previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


3. Basinius de Cyride puella sua scribit

Usque miser tantos potero perferre labores?
Ianitor en moriar Cyridos ante fores.
Ianua, quisquis is est qui te, durissima, claudit,
Hic precor in gelida sit tumulatus aqua.
5O pereat quisquis vetuit mihi gaudia custos
Et sensit tacitos conscius ire pedes!
Ille precor pereat, qui lumina dira sinistris
Ominibus nobis obvia nocte dedit.
Illi certet Amor, mittat sua tela Cupido,
10Illius ardentes pectora iuxta faces.
Hunc Venus et vetito semper comitetur Amore,
Hunc Amor invita matre furorigera.
Huic Pater omnipotens caelo iaculetur ab alto,
Hunc Ditis et nigri regia caeca premat.
15Tolle faces, custos, lumen removete, ministri;
Grandia non quaerit lumina nostra Venus.
Parce, ferox, inquam, plenas augere lucernas;
Ipsa domus nostro lumine maius habet.
Mittite me, famuli; dominae lustrabimus ignes.
20Haec superant nostras lumina vera faces.
Illic sunt nitidi gemmae duo sydera ocelli,
Ardentes fronti quos mea Cyris habet.
Illic purpureae fulgent duo labra columbae
Inque sinu geminum candida portat ebur.
25Illi colla nitent prima spectanda iuventa,
Illic auratae gaudia nostra comae,
Illic rara manus, quali Calydonius heros
Filius exigui Tideos arma tulit,
Cum Venus infelix magnum conscendit Olympum
30Idque Dioneo conqueritur gremio.
Caetera dii facerent possem laudare! Nec ulla
Pars foret ingenio non manifesta meo.
Hei mihi, non gemitus prosunt nec carmen amanti!
Regnat in attonito pectore caecus Amor.
35Ianua nec nostris aperitur luctibus ista,
Nec mihi sunt vires, nec mihi dura manus.
Non ego sum pastor, non sum fabricator aratri;
Non claudo niveas vimine pastor oves;
Non ego cum densis fabricata mapalia virgis
40Composui aut virides per iuga summa casas.
Haec manus aeternum solum tractavit Homerum
Virgiliumque simul Pieridasque deas;
Haec manus Oenidem primis mihi lusit ab annis,
Haec mea composuit te, Meleagre, manus.
45Atque utinam pastor, possem modo frangere postes,
Essem; nam dura est percutienda manu.
Sed mea Cyris adest; strepitum nam conscius hausi.
Excreat et tacito me vocat illa sono.
Frangite, dii, postes duros, miserescite vestri
50Vatis, qui totiens numina vestra canit.
Nec fuerim ingratus: dicam fera bella gigantum
Victoresque deos magnanimumque Iovem;
Narrabo laudes, superi, per carmina vestras,
Pelion et quantus, quantus Olympus erit,
55Terrigenasque acies caelo ut turbastis ab alto
Encheladumque trucem, letiferumque solum.
Atqui alios fratres claros cecinisse poetas
Quot memini sanctis praelia carminibus!
Vos tamen ingrati quondam sine fine fuistis,
60Orphea cum Stygia deseruistis aqua.
Ille suam Euridicem superas revocabat ad auras
Lege datam, voti iam potis ille sui.
Illum caecus Amor miseram post terga videntem
Decepit multa protinus ipse via.
65Nec quia cantarat Phlegraeae praelia turbae
Victoresque deos magnanimumque Iovem,
Caelicolae ingrati (veniam concedite), iusta
Immerito iuveni mente dedistis opem.
Ergo ego purpureae dicam fera castra puellae
70Virgineumque decus purpureasque genas;
Qualis erat, pastor Graia quam vexit ab urbe,
Ledaeaeque manus Tindareumque genus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: