previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


responsiua d. Gerii Frederici de Arectio

Carmina Lernee generoso in gramine ripe
Decantata tenens, ueteres cecinisse poetas
Non sic dulce miror, grandes licet inclita tollat
Fama uiros celoque locet flumenque bicorni
5Exhausisse iugo referens et Apolline complet.
Vixque ego iam Triuie monitus Dioneaque currens
Uerba, tamen teneris semper nocitura medullis,
Ridebam: siluis leporem non nare molossi
Occubuisse, tua uolucri sed terga sagitta
10Fixa gerens, animam nemorum posuisse sub umbris,
Cum Venus: - O si quem nostri reuerentia tangit,
Huc aduerte precor, saltus si cura ferarum
Solicitat celeresque sequi uel figere ceruos,
Linaque dumosis distinguere montibus altis
15Saxa per et ualles sonitu pulsare canoro.
Proh, iuuenis nimiumque puer, cui talia cure!
Crudi hominum mores, lapidosaque gentis origo,
Hanc uitam traxere quidem. Genitalia postquam
Falciferi truncata senis collissaque in undis
20Spumauere nouis, ego tunc nosterque Cupido
Orta, prius molles sua iungere rostra columbas
Edocui, mutumque pecus sua uoluere uerba
Et Venerem liquidis pisces sensere sub undis.
Cur humiles terre iuuat enarrare triumphos?
25Ipsa ego celicolas blando expugnare tumultu
Aggressa et summi contemnere iura Tonantis,
Infernumque Deum Siculi tenuistis amores.
At quem montiuage studium mollisque pharetra
Exercet nostris quondam cui cura sub armis
30Liscius, experiar quidnam imperiosa uolantis
Tela queant: non arma sibi monitusue Diane
Profuerit, clipeata licet sua pectora gestet.
Tu pueri meus ipse, meus non ille, ferarum
Inuasor, mandata tenes tu molle canentum.
35In medio Galathea tuis hinc pressa renodat
Oscula, cornigero dudum rapienda Tonanti,
Hinc cinera amplexu stringens tua colla recurua
Inter serta furit. Carpit flamma alta caminos.
I nunc et uirides cantent Amarilida silue;
40Extollatque suam Cynaram modo carmine Flaccus,
Sic Dea, cum tenerum sublata per ethera fugit,
Subiungens, pauidum leporem uix alta peremit
Delya non celeri mentita per arua sagitta.
Tu modo uolue focis leporem: dentata paratur
45Aduentare cohors que uiscera queque lebetas
Diripiet animosa nimis ferrumque liquabit.
Sic iubet ire Venus Venerisque filius ardens.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: