previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


28. ad Musam de laudibus Glyceres

Hunc quoque extremum Glyceren canenti
Diva concedas Erato laborem,
Dulce quae nomen retines amoris
Sola sororum,
5Sive Cyrraei spaciata saltu
Collis altorum nemorum sub umbra
Lenibus circum fidibus silentem
Aera mulces,
Sive Permessi vitreas ad undas
10Fluminis, cantus referente ripa,
Molliter divum modularis ignes
Voce canora.
Ergo quas primum repetam pudici
Pectoris dotes? Fidei ne sacrum
15Vinculum quo iam religata nonum
Nectit in annum?
Vinculum quod nec minimum superba
Sorte cuiusquam poterit resolvi,
Vinculum quod perfidiae nec ulla
20Arguet aetas.
An ne quae casto sedet ore nuda
Veritas illi probitasque semper
Atque iocundo pudor et venustas
Iuncta lepore,
25An prius solers labor atque mentis
Providae sensus referantur et quae
Rebus est illi in dubiis adhaerens
Ardua virtus?
An modus famae metuens malignae,
30An ne quae simplex et hians honori
Semper est concors famulata puro
Forma pudori,
Quaeve sic dulci mihi me rapina
Abstulit, nil ut reliquum supersit
35Quod meae non ex dominae benigno
Pendeat ore?
Nanque si fas est oculo quid unquam
Forte mortali superum videre,
Id mihi quondam intuitu beato
40Contigit uno,
Versa cum sanctos acies ad ignis
Syderum, laeta quibus illa fronte
Lucidum fulget, nihil esse sensit
Pulchrius usquam.
45Inde, quis credat, propius tuenti
Certus in coelum reditus patescit
Atque facturis iter illud omni
Latior extat.
Nanque si tanta reliqui per omnem
50Luce coelestes aditum renident,
Sordidae in terris animae quid ultra
Fata moramur?
Quin eo laeti properamus unde
Spirat haec nobis levis aura cuius
55Mirus invitat decor atque aperta
Limina monstrat?
Ipse, quam longum fuerit super mi
Vita, divinum iubar hoc sequendo
Eximar caecis tenebris et atro
60Carcere liber.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: