previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


27. ad Dominicum Manlipetrum | Venetae classis provisorem celeberrimum | sapphicum

Herculis sudor, decus et perenne
Nomen extensum volitat per aevum;
Herculis curru volitabit alto
Fama superstes.
5Quod novercali stimulatur oestro,
Nubium pressit genus et furentes
Cerberi crines quatientis auras
Ore trifauci.
Virgines arvis Scythicis morantes,
10Quod ferum victor domuit leonem,
Nescio quot nam rapuit quod olim
Terga ferarum.
Magnus extensum meruit triumphum,
Nobilem palmam, titulos superbos,
15Reddidit nautis mare quod quietum
Littore ab omni.
Lucidum Livi celebrat volumen,
Axibus miscent superis poetae
Mucios, Paulos, Decios, Camillos
20Corneliosque.
Hi nisi dextras posuere flammis,
Sortibus vitas, patriae levamen,
Quid nisi largis opibus bearunt
Martia regna.
25Dignius nomen, gravior magister
Nescio quid iam venit ecce maius;
Sit tua, felix, tamen hoc relatum
Pace, vetustas.
Verberat iam iam refluos marinae
30Tethyos fontes Syriosque campos;
Hic ad Eoos penetrat recessus
Auspice fama.
Num taces, Clio veneranda? Plectrum,
Quo duces claros canis aut triumphos,
35Quo sonas hymnos sophos et deorum,
Diva resume.
Domnicum pulchris titulis nitentem,
Prole sublatum, meritis perennem,
Effer, erectas recines ad aures
40Dulcius Orpheo.
Ille ter denos renovantis orbes
Pertulit lunae, mala, tot labores,
Tot graves soles dubiasque noctes
Aequore torvo.
45Ille Scyllaeos totiens leones
Et sues iunctis canibus minaces,
Mille terrentes domuit figuras
Ille ferarum.
Ille piratas relegavit omnes,
50Mercibus fervet mare sublevatis,
Somnium fessus leve nauta carpit
Undique tutus.
Dum studet tantis patribus placere,
Num bonus ductor renuit coruscis
55Et manus ambas caput et verendum
Subdere flammis?
Hostium classi religatus uncis
Dentibus, quamquam sua iam triremis
Arserat, voti nisi compos olim,
60Nescit abire.
Adde quod patrum venerandus ordo
Credidit tantum tibi, fortis, heros,
Ut parum curet fabricare classem,
Te duce fidens.
65Ingruit quamquam gravius periclum,
Solus infestis resides procellis,
Tu famem Pisis relevas molestam,
Hoste seratis.
Quid facis tandem? Venetos reformas
70Latius fines, patriae trecentas
Exigis vitas, tolerando vincis
Mille triumphos.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: