previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


9. Basinius de puella sua Cyride

Si quis erit placidam cupiens retinere puellam,
Duxerit arbitrio tempora nulla suo.
Sit nive cana licet gelidis quoque terra pruinis,
Me faciat nudo currere nympha pede;
5Sint licet aestivi ferventia tempora Cancri,
Perpetiarque diem difficilemque sitim.
Iusserit: Eoos migrem peregrinus ad Indos,
Nigra suas nobis India monstret opes.
Hanc propter Stygias possim penetrare cavernas,
10Hanc propter quoniam sunt mihi regna Iovis.
Propter Penelopem stolidus simulatus Ulysses
Vix potuit carum linquere Telemachum.
Et mihi cara fuit semper mea candida Cyris,
Naritio quantum Penelopea viro.
15Nunc Circe misero quondam torquebat amore.
Nulla nisi in nostro Cyris habenda sinu est.
Hanc mihi servet amor, neque enim parere recuso:
Alcides Iolae paruit ipse suae;
Pelides etiam, rapta Briseide, flevit;
20Flevit et Atrides; flevit et Antilochus;
Flere Menetiades magnum miratus Achillem,
Terribilem Atridae terribilemque suis.
Ah pereat quisquis cara moerente puella
Gaudeat et Stygiis ille vagetur aquis!
25Portitor hunc nunquam solita vectare carina
Iam velit, iniusto dedere vela viro.
Ah quicunque subit placidae mandata puellae,
Gestiat is campos ductus ad Elysios.
Hunc volucres circum tenues per gramina cantus
30Ingeminent, placidos voce sequente sonos;
Hunc casiae flores umbra amplectantur odora
Ambrosiaeque liquor nectareaeque dapes.
Nec bibat obscuros Lethaeo in gurgite fluctus,
Nec possit dominae non meminisse suae.
35Illum mollis amor sacro demissus Olympo
Molliat in tenero perfoveatque sinu;
Illi iungat amor nitidam sine fine puellam,
Quae teneat molli candida membra sinu.
Hos circum properent laetae cantare choreae,
40Hos circum pueri verba beata canant;
Horum corda iuvent citharae vocesque canorae,
Hos iuvet et placido Calliopea choro;
Et geminent solitum, digito redeunte, tenorem
Pierides circum Pieridumque phalanx.
45His precor exequiis vita defunctus et ipsos
Ipse libens olim ducar ad Elysios,
Purpureosque novo videam de lumine soles
Divinasque dapes purpureosque thoros.
Sed gravis interea, gravis, o removete furorem,
50Ignis inest venis ossa per ima meis;
Nec mihi cura meis relevatur versibus: < in me >
Crudeles vibrat nostra puella faces.
Vibrat: io remove miserandas pectore flammas,
Pectore de tepido tolle, puella, faces.
55Sive venis sumptis, alacris pulcherrima, chois,
Tunc te purpurea qua decet ire rogat;
Seu tu punicea graderis, mea gloria, palla,
Tunc te puniceis Affrica tinxit aquis;
Purpura si teneros texit preciosa lacertos,
60Ipsa tibi vestes tunc dedit alta Tyros;
Aurea si iunxit crispantes fibula vestes,
Phoebus in egregio pectore fixus erit.
Quicquid agis laudo: laudes minuuntur in isto
Corpore (da veniam, fama maligna) tuo.
65Nam neque, si quisquam cupiat bona vestra probare,
Deficient laudes in sua verba tuae.
Vix ego, crede mihi, possum bona tanta putare,
Ni credam in veras ire, puella, deas.
Nam neque mortalis facies tibi: non humanae
70Sunt voces certe, candida Cyri, tuae.
Aut Venus aut Phoebi tibi enim germana decorem
Praebuit et Charites te docuere suae.
Castalides nymphae sacros tibi nempe liquores
Scilicet et placidam contribuere lyram;
75Nec tibi certarit miris pulcherrima Pallas
Artibus; ingenio victa sit illa tuo.
Sive colum minuis, lanas tenuisse decorum est;
Sive capis molli candida pensa manu,
Pensa manus niveis superant candoribus alba,
80Vellera deficiunt victa colore tuo.
Seu tu purpureas texis, pulcherrima, vestes,
Vincitur a vultu purpura purpureo;
Si spectes gemmas, gemmae vincuntur ocellis;
Sive comas pectis, tunc coma vincit ebur;
85Denique si solem cernas, pulcherrima Cyri,
Candidus inspecta non micat ipse dies.
Templa Iovis geminis < istis si > intraveris ingens
Lampadibus fulgor vincitur ecce Iovis;
Templa sacerdotes geminatis vocibus implent,
90Aspiciunt oculos si modo, Cyri, tuos.
Inde domum repetens, mirantes agmine turbas
Cogis ab arbitrio cedere paene suo.
Atque revertenti ridet tibi ianua soli,
Et domus et paries, mater et ipsa soror
95Et pater et famuli: quis enim non gaudet, amanti
Cum retrahis oculos, Cyri superba, tuos?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: