previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


19. ad Angelum, Dominici Manlipetri, | classis Venetae provisoris, logothecam fidissimum

Non si Corycii pateret antri,
Secesus, foribus mihi reclusis
Ad sacras, venerabilis, cohortes,
Phoebe, Castalios et ad liquores;
5Non si Pindaricam chelym ferirem,
Sublatus Getici favore plectri,
Lesbois modulantior libellis,
Dircaeum superando voce cycnum;
Non si tergemino ferar volatu
10Caelum, Dulichii Camena vatis,
Quo vel Pierii decus Maronis
Felix aetherias adivit auras,
Musarum preciosior corona:
Princeps Angele, gloriose vatum,
15Felix Ausonii leporis auctor,
Possem tot tibi gratias referre,
Grates tot meritas habere possem.
In nostrum refoves amore fratrem,
Quo non Tyndareos ferunt calores
20Arsisse, Haemoniae fidem favillae.
Vincis, Pirithous tibi relinquat
Exemplum veteris fidele flammae.
Defessum tumidis levas procellis,
Tali sed catus allocutione,
25Quali Marmaridum feros leones,
Saevos Leucadii furoris aestus,
Posses Bistonias movere quercus,
Pectus seu tetricae velis novercae.
Tu mentis dubiae bacillus et tu
30Nostris pectoribus serena Phoebe:
Omnis terrificos motus repellis.
Tecum raucisonae Charybdis aequor,
Gaetulis liceat vadis; Cerauni
Addantur scopuli timorque Graium
35Scribit mellifluos habere portus.
Ne fractis humeris onus recumbat
Tantum continuo labore, curas.
Ingratum domino facis benigno,
Seu mavis Curio, Numae, Camillo;
40Illum si nomina potentiorum
Laedunt, qui titulos, decus, triumphos
Condonat patriae libens beatae;
Qui rerum dominos scelus nefasque
Accusat, lacerat, fugat, refellit.
45Famae quadriiuga levatus aura,
Nunc ad fluctivagae caput Maleae,
Qui nunc occiduis videtur undis,
Seu volt aerisonis movere rostris
Bellum, tabifico cruore taetrum.
50Viso magnanimi ducis leone,
Diffidit solio tumens avito
Rector caerulei maris; profundo
Exsurgit tubicen chorusque Phorci;
Miratur gelido pavore Tethys,
55Horrens insolitum venire numen.
Seu vult pulveream citare nubem
Hic, o belligeri ducis videres
Quid pectus valeat, quid alta virtus.
Quanto compositis decore signis
60Prudenti videt hic et inde cura
Quid sit conveniens, quid arma queant.
Mox celsa generosior cohorte
In partes celer advolat priores,
Exemplum reliquis virile monstrat.
65Illo quis melior toga, senatu
De tanta referente mole rerum,
Seu fors barbaricos movet tumultus,
Quo maior Venetis favor triumphis
Accedat, Latio corona regno;
70Aestus quo Rhodani Padus furentis
Demergat gravius potentiusque.
Stant patres solito frequentiores,
Flammas magnifici vomunt penates,
Omnis sollicitus videtur ordo.
75Consultant vario tenore quorsum
Diffundet gravidos aquosa Plias
Nimbos, terribilis globum procellae;
Qua possint removere laude tantos
Incursus rabidi ruentis hostis.
80Hic splendet, veneratur inter omnes;
Solus Dominicus viget, probatur.
Ut Phoebi vigor arduus minores
Praelustri faculas coma renidet.
Fasces purpurei nitent, curules
85Hinc sedes. Tituli beatiores,
Crescunt stemmata nobilisque famae
Ardor perspicuae. Decus perenne
Hinc et Mygdonias opes flagellat;
Sors quamquam renuit caduca, dicens:
90"Non sunt perpetuo premenda fructu".
O si laurigerum caput revincta
E sacris penetralibus faveret
Nostro Calliope benigna plectro.
O possem celebrare, sancta Clio,
95Nomen perpetui ducis verendum,
Claros, Inachium genus, triumphos,
Sed non degeneri superbus oestro.
Esset Threicio canore plenum,
Quid non Cecropio maderet imbre!
100Audirent dociles maris procellae,
Coetus plumigerum vagus volucrum,
Quid blanda canerem lyra sonaret,
De te quid gladius meus feriret.
Per frondes, hederas sacrasque lauros,
105Flores per violas, rosas crocosque
Cantarem didicit Minerva vulgi
Quod non multiforae pater cicutae.
Cantarent Satyri simul bicornes
Et cum virginea Diana turba.
110Implerem pelagus solumque caelum
Et montes, fluvios cavasque valles
Grato pectine, dulcibus loquellis.
Laudes Dominici tonaret orbis.
Sed tantum melioribus relinquo
115Non nostris humeris onus ferendum.
Ne forsan tenebris serena densis
Involvam vitio suis premendo,
Quam si rancidulae chelis magister
Nequaquam modulos fuisset orsus.
120Quid tandem? Meritis, benigne, fratrem
Vincis, tot cumulans perambiensque,
Quot in sidereo micant Olympo
Stellarum globuli nitente caelo;
Quot in fluctivago natant meatu
125Pisces, quot querulae canunt volucres;
Verno tempore rosidas per auras
Quot in florigera videntur Hybla
Depicti vario colore flores.
Quare non tenuis velim camena
130Persolvat tibi muneris leporem.
Di dent Nestoreos, precamur, annos,
Felices hiemes decente vere
Et cum pacifica quiete Ditis
Fortunae lepidos sinus beatae.
135Seu quidquid tibi gratius venire
Velles, pro meritis habenda tantis.
Thraces perpetuo prius calore
Sudabunt, Babylon nivosa fiet
Et Memphis glacie rigebit hirta
140Phoebus nigriferas prius quadrigas
Et Nox chrysocomas movebit atra;
Excellens Veneti prius leonis
Volvent imperium solo ruinae:
Quam nostro tenebrosa corde Lethe
145Expellat meriti tot acta grati,
Quam non continuo fatebor ore
Quae tu continuo benignus auges.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: