previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


28. ad Xandram

Maxima pars nostri, pulcherrima Xandra, doloris,
Qua sine nec Croesi regia tecta velim,
Quando tuam faciem nullo prohibente licebit
Aspicere et coram mitia verba loqui?
5Namque tuo postquam invitus sum, Xandra, revulsus
Aspectu, semper vita molesta fuit.
Nec mihi cura cibi, placidae nec cura quietis
Sed lacrimae tantum pocula nostra parant;
Nec blandi comites durum lenire dolorem,
10Altera nec, quamvis pulchra, puella potest.
Ah quotiens totas insomnes ducere noctes
Cogimur et curis invigilare tuis!
Et nunc qui vultus, quae sit tibi gratia formae
Nunc memini, qualis rideat ore nitor,
15Sideribusque oculos similes et cygnea colla
Et niveum pectus, pectora nostra domans.
Et memini cantum quo se pulcherrima victam
Non, modo sit verax, Calliopea neget;
Et memini in numerum soleant ut mollia crura
20Ludere et in girum molliter ire pedes.
Omnia quae memori monitus dum mente retracto
Materiam, infelix, ignibus addo meis.
Sic infelices nostros nutrimus amores,
Gaudia praeteriti dum meminisse iuvat,
25Inque dies crescunt flammae penitusque medullas
Exurunt: roseus deserit ora color
Pallentemque utinam faciem nunc cernere possis,
Quantaque mi macies squalida membra notet!
Sed quamvis multae vexent mea pectora curae,
30Unum est quod doleam, candida Xandra, magis;
Vidi ego saepe: novis veteres tolluntur amantes,
Et longinqua minus flamma caloris habet.
Non tamen hoc timeo tibi vel quia mobile pectus
Vel precibus vinci muneribusve putem;
35Namque hoc magna Venus novit, Venerisque Cupido,
Te nihil in casta sanctius esse fide.
Nullus nec donis turpi te subdet amori,
Quin sis perpetua nota pudicitia.
Auratis non te vincet Pactolus harenis,
40Divite non quicquid devehit amne Tagus.
Sed tamen, heu fateor, timeo: licet ipsa timoris
Vana sit, est tanti causa timoris amor.
Quod te per sanctum carae genitricis amorem
Et per germanam, quae tibi dulce caput,
45Perque meas lacrimas, lacrimis oculosque madentes,
Et tua per geminas lumina clara faces,
Xandra precor, nostri veniat non immemor hora,
Ulla tibi maneat non temerata fides,
Landinumque tuum memori sic mente reponas,
50Ne subeat pectus cura secunda tuum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: