previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


4. ad Bacchum

Si mihi dexter ades, faveas si Bacche petenti,
Numine si fiant vota secunda tuo,
Non iuvenem te mente levem, non corpore lentum
Effingam, capiti cornua nulla dabo;
5Non te iam madidum musto, somnoque sepultum,
Iactantem ad cyathos turpia verba canam;
Non dicam ut potus soleas arcana referre,
Ut dubium titubans fersque, refersque pedem:
Sed clarum gravitate virum, sed casta loquentem
10Te memorem egregia saepe nitere toga;
Quin purae sectator aquae, quin desidis expers
Diceris somni carmine Bacche meo.
Mox etiam cunctas narrabo ex ordine laudes
Quas peperit virtus bellica Marte tuo.
15In primis referam nigris ut victor ab Indis
Ipse triumphali comptus honore redis;
Devictasque urbes recolam, populosque subactos,
Ductosque ad currum barbara vincla Duces;
Nec sileam forti divulsum Penthea dextra,
20Nec sileam exitium stulte Lycurge tuum.
His addam aetherei turbantem regna parentis
Te quoque terrificis Rhoete perempte modis.
Atque novos Satyros vino thyrsoque furentes
Instituam binis ad tua sacra choris.
25Non Ariadnaeae iucunda incendia formae
Praeteream sociis addita sideribus;
Utque frui possis aeternum coniuge cara,
Contra ipsam caelo te quoque constituam.
Si tantum vati liceat, si carmina tantum
30Nostra valent, celeri carmina texta manu.
Mox sequar, ut semper quoquo vestigia vertis,
Te bona Pax, hilaris te comitetur Amor;
Ut lassis requies, moestis ut dulce levamen,
Ut lac infantum diceris esse senum;
35Ut sine te raro contingant gaudia plena,
Utque tuis spiret purpura nata genis.
Demum non vitis posthac tua tempora cinget,
Sed Romana dabit laurus utrunque decus.
Debita laurus erit, saevos quod fuderis hostes:
40Debita, quod Phoebum, Pieridasque colis.
Permessi perhibent te saepe ad sacra fluenta
Venisse, et lymphae posthabuisse merum:
Nec non ad numeros Musarum dulce canentum
Sopitum viridi procubuisse solo.
45Et tecum potos una duxisse poetas,
Ennius ipse fuit, Maeonidesque comes;
Ipse comes fuit et Flaccus, qui te sine nunquam
Pulsavit Latiae dulcia fila lyrae.
Fac Lenaee, igitur, ne sint precor irrita vota,
50Quae bonus e medio pectore promit amor;
Indefessus amor, qui nulli cedit amori,
Ut nulli cedunt Principis acta mei,
Cuius me pietas servavit, fidaque dextra,
Cum peteret nostrum bellua dira caput,
55Et cum Scylla vorax rapidis demergeret undis,
Absorptum tuto litore restituit.
Sic tibi foecundis vindemia laeta racemis
Impleat effuso grandia labra mero;
Sicque tua niteant argentea cornua fronte,
60Ut possit merito cedere Luna tibi.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: