next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. Ioannis carmen ad Dantem

Pieridum vox alma, novis qui cantibus orbem
Mulces letifluum, vitali tollere ramo
Dum cupis, evolvens triplicis confinia sortis
Indita pro meritis animarum, sontibus Orcum,
5Astripetis Lethen, epiphoebia regna beatis,
Tanta quid heu semper iactabis seria vulgo,
Et nos pallentes nihil ex te vate legemus?
Ante quidem cithara pandum delphina movebit
Davus et ambiguae Sphingos problemata solvet,
10Tartareum praeceps quam gens idiota figuret
Et secreta poli vix exsphaerata Platoni;
Quae tamen in triviis numquam digesta coaxat
Comicomus nebulo qui Flaccum pelleret orbe.
Non loquor his, immo studio callentibus, inquis.
15Carmine sed laico: clerus vulgaria temnit,
Et si non varient, cum sint idiomata mille.
Praeterea nullus, quos inter es agmine sextus,
Nec quem consequeris caelo, sermone forensi
Descripsit. Quare, censor liberrime vatum,
20Fabor, si fandi paulum concedis habenas.
Nec margaritas profliga prodigus apris
Nec preme Castalias indigna veste sorores;
At, precor, ora cie quae te distinguere possint
Carmine vatisono, sorti communis utrique.
25Et iam multa tuis lucem narratibus orant.
Dic age quo petiit Iovis armiger astra volatu,
Dic age quos flores, quae lilia fregit arator,
Dic Phrygios damas laceratos dente molosso,
Dic Ligurum montes et classes Parthenopeas
30Carmine quo possis Alcidae tangere Gades
Et quo te refluus relegens mirabitur Hister,
Et Pharos et quondam regnum te noscet Elissae.
Si te fama iuvat, parvo te limite septum
Non contentus eris nec vulgo iudice tolli.
35En ego iam primus, si dignum duxeris esse,
Clericus Aonidum, vocalis verna Maronis,
Promere gymnasiis te delectabor ovantum
Inclita Peneis redolentem tempora sertis,
Ut praevectus equo sibi plaudit praeco sonorus
40Festa trophaea ducis populo praetendere laeto.
Iam mihi bellisonis horrent clangoribus aures;
Quid pater Appenninus hiat? quid concitat aequor
Tyrrhenum Nereus? quid Mars infrendet utroque?
Tange chelyn, tantos hominum compesce labores.
45Ni canis haec alios a te pendendo poeta
Omnibus ut solus dicas, indicta manebunt.
Si tamen Eridani mihi spem mediamne dedisti
Quod visare notis me dignareris amicis,
Nec piget enerves numeros legisse priorem
50Quos strepit arguto temerarius anser olori,
Respondere velis aut solvere vota, magister.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: