previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


11. IN ROMAM BELLIS TUMULTUANTEM

Roma quid insanis toties? Qui sanguine gaudes?
Quid geris imbelli spicula tanta manu?
Quo vesana ruis? Studioque armaris inani
Iam senio lassas debilitante manus?
5Tota tremis, gelidi velant cava tempora cani,
Et cavat effoetam ruga inhonesta cutem.
Frons cadit in pectus, caligant lumina, vocem
Vix trahis, et balbo verba caduca sono.
Dentibus excussis malas ostendis inermes,
10Stillat ab immundis naribus Hippomanes.
Nec potes antiquos belli nescire tumultus,
Nec solitam rabiem longa senecta domat.
Ars tua finitimis indicere genibus arma,
Bellaque vocali sollicitare tuba.
15Si foris arma tacent, tu bella domestica tentas,
Nec feritas requiem ferre superba potest.
Tu similis tauro, ventos qui cornibus altis
Verberat, et rauca voce vomit tonitru.
Tu similis colubro, quoties gravis ira venenum
20Suscitat, et mota lumina bile rubent.
Aequiparas Libycum, furiis agitata, leonem,
Cum fera rugitu vox fremit aequoreo.
Nec magis amissis bacchatur foetibus ursa,
Aut lupus hesternam cum premit ora famem.
25Sic furis ut spumis ex ore cadentibus atrox
Fulmineo quotiens dente minatur aper.
Ira ardes, ceu cum fixam leo, saucius hastam
Rodit, et effusa caede cruentat humum.
Sic fremis ut frendens cum ferrea vincula mandit
30Cerberus, et Stygias murmure turbat aquas.
Tu fratres in bella vocas, in pignora patres,
Et scelus omne audes, et paris omne nephas.
Dic quotiens variis maculas dum caedibus enses
Albula purpureis tincta cucurrit aquis?
35Dic quotiens violas dominos telluris et undae?
Dic quotiens gladiis regia colla petis?
Mitius est Thracum genus et Cyclopea proles,
Et Nasamon Libyci qui tenet arva freti.
Mitior est Scythicis quae possidet ultima campis
40Littora concreto terra perusta gelu.
Mitius est quodcunque videt crudele per orbem
Phoebus et undoso Doris in Oceano.
Mitior est duri gens implacabilis Orci,
Quam niger obscuro Iuppiter igne domat.
45Nunc quoque civiles laevo gens omine pugnas,
Et strepitus tota Martius urbe sonat.
Per iuga Ianiculi, per colles aera Latinos
Concutit, et stricto fulminat ense furor.
Vociferant dirae, sparsi pro crinibus angues
50Inflant pestifero sibila colla sono.
Hinc litui clangunt, hinc tristi concita plausu
Tympana confusum vulgus ad arma vocant.
Hinc galeae rutilant, et ahenea pectora fulgent,
Et rigido durum cingitur ense latus.
55Hinc gerit hirsutis eques inspicata pharetris
Spicula crudeli proiicienda manu,
Hinnit equus, pictoque ferox sub tergore frontem
Elevat, et sonitu quadrupedante volat.
Mole sub armorum crepitans ferus armiger hostem
60Provocat, et longam sustinet aere sudem.
Sustinet aere sudem, pronoque in vulnera ferro
Sanguinem portat trans abiegna necem.
Hinc niger efflato resonans pilularius igne,
Et iacit ingenti plumbea saxa tono.
65Hinc pedes hastatis longo venit ordine dextris,
Tectaque ficulno laeva sub orbe latet.
Verrit humum gladius, lucent fulgente metallo
Pectora, sunt capiti concavus arma chalybs.
Hinc resonant magno clamore Erymanthida matrem
70Lucida inoccidui quae tenet astra poli.
Herculeas alii clamant pleno ore columnas,
Dividit, haec duplex tessera Romulidas.
Saxea sulfureis pila pulsa furoribus arces
Concutit, et celsus destruit igne domos.
75In tua converso grassaris viscera ferro,
Atque tuum proprio conficis ense caput.
Templa gemunt, arae lachrymant, suspiria Tybris
Ducit, et exhausto languidus amne dolet.
Fas et iura negas, homines et Numina fallis,
80Nec Iovis imperium, nec Phlegetonta times.
Singula texentem convitia deseret aetas,
Tantum ac tale tuae est improbitatis onus.
Romanis pater est Mavors, lupa Martia nutrix,
Haec hominum mores ingeniumque decent.
85Vivere qui sancte cupitis discedite, Romae
Omnia cum liceant, non licet esse bonum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: