previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


4. Basinius iturus Mutinam revocat sententiam

Tundite, Pierides, moerentia pectora palmis,
Pectora, Pierides, tundite verberibus.
Vos Mutinam petitis, Mutinae venietis ad urbem.
Cyrida quis placidam linquere possit amans?
5Illa colit vates, illi sunt carmina cordi:
Quis Mutinae nobis Cyridos addat opes?
Illa mihi dederat sacros legisse poetas,
Illa mihi magni carmina Meonii.
Tene meae linquent, felix Ferraria, Musae?
10Ah poteris tantum, dire, videre nefas?
Sunt mihi discipuli parvae nova turba catervae,
Quos ferar in mediis deseruisse vadis.
Est mihi purpurea Cyris spectanda iuventa,
Quam dicar medio deseruisse freto.
15Sed potius pereant auri formosa metalla
Et Tagus et quicquid cerula lympha vehit;
Et potius veprum baccas rubicundaque mirta
Pascar et e ramis poma legenda traham,
Quam te destituam, felix Ferraria, quam te,
20Cyri, ferar tantum linquere posse bonum.
Vos mihi divitias, Musae, dare magna potestis
Praemia, muneribus ne modo cedat amor;
Vos mihi fortunas Priami, mihi Caesaris arma,
Dummodo vos habeam, dedere, Pierides.
25Dedite fortunas Priami, date Caesaris arma
Vos aliis: niveam Cyrida ferte mihi.
Illa mihi Priami gazae vel Caesaris arma,
Illa mihi cunctis anteferenda bonis,
Illa est, si nescis, cuius ego iussa secutus
30Et patriam et patrios deserui thalamos.
Dardanius pastor Graias pervenit ad urbes,
Est Helene tantum diva secuta virum.
Me quoque (si fas est) etiam mea cara sequetur
Cyris: et arma ferox Parma beata gerit,
35Et gerit et vires dives mea terra virorum,
Extulit ingentes altera Roma viros.
Verum ego (quid refert?) non sum Priameius heros,
Illa tamen magni credita nata Iovis;
Sed neque Dardanius pastor mea carmina novit:
40Barbarus, at certe terra Latina mea est;
Graiorumque puer novi monumenta virorum,
Meque suum natum dulcis Homerus alit.
Hanc ego si rapiam, si se mea Parma videbit,
Addiscet magni carmina Meonii,
45Et mecum poterit nostros cantare poetas,
Virgilius qualis, qualis Homerus erit.
Forsitan et quondam cum carmina sancta legemus,
Iungemus sanctis oscula carminibus.
Sed capitis poenam subeunt qui talia furta
50Tentarunt: peream dummodo Cyrin amem.
Cyrida amem moriens, moriens dum Cyrida flentem
Aspiciam nostris incubuisse genis
Et lacrymas fundat morientia in ora tepentes
Et teneam niveam mortuus ore manum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: