previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


10. angelo divitio

Si qua fides usquam mortalibus, Angele, habenda est
Pro pietate animi et moribus ingenuis,
Dum sibi conscia mens nihil aut fecisse maligne
Aut dixisse ullo in tempore se meminit,
5Sed sanctam coluisse fidem, sed foedera sancta
Servasse, et sanctas semper amicitias;
Debetur certe nobis haec plurima apud te
Pro pietate animi et moribus ingenuis.
Nam quod perditus ante malo flagraverim amore,
10Et fuerim toto infamia nota foro,
Pro quo te caruisse, diuque ingratus abesse
Debueram, et tristes extimuisse minas,
Crede mihi, fuit id fortunae crimen iniquae,
Non morum aut animi non satis ingenui;
15Fortunae omnipotentis, apertum in corpora nostra
Inque animos late quae gerit imperium,
Mergens fortia colla profundo vortice amoris,
Et torquens caecis corda cupidinibus.
Quae licet oblitumque hominum oblitumque Deorum
20Extremam prorsus me ingerit in rabiem,
Nulla tamen rabies fuit aut vis effera tanti,
Quae tete nostro avelleret ex animo;
Te quem longus amor media in praecordia fixum
Iussit in aeternos usque manere dies;
25Cuius amorem nulla iniuria temporis unquam
Aut hominum nostro e pectore dissoluet,
Quidquid erit posthac, quaecumque hominumque Deumque
Fortunaeve in me dictaque factaque sint.
Quare si hactenus insano labefactus amore
30Admisisse in te noxam aliquam potui,
Pro qua te caruisse, diuque ingratus abesse
Debuerim, et tristes extimuisse minas,
Ignosces; etenim post longa incommoda, longa
Supplicia et longi dedecus exsilii,
35Denique post demptam per saeva piacula labem,
Si qua erat, irarum desinere usque decet;
Et mihi reddere te, et vivacem exstinguere curam,
Quae pectus tristi torquet amaritie;
Ne forte Adriacas si unquam vesanus in undas
40Deferar, heu vestris naufragus ex oculis,
Aut terra ignota iaceam neglectus, et exsul,
Et matutinis praeda data alitibus,
Dicaris miserae mortis tu causa fuisse,
Et tua sit nostri funeris invidia.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: