next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. ad Ambrosium Sibenicensem philosophum

Impia fors nostrum vexabat denique corpus,
Non tamen exitio corpus inane dedit,
Vel quia me noluit melioribus addere fatis,
Vel quia non uno tempore sceva premit.
5Hei mihi, cum primum coepi sentire vapores,
Iam caput ex stomacho qui petiere malo,
Hei mihi, cum sicco riguit mea lingua palato
Bucchaque fastidit febre referta cibum,
Ignibus assiduis urgebat fervida febris
10Occupat et noctes scevior illa meas.
Hei mihi, tunc mecum clamabam saepe gemendo
Poscoque decoctam saepius eger aquam.
Tangebat medicus vitalem pollice pulsum,
Dicebat medicus: "Flammeus egror inest."
15Cernebat croceos vitreo sub vase liquores,
Purgando stomacho ferre iubebat opem.
Antyciram sumpsi, vomitumque moventia pocla
Purgarunt succis viscera plena malis.
Interea bibulos coepi sentire calores
20Et memor offensum saepe timere deum.
Lux aderat dive, que tersit crine magistrum
Et que purgavit crimina multa gemens.
Ut mea nota sacro facerem secreta ministro,
Deposui tuta crimen in aure meum.
25Heredes nostros legali robore scribo,
Legoque sed tumulo carmina bina meo:
"Ius colui, Musas colui coluique beatos,
Sisgoreo dicas, lector amice, vale!"
Nunc me restituit nostre deus ille saluti,
30Virgine qui natus, qui cruce passus erat.
Thura feram et grano fumabunt templa Sabeo
Atque canam nostro carmina grata deo.
Tu, decus Ambrosi nostrum, mactato bidentem,
Qualem pro nato saepe litare solent.
35Quam si mactabis, nostro de more beato
Cantabo dotes tempus in omne tuas.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: