35. Francisco Raynerio amicae suae nomen declarat
Quae, Francisce, tuos puella vultusExarsit teneros, candide, scire cupis.
Addam pollicitis fidem libenter,
Ne rigidus videar Caucaseusque nimis.
5Non mortalis amor decente forma,
Virgo sed supero de Iove nata fuit.
Haec dum florigeros odore campos
Perlustrat similis Persephonae et Triviae,
Vidit te violas rosis legentem
10Pulchrum, purpureo lilia mixta sinu.
Miratur faciem comis nitentem
Et teretes digitos marmoreasque manus.
Quis tum praecipuos Adonis artus
Praeferet, Idaliae sit procul ira deae!
15Illi visus eras favore tali,
Endymion dignus quo tibi, Luna, tuus.
Te spectans oculis perambit usque
Virgineis, rabidas concipit illa faces.
Nomen scire velis tui furoris
20Et faciem, patria qua sit et ortus. Habe:
Caelestis patria, beata forma,
Euphrosyne nomen dicitur esse suum.
Haec tibi mala parat manu feraci
Aurea, conspicuo munera digna deo.
25Felix ne nimium superbulum et
Tollas, Euphrosynae tam cito factus amor:
Florum depereunt cito colores
Et iuvenem subito curva senecta rapit.
