previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


30. de aegritudine eiusdem

Mirabar quid maestus eras, Gradive; rubentes
Abstulerat cristas quae tibi causa, pater;
Dextra Pelethroniam cur exarmaverit hastam,
Quae tibi Lemniacas fregerat ira rotas.
5Sanguinea Bellona manu discussa Medusam,
Cur tua luctifico fleverat ore soror.
Anxia Dalmatiae trepidarint corda fidelis,
Unde tot heu gelidi signa pavoris erant.
Publica sollicitus peragebat vota senatus,
10Mirabar veneta cur erat urbe metus.
Undique Marcicolas mirabar fervere Pisas
Urere et in sacris thurea dona focis:
Aeger in occiduis medicamina Domnicus oris
Quaerit, Apollineas sustinet ecce manus.
15Fortibus assuetus semper provisor in armis -
Proh scelus! - intensis febribus ecce iacet.
Ecce iacet veneranda tui, Mars, gloria belli,
Unica Palladii numinis aura silet.
En favor Illyriae mutat regionis honorus,
20Dalmata quo felix, quo duce tutus erat.
Imminet en gravis Veneto iactura leoni,
Infirma est Venetae vita salusque togae.
Nobilis ille tui servator, Pisa, favoris
In dubio vitae membra gravata fovet.
25Unda maris quem non, non mille pericula terrae
Prostrarint quondam: febris acerba domat.
Saeviat usque licet, nullo tamen eximet aevo
Praemia perpetuo nobilitata bono.
Quis gravior fuerat morbus Tirynthius olim,
30Quo super Oetaeos arserat usque rogos:
Obtinuere tamen divae praeconia laudis
Inclita stelligeri regna subire poli.
Multiplici liceat cecidisset vulnere Caesar
Et grave sacratum corpus haberet onus:
35Fama tamen volitat, felicia Caesaris acta
Dicentur donec maximus orbis erit.
Domnice, pennigeri felix tutela leonis,
Nil vereare mori: quid tibi febris aget?
Maior eris rumpent postquam tibi stamina Parcae,
40Iniciet nigras cum Libitina manus.
Fortibus atra viris non est obnoxia Clotho,
Nil longinqua dies invidiaque minus.
Si quid inexpertum committere, si quid inausum
Vellet at in nostrum mors violenta decus:
45Improba non illi quicquam nocuisset amaris
Morsibus, at patriae damna suisque feret.
Damna feret nostro sed qualia quantaque fratri,
Perpetuo servus qui cupit esse suus,
Munere cuius habet vitam placidumque levamen
50Et quicquid larga de pietate fluit.
Di, quibus est cordi pietas, quorum insidet aure
Excelsum Veneti nominis imperium:
Instituam Libycis solemnia templa columnis
Et cadet ad vestros victima grata focos:
55Hunc servate, precor, patriasque remittite ad oras
Incolumem, patribus excipiendus eat;
Hunc servate, precor: patriam servabitis, orbis
Applaudet, frater sic mihi salvus erit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: