previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


36. de eiusdem discessu

Hei cita saecla volant: iam tertia vertitur aestas,
Iam teritur spatiis ultima meta suis:
Tu patriam, generose, tuam, tu pectora fratrum
Visere, tu socios iam comitesque paras.
5Ast ego quid faciam? Scribam cui carmina? Solus
Destituor, sordent hei mea fila lyrae!
Plectra iacent nobis foedata rubigine turpi,
Livet et ingenii lucida cura mei.
Quid mihi cum studiis? Dulcissima cura legendi
10Me fugit et mentem detrahit illa meam.
Amplius, ut fueram, scribam non carmina laetus,
Castalius tinget nec mea labra liquor.
Parcite montivagae, Parnasia numina, nymphae:
Non dabimus vestris thura, cremanda focis.
15Hi mihi, discedet quondam mea sola voluptas,
Solus amor nostri carminis atque decus.
Discedent quondam turgentia carbasa vento,
Carbasa luminibus uda futura meis.
Me miserum! gelidi sentimus signa pavoris
20Concrepuit gracilis seu lenis unda noti;
Fulserit aut nitidi tantum clementia caeli,
Protinus est curis cura gravata meis.
Seu nautam quisquis monstraverit ... ille
Tristia vulneribus fert alimenta meis.
25Seu mihi forte ratis fuerat conspecta, timemus,
Ne mihi praesentes auferat illa deos.
Ah, Neptune, tuo figam quae dona sacello;
Tyndaridae, vobis, quae tibi, Leucothoe?
Ni cito dulce meum Francisci nomen amici
30Littoribus solvat stupea vincla meis.
Ni bona signa fugae celeri tam sidere fausto
Annuerint, rapidum ni mare radat iter.
Nunc mihi qui Triviae studuit vim ferre Dianae,
Pleiades faveant Oleniumque pecus.
35O utinam totis hiemarent astra diebus
Tristia, pro geminum Parrhasidumque face!
Ne mihi dilectus posset discedere Achates;
Patroclus, Pylades Hyrtacidaeque comes.
Tunc mihi fata darent felicia saecla beato,
40Tunc ego perpetuo laetus amore forem.
Quid loquor infelix? Quid inania verba, querellas
Fundimus? Hei steriles non facit ille sonos.
Per mare velivolas festinat tendere pennas
Ferreus et nostrum curat amare nihil!
45Vade magis gratos forsan petiturus amicos,
Non puto sic fidos. Dulcis amice, vale!

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: