previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


7. Veneri

Iam sat huc illuc, Erato, vagata,
Arte concussas moderante habenas,
Dum per et tractus et inane Olympi
Curris apertum,
5Flecte vocales, agedum, quadrigas,
Sancta qua vocat genitrix Amorum;
Flecte: quis neget genitrici Amorum
Carmina danda?
Nunc et auratos bene pone crines,
10Tortulum myrto cohibente cirrum,
Nunc et Eois opibus gravatas
Indue vestes,
Qualis exortu serieque prima
Diceris rerum Veneris parentis
15Donaque et largas cecinisse blando
Pectine laudes.
Ante nec terrae facies inerti
Nec suus stellis honor et sine ullis
Aura torpebat zephyris, sine ullis
20Piscibus unda:
Prima de patris gremio Cythere
Caeca Naturae miserata membra,
Solvit antiquam minimum pigendo
Foedere litem.
25Illa supremis spatiis removit
Lucidum hunc ignem mediasque terras
Arte suspendit pelagusque molles
Inter et auras:
Tunc et immenso micuere primum
30Signa tot coelo et sua flamina aer
Cepit, admirans volucrum proterva
Proelia fratrum;
Tunc repentinis freta visa monstris
Fervere et nova facie novoque
35Flore diffusos aperire tellus
Daedala vultus.
Iam greges passim varios boumque ar-
Menta, iam pictas volucres ferasque
Surgere emotis erat hic et illic
40Cernere glebis;
At virum, quamvis etiam labante
Aegra plebs genu, meditari et urbes
Tectaque et iam tum sociorum amicos
Iungere coetus.
45Quos ferox inter medios Cupido
Acer it, fratrum comitante turba,
Callidus quondam petiisse certa
Quenque sagitta,
Seu libet magnae genitricis alta
50Templa semota peragrare cura,
Seu procellosae per aperta vitae
Flectere gressum,
Sive, mutato iaculis veneno,
Mutuis tactos penitus favillis
55Carpere et gentis breve ver parata
Prole novare.
Ipsa lascivo Venus alma partu
Laeta, nunc iunctis vehitur columbis,
Eriosque altos et opima Cypri
60Templa revisens
(Ridet et tellus veniente diva
Carpathi et rident freta, nec sereno
Sibilat coelo nisi blandientis
Aura Favoni);
65Nunc, novis sanctum caput impedita
Floribus, plausasque levis choreas
Ducit et passim violis scatentem
Ter pede nudo
Concutit terram: sequitur Iuventa
70Fervidum spirans, sequitur Voluptas
Prodiga et zonis Charitum renidens
Turba solutis.
Spectat occulto latitans roseto
Mars pater simulque cupit videri
75Et timet, simul velut igne cera ex-
Udat abitque.
Nunc ubi currus, ubi amica quondam
Hasta? quid tecum, bone dux, roseto?
Nempe iam sordent galeae aptiorque
80Crinibus herba est.
Illa tormentisque deique amore
Pulchrior, quam dissimulat videre,
Hoc mage occulta placuisse quaerit,
Callida, ab arte:
85Et modo suras teretes reducta
Veste, dum saltat, studiosa nudat,
Et modo pectus retegit statimque
Claudit eburneum.
Sed, Venus regina, Iovis propago
90Aurea, huc adsis, precor, et maligna
Nocte discussa tua da beata
Visere templa.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: