previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


4. DE LEGATIONE REGIS HISPANIAE AD INNOCENTUM VIII. | DE ADVENTU INACHI MENDOCIAE COMITIS TENDILIAE | REGII ORATORIS.

Dum suspensa diu gentem miratur Iberam
Tot Reges, quot Roma viros sibi cernere visa est.
Vidit enim patria tinctas ferrugine vestes,
Et Tyriis infecta velamina circum
5Sublimes rutilare humeros fundere flammas.
Vidit ab hirsuto pendere monilia collo
Aurea, et alterno blandiri ad pectora plausu.
Vidit et accensos radiis ardentibus aurum.
Vincere et inter se flammis certare lapillos,
10Quos misit longinquus Arabs: Erithraeaque tellus.
Quos Ganges, quos Indus alit, quos Persia dives
Colligit undosi per torrida littora ponti.
Vidit et assiduo Martis durata labore
Brachia et assuetas frondes sudare sub armis.
15Talis miles, quo Pella potentior orbe
Reddita ab argenti scutis cognomina ducens.
Vel quo bellipotens Aethnai fulminis instar
Saeviit Assyrium toties Machabaeus hostem
Aurea regali mirata est stragula luxu
20Non solum praeberet thoris, sed vilibus usum
Officiis, sternique solo, et vestigia ferre.
Regis honor contemptus opum, praestantia tanti
Principis imperii, fines qui mittit ab ipsis
Gadibus ad fluctus Pelopis, quos nominat Io
25Inachis, hoc cultu non est aequata superbo
Maiestate minor tam largi opulentia luxus.
Ipse etiam patriis veniens orator ab oris
Debuit hoc fastu magnae innotescere Romae
Inachus, Argivum nomen, quia gloria belli
30Tanta viro, quanta Argivis Lacedaemone natis.
Ipsa quoque imperium quondam telluris et undae
Roma Dei modo nacta vices hoc divite cultu,
Debuit hoc, splendore peti. Cognoscere visa est
In sermone suos cives, qui dicere leges,
35Qui regere imperio populos et regna solebant.
Mansit enim penes Hesperios vetus illa Quiritum
Lingua, sonant priscos patres ea verba Latinis
Aemula, quae gentem docuit Romanus Iberam.
Ipsa licet cute iam crispa, iam cana senecta
40Langueat, antiquos gaudens reminiscitur annos.
Sicut in adventu natae longaeva tremensque
Mater ovat, vultuque labans applaudere anili
Nititur, affectuque vigens se vincit amico,
Ipsa salutantum gentis de more Latinae
45Agmina praemisit sacris solemnia pompis,
Magnanimosque amplexa viros in amica recepit
Moenia. Concursu ruit ad spectacula magno
Urbs omnis, cum plebe patres, cum pube senectus.
Et sexus utriusque choros promiscua fama
50Mota peregrina tegit omnia compita gentis.
Sicut ubi Aesonides prima cum nave subivit
Littora Colchorum, confluxit ad aequora totus
Phasis, et advectam stupuit per caerulea puppem.
Tunc alacres Medaea choros et ovantia duxit
55Agmina solemnem Graiis latura triumphum.
Dumque ita Romuleam fausto subit Inachus urbem
Sydere, dum totis agitantur gaudia tectis,
Vidimus illius sacris insigna circum
Clausa notis, et verba quibus primordia sumpsit
60Nostra salus, cum facta parens sine semine virgo est.
Tunc ego scire pii causas epigrammatis ardens
Consului Paulum genus Tarconte trahentem
Thraiciis clarum fidibus, plectroque potentem
Moeonio, multa praestantem laude poetam.
65Hic mihi rem gestam paucis absoluit, et istam
Rettulit Hispanias famam velitare per urbes.
Barbarus Almansor veniens a sanguine crudo
Gentis Isaciparae quae usurpat nomina Sarrae,
Viribus exultans, et forti robore plusquam
70Numinibus fidens longis ea verba papyris
Scripserat, et caudae demens aptarat equinae.
Multa ferax iaculans in Iberam iurgia gentem
Ibat, et Allophylo similis quem verbere funda
Deiecit pecudum custos in bella vocabat
75Hispanias acies, multis cum millibus unus
Congressurus erat: certe hic ingentia cernas
Corpora, et ardentes oculos, barbamque comentem
Supra hominem, Siculisque parum Ciclopibus impar.
Barbarus ex acie sumpta temerarius hasta,
80Fraxinus hasta fuit de rasis aspera ramis,
Multa minans cristis et equo sublimis in alto
Venerat, in pugnamque aliquem poscebat Iberum.
Dum spectant utrinque acies ex agmine Ibero
Prodiit auratis iuvenis formosus in armis
85Mendocia de gente satus, tuus Inache certe
Aut avus aut aliquis clara de stirpe tuorum,
Comminus ense potens, et longis eminus armis
Non minor Aeacida, campoque animosus aperto
Constitit, et dictis tremefecit hostem.
90"Tanta quid increpitas? Quo te temeraria traxit
Impietas, ut magnam ausis contemnere matrem
Atque in matre Deum? Dictis Agarene superbis
Nil opus est nec enim tua te iactantia tanto
Fastu inflata iuvat, gladio experiemur et hasta
95An gravis haec Mariae superos iniuria tangat.
Iam dudum Pluto istam animam, tua viscera dudum
Expectant lanianda ferae. Non fidimus hastae,
Divorum speramus opem, tua debita cerno
Funera: nam iusti comes est victoria belli.
100Sicut in aequoreum direxit tela draconem
Virginis expositae sortem miseratus acerbam,
Ora, nec expavit molemve Georgius illam
Grandibus horrentem squammis ac tergore duro,
Sic ego te defensa hodie pro virgine victum
105Sanguinea tellure traham, caput ense revulsum
A cervice hastae infigam, nostrumque per omnes
Circumlatum acies Mariana ad limina sistam."
Sic ait, et magna Christo ter voce vocato
Urget equum, pressisque petit calcaribus hostem.
110Concurrunt similes tauris in bella duobus
Cornibus adversis, et toto pondere frontis,
Cum spectant utrinque greges, cum territa magno
Pascua mugitu nimbo involvuntur arenae.
Arma sonant, tremit omne solum, volat hasta per auram.
115Ecce ruens Agarenus equo (traiecerat armos
Vulnus et ingenti thoraca resolverat ictu)
Volvitur in praeceps, concussa cadavere tanto
Terra gemit, velut intonso cum vertice campum
Verberat armatis quercus percussa lacertis.
120It coelo clamor. Spoliis tum victor opimis
Clarus, et occisi trunco prius ore Gigantis
Excipitur clangore tubae plausuque suorum
Regia concursu subiit tentoria magno.
"Cedite Torquati, quibus haec cognomina torquis,
125Cedite Corvini, quibus haec cognomina corvus
Tradidit, haec vestras superant praeconia laudes.
Sic tua gens votis ad templa solutis
Inache, ne tanti pereant monumenta triumphi,
Virgineae sacrata vocabula sanxit
130Ad sua perpetuo coniungi insignia ritu.
Cerne decus quantum superat tibi, gloria quanta
De virtute patrum fluit in genus omne nepotum,
Inache sic superi faciant, de stirpe tuorum,
Quo tibi laus alio sit consummata triumpho
135Dux aliquis, vel tu ipse magis cui bellica virtus
Iam longo firmata usu, levet arma potenti
In Syriam, Libyamque manu, gentemque nefandam
Vel penitus tollat, Scythicae vel ad ultima terrae
Littora detrudat, Boreas ubi frigidus omni
140Fruge solum spolians duro tegit aequora tergo.
Vive, nec ante precor Parcae tibi stamina rumpant,
(Det Deus haec saltem nostris bona fata diebus)
Quam videas Maurorum urbes et magnae superbae
Moenia Granatae veri iuga ferre Tonantis,
145Et parere Deo, qui magna incoepta secundet
Regis, et arma regat felici Bethyca Marte."

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: