61. ad eundem
Siquid peccatum est, veniam concede petentiEt scripto indulge, quod sine felle fuit.
Vincat amicitie fedus, vincantur et hi, qui
Inter nos querunt ponere discidium.
5Lingua loquax nocuit, sed tu contemne loquaces:
Scomma meum non est, sed fuit ille iocus.
Siqua tamen nostri pupugit te urtica libelli,
Da veniam calamo: mens sine felle fuit.