previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


6. ad Symonem Diphnycum theologum

Scripsi multa dolens, Symon, generosa propago,
Dedite stigmiferi numinibusque dei.
Non cesso miseras vates resonare querellas,
Hei mihi, sunt vite stammina nigra mee.
5Iam dudum flevi crudelia funera fratrum
Et pressit nostras lachryma multa genas.
Et solitus Turcus nostris accurrere campis
Turbavit querulo carmina nostra sono.
Melpomene citharam pulsabat moesta gementem,
10Cum mala vexabat pectora nostra lues.
Fugerat extremo fato pretoria coniunx
Et cecinit tristes nostra Thalia modos.
Hei mihi, perpetui vexabor carmine luctus,
Nec me solari nunc valet ulla quies.
15Predia Virgilii Romanus miles habebat,
Reddita Pyerio sunt tamen illa viro.
Arva paterna mihi civili lege relicta
Heu rigor eripuit scevitiesque mala.
Magnaque ditavit Ciceronem Roma disertum
20Atque humilis Cicero consul in urbe fuit.
Me civem civis sacro spoliavit honore,
Foelices doluit vivere posse dies.
Urbem Antenoream, que me donavit honore,
Foelicem memoro terque quaterque deam.
25Qua tibi lege querar, dulcissima patria, de te,
Que miserum crucias et sine lege vides?
Non cemis nigrum me, patria terra, Sinonem,
Famosa certe qui cruce dignus erat,
Nec me damnasti Paridem virtute carentem,
30Nam fueram semper tyro, Minerva, tuus.
Delia nulla fuit, fuerat vel Cinthya nulla,
Fabula vel de me nulla Corinna fuit.
Blanditie nostre fuerant sacra virgo Diana,
Nec colui numen, Cypria blanda, tuum.
35Nec fixi precio, nec patria iura refixi,
Tanthaleis careo Sysipheisque malis.
Sentio Pyerios in me sine lege furores,
Vos nimis iratas arbitror esse deas.
Me vobis dederam teneris studiosus ab annis,
40Carmina nam vobis versiculosque dabam.
Nunc tamen ipse magis sacrorum iura colebam
Non memor Aonidum Pyeridumque chori.
Parcite, Pyerides, stimulo vicistis acuto,
Iuribus en positis carmina scribo dolens.
45Castalides fuerant nostrorum causa dolorum,
Conqueror et miseros continuasse dies.
Certe ego vexatus tolerarem cuncta poeta,
Omnia, que nostri causa doloris erant.
Sed, rogo, quis vates fictos toleraret amicos?
50A, pereat simulans hostis amicitiam!
Nisus et Euriali perierunt tempora cari,
Quos mirata fuit denique prisca fides.
Lelius in sacro semper vivebat amore,
Scipio testis erat tempus in omne gravis.
55Aonides, nimium nostros lacerastis honores,
Parcite Pyerio, parcite, queso, viro!
Parcite iam nostris, foelix, rogo, turba, querellis,
Non ego vos linquam Castaliosque lacus.
Carmina dictabo, Musas venerabor amantes,
60Nec mittam sylvas, pulcher Apollo, tuas.
Tu quoque parce meo, dominans fortuna, dolori,
Et vates lyricis ipse sonabo modis.
Nec me iam laceres, nec me, scevissima, vexes,
Nec des Plutoni Tartareoque cani.
65Ipse relegatum Nasonem saepe beavi
Inter Sauromatas barbaricosque Getas.
Filia Pasiphaes scopulis neglecta marinis
Visa fuit foelix saepius ipsa mihi.
Conqueror, invidi miseris miserabilis ipse,
70Saepius invidi foemineisque malis.
Tu, precor, antydotum tribuas, doctissime Symon,
Si potis es curas ipse levare meas.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: