tibi Roma Quirinum,
50Indigetemque tibi, clare Numice, Iovem
Pastorem fecere sacri Titana poetae,
Cornibus armarant tempus utrumque Iovi.
Si celebri invideas Tibri, tu Tibridis undis
Altius et nostro carmine maior eris.
55Parce satis igitur, Melo, neve egressus ab alveo
In mea praecipiti culta feraris aqua.
Sic eat intacto tibi cursu argentea Nais,
Quo pecudes nullo tempore pastor agat.


79. de Liviano principe

Livius Euganeus populi iam gesta togati
Scripsit, et immensum concelebravit opus,
At nunc Romulides amplos Livianus honores
Auxit, et Euganeas accumulavit opes.
5Illi Roma dato quod sis memorata, sed isti
Quod sis tuta, potens, urbs Patavina dato.
Alter plura tulit, sed et alter plurima fecit;
Iste sed est princeps, subditus ille fuit.


80. ad invictissimum principemque illustrissimum | Bartholomaeum Livianum Ursinum Venetarum copiarum | imperatorem maximum f. p. deditissimi carmen

Maeoniam iam tende chelim, sat musa salaces
Lusimus Aonidum lymphas; Permessidos antra
Sat vulgata, sonat sat nostris impia Camoenis.
Maiores longe nostris conatibus ausus
5Versibus aggredior, minimis nam viribus impar
Surgit opus, faciles vero quoi suggerat auras
Liviades, cuius memorantur gesta, futurum
Cuius et imperium seu dulcia regna Sicanis.
Dum Germana manus longa obsidione colonos
10Cingeret Osopios, Venetorum nobilis ala
Praemissos excepit equos, peditumque catervas,
Moenia praesidio quae Naucellina tenebant.
Hic ubi praesensit Latiam properare phalangem,
Quisque Naonaea miles processit ab arce
15Obvius armatis, committitur ardua primo
Pugna motu campus qua se diffundit apertus.
Hic acer concursus erat, moribunda videres
Corpora per terras, miseros imitantia planctus,
Nititur incassum tristi legione Liburnus,
20Spumantemque impingit equum, qui verberat euros
Calcibus, ac frustra nudatum fulminat ensem.
Aenea nam victrix ferratos dente flagellat
Clava viros, infert alios, aliosque retundit
Ictibus impulsus, et foedat sanguine multos.
25Hic Malatesteas vires Rizanius heros
Sensit, et indomitae iuvenilia robora dextrae
Sanguineas demum victores arma rotantes
Praevertunt acies, et ad oppida caede sequuntur.
Mox Ursina cohors properans subsedit ad urbis
30Limina, deturbans et propugnacula plumbo;
Horrisonos mittunt tormenta ad sidera bombos,
Aeriaeque cadunt turres, per tela per hostes
Serpit ovans victor, murique cacumina tandem
Occupat intrepidus; tum celsis moenibus hostes
35Praecipitanter agit, crescit saevissima caedes;
Expedit ensis iter tota bacchatur in urbe,
Consurgunt gemitus et inania verba dolentum.
Vertitur ad praedam furor omnis, Pergama quondam
Quom caderent, Danai ceu Troia gaza ferebant.
40Quis deus insequitur? Quae te fortuna fatigat
Urbs indigna malis? Solvis pro crimine poenas
Barbarico, nec te probitas antiqua revellit
A scelere armorum; verum clementia nostri
Principis hanc speciem nequaquam pertulit urbis:
45Nec perpessa suos tam tristi turbine cives
Concutier, finem praedae sed classica iussu
Illius indicunt; subito posuere furorem
Ardentes animi, nec non scelus omne quievit.
Nec mora promovit turmas et castra per oras,
50Qua fluit undosae pluviatilis unda Celinae;
Tum vero ingentes fastus Germanicus hostis
Ponit, ubi auditus celeri properare caterva
Impiger Ursinus; quoniam cum sanguine magno
Occurrit Cadubrina lues, et Norica caedes,
55Illyrici gemitus, suspiriaque alta Timavi.
Nec tamen audentes turmas in proelia vertit
Frenatosve opponit equos, totisque recusat
Magnanimam sentire manum gladiumque furentem
Liviadae, sed sola salus sibi visa fugacem
60Pertentare viam, tumulos, atque invia saxa,
Osopiumque iugum, Latiasque relinquere terras.
Ergo ubi pervenit trepidans, Felleia Nais
Tiliaventaeo qua se conrundit in aestu,
Ecce volat Livianus eques, turbaeque fugaci
65Cursibus insistit, nec paucos vulnere signat.
Si quis se opposuit clipeo nostrisque resistit
Ensibus, infelix quaerit miserabile letum;
Qui vere insurgit cursu et fugientia vertit
Terga, licet properans, non has tamen aufugit hastas.
70Difficilis viae ratio est; acclivia serpit
Hic, montanam tenet cervinas ille latebras.
Descendit cataphractus equo, scutumque relinquit
Exuit armillas, et inania proicit arma.
Sola salutiferam praestant angusta viarum
75Spolia per terras nec non proiecta medelam
Denique vix recipit magno discrimine gentes
Pontevia istoreas, praeda, telisque relictis,
Sed tum victor ovans, partis sine fine trophaeis,
Placat Iuleos cunctos, adimitque tumultus.
80Ex tunc magnanimus veteri regnator in urbe
Litoris Euganei saevos compescit Iberos,
Barbaricamque fugat rabiem, propellit et omne
Idem Antenoreis externum finibus agmen.
Ceu Hyrcana parens fetus enixa superbit
85Cauta fovet natos, et dignos concipit ignes
Venator fugiens vacuis formidat in agris,
Moliturque dolos, sic propulsatur ab illo
Impetus hostilis, sio nullo exterrita vivit
Turba metu, placidam sed pax fovet alma quietem.
90Non tamen ignavum traducant agmina tempus:
Adriacus miles pingui nudatur olivo
Semper et ingentis iaculatur pondera ferri.
Corripit at segnes castigans ocia ductor,
Atque Semiramiis praecingit moenibus urbem.
95Communitque cavo turritos gurgite muros.
Celtiber interea nequaquam tempora tendit,
Producitque moras per florida rura, nec audet
Ausonium tentare ducem, Venetosque maniplos,
Sed genio indulgens Semelis colit orgia nati,
100Sive sacrum Paphiae, tenerisque cubilia plumis.
Heu te Hispane latet tibi quid solatia portent,
Quantaque delitiae praestent dispendia; vivit,
Vivit qui nobis cunctando restituet rem,
Et fractos animos, et mollia conteret arma;
105Nec mora procedet nimium modo tempora dentur
Non hos puniceo tingetis sanguine campos.
Vos alio traducet edax necis hora, reservat
Parthenopaeus ager vestra pro morte sepulcrum.
Hic scelus expetitur, pro longa fraude luetis
110Hic meritas poenas; scelerum praestabitur omnis
Ultio et imperiis vestris saturata cruore.
Protinus haec tellus etiam saturabitur alto.
Non ego falsa loquor, quoniam mihi Phoebus Apollo
Scire futura dedit, vobisque ego carmine pando;
115Quae monstrata mihi docuit, quae Cinthius auctor
Ad maiora vocant Livianum rata, poposcit.
Nunc sibi rectorem pro fortibus Apula regnis
Terra suis, dominum sibi Sicelis unda requirit.
Veh tibi, si quis eris, qui opponas pectora fatis;
120Nec te mille teget lorica trilicibus apta
Quin ructes animam multo cum sanguine tinctam.
Traditur in magnos nam nulla potentia divos,
Is dum praeses erit, tum rursus venerit aetas
Aurea qua extendet sese Liviana potestas.
125Tunc Erycina salix fructus producet eburnos,
Roscida mella comis sudabit silva Pachini,
Robora nectareas rundent Lilybaeia guttas.
Liviadae nutu puto Crinisius amnis
Lactea praestabit sitienti pocula fundo.
130Ipsa Arethusa vagis non aspernabitur undis
Fluminis amplexus, solito sed laetior, altis
Cursibus Alphei sociata per aequora tendet.
Protinus extinguet candentes Aetna favillas
Torrida pascetur nec flamma Typhoidos artus.
135Numine Liviadae latrantia comprimet ora
Scylla vorax, placidosque vomet conversa Charybdis
A barathro fluctus et iniquum molliet aequor.
Ipse Apeninnis iterum praerupta Pelori
Cautibus adiunget, geminasque revinciet oras,
140Megaricosque sinus, et tristes auferet undas.
Omne scelus fugiet, felicia saecla subibunt
Ver erit aeternum tum nullus frigora pastor
Rupibus Hiblaeis, et nullos sentiet aestus.
Ipse Syracusio felicia tempora plectro
145Trinacriae recinam, viresque in carmina cunctas
Undique profundam; tum longis inclite ductor
Laudibus extollam; tum te super aethera condam.


81. in Veneta victoria

Quoi totas nunc mollit aquas? Quoi leniter ambit
Adria fluctivagam solito moderatior urbem?
Iuppiter undipotens curru volitante profundum
En secat et posito concedit lora tridente
5Laetus equis, properatque novos componere lusus,
Portumnusque fremens immani corpore Pristim
Fertur aquis, praestans praesagia certa futurae
Laetitias; Triton currit quoi buccina pendet
Tortilis a dorso, cuius clangore tremiscunt
10Aequora nympharumque domus, penitusque repostae
Caeruleae sedes in vasti gurgitis imo.
Litore Carpathio Proteus armenta profundi
Ac delphinos agit, curvis qui insultibus omnes
Nobilis Altini ludentes aequora scindunt.
15Incedunt pariter praegrandia corpora phocae,
Intactique lupi, scombri nec praeda minores
Sunt vitulis; regnat Veneto pax unica ponto.
Sed tamen unde venit numero vallata sororum
Cymothoe, glaucis nec non Panopaea quadrigis
20Dorida Nereides viridem per salsa sequuntur
Aequora, grandaevumque patrem qui cetera ponti
Numina prospiciens vitreis sic orsus in undis:
Accipite haec animis, laetasque advertite mente
Aequorei coetus tuque a maris optime rector
25Da gentem memorare tuam, populumque potentem.
Haec urbs Adriaco in magno quam cernitis, ortam
Fluctibus in mediis semper firmissima sedes
Virginis Astreae, divinos pascit alumnos,
Dardaniumque genus; plures creat alma Catones
30Scipiadas plures bello, totidemque Camillos.
Hic ubi Mygdoniis consurgunt aurea saxis
Pegmata, et Assyrios flammis imitata labores
Dux virtute gravis nec non vergentibus annis,
Lauredanus habet Veneti moderamina sceptri.
35Illuc cana patrum probitas concurrit in auro
Conspiciturque togis Tyrio fulgentibus ostro
Curia primatum tereti stellata chelydro
Cantibus impletur, reboant clamore sonantum
Aula Corinthiacis centenis aspera signis.
40Denique laetitiam geminatis plausibus omnis
Contio profundit imo de pectore, namque
Expectata dies est tandem reddita terris.
Expectata diu cunctos deponere planctus
Qua decet et longos visu extenuare dolores.
45Hac dum Belga furens pugnaret Marte sinistro
Pro Latii imperio victriciaque arma Sicani
Concuterent, cretus Liviano sanguine ductor
Constitit intrepidus; tum protinus ense cruento
Euganea cum gente ruens procumbit in hostes
50Hos ferit, hos iugulat: quam milia multa rotundo
Fulmine demittit sub tristia Tartara Ditis,
Gallorum quum iuvit opes sociamque phalangem.
Barbaricum deiecit onus penitusque fugavit
Triste iugum, Venetosque in pristina regna redux
55Extremum mortalis opus magnumque refecit
Imperium gentis Venetae, Italiamque potentem
Reddidit Italiae; quare deponite curas
Pectore, et in gyrum latos producite saltus.
Nec mora sit placidis propere quin tollat in undis
60Quilibet accentus, et me per operta sequatur
Aequoris immensi. Dabitur sub sedibus imis
Nympharum glomerare chorum magnosque ciere
Laetitiae motus, cunctosque ex ore cachinnos
Adriacam ob palmam sub aquis effundere vastis,
65Sit ne acies hominum ludis obnoxia tantis.
Mergite vos pelago, licet urinare sub undis.
Contiquit Nereus sic facto fine loquendi
Quum pater et reliqui immersere profundo.


82. ad rev. patrem ministrum prov. S. Antonii | pro tenuitate oratorii D. Francisci in Sancto Daniele

Rupis Aventinae tenuit mapalia quondam
Romulus et tellus Martia pavit oves.
Tegmine fagineo dicebant iura Quirites
Tarpeiumque dedit tunc rudis hasta Iovem.
5Sustulit aethereos mox inclita Roma colossos
Et mox aequavit pegmata celsa polo,
Curia surrexit Pario constructa labore,
Conspiceris fulva sede, superbe Deus.
Italus Electrae quondam firmissima proles
10Dardanus Idaea gramina pressit humo.
Regia tunc ramis fuerat redimita salicti
Sustinuit luteas improba terra dapes.
Ilios ingenti mox crevit ad aethera muro
Et steterant firmo Pergama magna solo;
15Mox domus emicuit regali splendida luxu
Coeperat et lautas citrea mensa dapes.
Fictilis exhibuit sortes Tymbraeus Apollo
Qui nunc Phidiaca fulget in aede manu,
Nec sacri tripodes semper micuere metallo,
20Nec semper steterant aurea templa Iovi.
Ipse pater quando nondum primordia rerum
Fecerat, aethereis non stetit altus equis,
Sed chaos immensum tenebris cingebat Olympum
Tunc habuit segnes pondus inane deos.
25Nulla tonantiferi luxere palatia coeli,
Nec tulerant homini tela trisulca necem.
Nunc tonat angelico stipatus fulmine throno
Innumeras gentes altus ab arce regit,
Aula micat coeli stellis armata supernis,
30Limpidus arguto se rotat axe polus.
Aether summa tenet, post aethera possidet aer,
Tertia pars ponti, tum glomeratur humus.
Principium rebus voluit Deus esse pusillum,
Indomitas flammas parva favilla dedit.
35Quicquid habet vires subitas durabile non est
Quae nimium properat corruet alta domus.
Gymnipedum normae quare venerande minister
Ne tenues humili culmine sperne casas
Principium tenues facit illas esse, futurum
40Est tamen ut videas splendida tecta pater;
Hic ubi triticea culmen sordescit avena
Olim coenobi nobile surget opus.
Hac quae cerulei Francisci livet imago
Aurea Sidonio est conspicienda tholo,
45Quae nunc est humilis quam maxima creverit aedes
Quum dederint vires tempora longa suas.
Principium pollent mendosum saecla per annos,
Quicquid erit foedum corriget ampla dies.
Attamen hoc uno tempus peccabit iniquum,
50Quod rectorem istum saecula nulla dabunt.


83. ad eundem

Dogmata Francisci qui dirigis optime patrum,
Ingrederis votis consona tecta tuis.
Ipse Pater tenues paleis habitaverat aedes,
Tu quoque sectator vilia tecta subis;
5Sed probitate tua sic vilia tecta decoras,
Vilia ne existant vilia tecta facis.


84. ad rosam dono ab amica habitam

Dic, rosa, formosae gratum mihi munus amantis
Dic age, sis cuius gloria tanta soli?
Non biferi similem genuere rosaria Paesti,
Nec talem Hesperidum pensilis hortus habet.
5Terra ferax potuit non hunc producere foetum,
Nascitur haud fruges tam praeciosa luto,
Sed dominae e gremio primum deduxerat ortum
Hoc fructu vernat blanda papilla sinu.
Lactea sic renitet niveo suffulta rubore,
10Ut facile constet quo sit adulta loco;
Autumo sed potius quod eam peperere labella
Quae miro reserant ordine dentis ebur
Cynnama sic redolet, sic Indum fragat Amomum,
Sic magis exhalat quam Saba quicquid olet.
15Sic spirat quod Arabs transmittit rure beato,
Ut genitam dicas ore puella tuo.
Nulla lacerna magis Tyrio splendescit aheno,
Nec magis Idalio flore rubescit ager;
Pulchra nec Eoi tantum nitet aura lapilli
20Pectora qui nostrae candida plectit herae.
Gauderet Cynarae procumbere filius esset
Si flos iste sui sanguinis alma Venus.
Mortis Amyclidae gratissima poena fuisset
Hac si Phoebe rosa concaluisset humus,
25Mallet in hanc verti quondam Telamonius heros
Quam velit Aeacide tela habuisse ducis.
Non potuit quicquam mihi plus contingere gratum
Non data si nobis aurea massa foret.
Victor eras si istud donasses Coeus Acanthi,
30Implessesque tuum sed sine fraude torum;
Non vidua ingemeres vivo Medea marito,
Aesonidae dono si fores usa meo.
Hanc magis optasset quam Phrixi nobile vellus,
Quam te cum regno graminibusque tuis.
35Non hanc nocturna resecavit falce puella
Luce sub incerta cum tacet omnis ager,
Sed lucente die niveo mea vita rescidit
Morsu, quo crebro sanciat ora mihi.
Dum fruor hac nullas foliati quaero tabernas
40Nec mihi condita in pixide gratus onyx,
Ast alii studeant ditem sibi quaerere nardum
Ut sibi servetur triste cadaver humi.
Balsama post mortem tantummodo corpora servant,
Haec hominis vitam servat odore rosa,
45Nam quando olfacio nostrae monimenta puellae
Hoc mihi quis credat, me neque posse mori.


85. in mortem Cynthi poetae laureati

Iam radiis saeptus medium transcenderat axem
Phoebus in occiduas et properabat aquas,
Mando fatigatus languentia corpora terrae
Qua vetus herbosam fagus opacat humum.
5Protinus irrepsit somnus mihi molliter artus
Et faciles oculos irrigat alta quies.
Ecce novus vates praecintus tempora lauro
Visus Iulaeo surgere laetus agro,
Quisquis es, o nobis auratum porrige plectrum
10Cum fide Threicia quod tibi dextra gerit;
Nec fas erit vestram mortali tollere palmam
Ista nisi facilem barbitos addat opem.
Huius tanta gravi visa est reverentia vultu
Duceret aethereum quilibet esse virum,
15Eius forma solo graditur sed sidera tangit
Vertice et in coelum proicit alta caput.
Dextra tenet plectrum, citharam tenet altera, coelum
Harmonia resonat quo feriente lyram,
Lena pios humeros niveo praecingit amictu
20Quae nimium longos fundit in arva sinus.
Leniter incedit praefert cui praevia virgo
Cum nervo immensam nobiliore chelym.
Hinc meat Euterpe musis comitata novenis,
Cum sociis illinc pulchra Napaea venit,
25Cuilibet in dextra est recinenti multa papyrus
Quam solita est vatis scribere docta manus.
Haec legit heroo ductorum proelia metro,
Haec elegium, lyricos sed sonat illa modos
Qualis in Haemonia stipatur Delius arce,
30Castalium fidibus dum citat ipse chorum.
Verum ubi pervenit qua panditur ardua Averni
Porta Acherontaei, Tenariaeque fores.
En via fit lenis placido patefacta recessu
Ut solet haud tristem spondet acerba gradum;
35Ingreditur felix coetus per operta viarum
Qua patet Elysiis orbita facta diis.
Dulcisono impletur cantu domus infima Ditis
Quae gemitus sensit nunc capit unda sonum.
Tum ferrugineam transvectans navita Cymbam
40Flumine quod novies Tartara cingit aquis:
Quale melos tantum nostras defertur in aures,
Quis novus hoc audax advena tentat iter?
Dixit et ad sonitum navis vestigia torsit.
Margine caenoso dum sedet alba cohors;
45Nulla mora est remis, admovit nauta carinam
Suspicit insolitum quae reverenter onus.
Styx (mihi quis credat) fusca confusa palude
Gurgite turbatas clarificavit aquas
Dum transit sinuosa ratis, stetit infera Nais
50Firma vado, cursum detinuitque suum.
Linter et impulsu conti non labitur ullo
Sed proprio puppim carmine pondus agit.
Nullo ubi remigio Stygias tranaverat undas,
Portitor in ripae gramine sistit onus.
55Procedit generosa manus per inania Ditis
Regna, semel cunctis post adeunda viris,
Ianitor horrendus triguttura comprimit ora
Unde soporiferum concipit aure sonum.
O meus o coniux, fatur Proserpina regem
60Quis nostrum rapta coniuge limen adit,
Hic sonus unde mihi? Magnum portenditur omen;
Damna mihi timeo, damna parantur, ait.
Ad sonitum morsus avidos compresserat ales
Quem fugat assiduo viscere nulla fames
65Dum transit venerandus honos, dum praeterit agmen
Dum nigra nectareis cantibus aula sonat
Belides, impleta requiescunt fontibus urna,
Nec cribrum tenues undique rorat aquas;
Non avidus ramos fugientes esurit undas
70Quas sitit in medio Tantalus amne bibit.
Dum stupet Ixion qui sontia membra fatigat
Cantibus illisum non rotat axe caput,
Sisyphiam molem tum primum vidimus alto
Firmatam scopulo; dum lyra pulsa canit.
75Crinibus anguineis non concita saevit Erinys,
Nec tristes animas dira flagellat anus.
Denique iuguntur campis foribusque propinquant
Qui solido Elysios ex adamante secant;
Occurrit numerosa phalanx per amoena piorum
80Rura, comas viridis laurea cuique premit.
His dum vita fuit, dum vescebantur in aura
Aetherea, Phoebo dedita turba fuit;
Inter eos quidam Graio velatus amictu
Ex humeris pendet cui tuba longa suis,
85Maeonia excepit venientes voce; sedili
Sistit odoratum quod rosa picta facit.
Expectate diu vatum pater optime Cynthi
Venisti, Aonidum te comitante choro;
Dum nos silva tenet lucisque habitamus in istis,
90Quae fuit arguta est absona facta chelys.
Hactenus hic nullus quom non Cirrhaea propinat
Pocula, nec nobis sunt Heliconis aquae.
Pierides absunt et abest quoque Cynthius: at nunc
Pierides adsunt, Cynthius alter ades;
95Tu latices sacros tu mystica pocula trades,
Te duce reddetur pristinus oris honor.
Haec ubi dicta refert, teretem protendit olivam
Atque novum viridi munere donat herum;
Tum pariter luco subeunt miroque feruntur
100Concentu, visum maxima silva negat.
Verum ubi per lucos nequicquam lumina tendo,
Pectora deseruit semisopita quies.


86. de eodem

Cynthius armentum quando pavisse Pheraeum
Dicitur, e coelo pulsus et exul erat;
Illius audivit chordas Amphrysia tantum
Silva et in Emathio bos saturata solo.
5Cynthius Eoas sed noster perculit oras
Et Tartesiaci quas ferit unda salis.
Huius et audivit plectrum Pelusia Nais
Et qui Sarmatici sanguine vivit equi.
Iuppiter allectus tam dulci pectine iussit,
10Cynthius hic noster quod super astra volet.


87. de eodem

Cynthius aethereas quum nondum liquerat auras
Viserat aut meritis regna dicata suis,
Non semel auritas deduxit montibus ornos,
Mellifluo quantas carmine mulsit aves.
5Dum cecinit lapides medios venere per agros,
Tiliaventaei constitit unda vadi.
Quid gemis, o lector, tam tristis fata poetae,
Illius innumeri quum monimenta legant;
Tantum uno cecinit dum vixit Cynthius ore,
10Sed nunc innumero Cynthius ore canit.


88. de eodem

Cynthius Hiberiam, Lyciam, Xantique fluenta
Deseruit. Non tum, nunc sua Delos habet.


89. silvula in Utineae arcis constructione | per Iacobum Cornelium locumtenentem

Surge per aethereos, moles Cornelia, tractus,
Surge precor, casus numquam sensura futuros,
Sed victura diu et Venetos mansura nepotes.
Sidere Parrhasio donec glomerabitur Arctos
5Dum licet at propera, nostro sub praeside tantis
Auspiciis augenda