previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


37. Spalaeti discessum magnifici viri | Iacobi Raynerii, iusti praetoris sui, | lugentis consolatio

Fama Salonaei nunquam reticenda palati,
Regia littorei deliciosa soli,
Dalmaticas inter celeberrima gloria sedes,
Spalaetum, priscae nobile gentis opus:
5Cur ita caelestes furibunda voce fatigas,
Sauciat heu superos cur tua lingua deos?
Quae nova causa mali? Vesanis pectora pugnis
Nuda quid incessas? Quid sine fine premis?
Ah gemis et tantos dic cur profundis in imbres?
10Pallida quid facies, quid sibi maesta velit?
Me miserum, laceras sparsos sine lege capillos,
Mollia sanguineis unguibus ora notas.
Sera nimis longae latitant monumenta Salonae,
Alta ruinosas contegit herba domos.
15Aequor in immensum curvus designat arator:
Hic erat antiqui principis alta domus.
Hac super inducto crepitabat lympha meatu,
Conveniens oculis hic puto scena fuit.
Amphitheatralis fuit hic pulcherrima circi
20Forma, cavernosis eruta fornicibus.
Obliterata diu lacrimis te spargere regna
Si iuvat et turpi flere subacta situ,
Longior emineat maioris copia luctus,
Protinus adveniat causa dolenda tibi.
25Moenia semiruto prodibunt Martia vultu
Et Capitolini limina quassa Iovis.
Tum veteris fractae surgent Pandionis arces,
Cecropis hospitium Palladiumque vetus.
Inde draconigenae monstrabunt vulnera Thebae,
30Innumeras misera conditione fores.
Laomedontis opus Phrygii, lacrimabile regnum,
Exseret eversum Troia superba caput.
Num cinerem precor esse putas Carthaginis altae;
Nil habet ostendat quid superesse sui?
35Sunt aliae centum deleti nominis urbes,
Quas erit insanus credito flere labor.
Oppida mille iacent variis tumulata ruinis:
Omnia sunt aevo comminuenda gravi.
Longa dies tanti prohibet reminiscier aestus;
40Imminuunt quod non saecula longa malum?
Contrahe lora precor, lacrimarum pelle dolores,
Omnia sint habitu candidiora tuo.
Cernimus, ut maestum paterno in funere natum,
Hic stetit Aspalatum, talia verba gemens:
45"Non mihi sollicito priscas deflere Salonas
Est animus tristis, non ego vana queror.
Regna vetusta fluant: gravius sub corde fovemus
Vulnus et est gemitus altera causa mei,
Altera cura; dolor non hic mea pectora versat;
50Parcimus excidiis funeribusque rogis.
Saeva iubes nostri retegam monumenta doloris,
Haec gemebunda mei signa doloris habe:
Ramnerius Veneta praetor modo missus ab urbe,
Sedibus e superis venerat immo deus.
55Traxerat hic secum comites, moderamina clari
Caesaris, Herculeum Romuleumque decus.
Erigones habitus formosae, sancta Catonis
Nomina, Cornelios, Paule, tuosque sales.
Hic Lycias secum sortes, Dodona volucres
60Quas alit, horrendae vexerat antra deae.
Traxerat hic secum caeci pia facta Metelli,
Pectora sacrifici religiosa Numae.
Hic Nasamoniacis docuit quae corniger arvis
Hammon Apollineo sanctus ab ore dabat.
65Hunc fuerat comitata biceps prudentia Iani,
Regule, velle tuum propositumque tenax.
Hunc si vidisset tenebroso in carcere quondam,
Credibile est vinctus Cimber in arma ferox
Diceret: "Heu Marium nequicquam nostra ferire
70Dextra potens: vincor nobilitate viri."
Omnia iura, decem tabulas, callebat Athenas,
Huic medio clausum pectore numen erat.
Si Samium perhibent, prisco si tempore constat
Egeriam sacro consuluisse Numae,
75Quis Lacedaemonium dubitat didicisse Lycurgum
Te fora, te leges, dive Iacobe, tuas!
Qua fera corda trucis populi gravitate regebat,
Consilium viduis qua pietate dabat!
Ut fuit oppressi felix tutela clientis,
80Omnibus hic miseris quale levamen erat.
Fur erat innocuus duce quo, nemus omne silebat;
Castior Hippolyto turpis adulter erat.
Hoc duce milvus erat tenuis gallina, molossus
Parva catella, ferox agna novella lupus.
85Clodius hic gravior semper graviorque Milonum
Turba fuit, nocuis hac regione locus.
Mansuevere quidem feritatis pectora, nullo
Pressa metu, nulla lege vetante tamen.
Aurea saecla puto fuerant quo tempore, talis
90Hic stetit; extabant horrea plena mihi.
Undique vitifero faciebant munera Baccho
Agricolae, Cereri rustica liba dabant.
Tot Campanus ager nec habet Methymna racemos,
Prela tot Albanis non maduere iugis.
95Gargara tot segetes, Libycis non area campis
Dives hiulca terit dum Canis ora rigent:
Musta sub autumno calcabat turbida rubro,
Quot meus agrestis farra tegebat humo.
Forte famem, nullam norant sua tempora pestem:
100Ah peream si non hic puto numen erat!
Nil nisi Laetitiae restabat condere sacrae
Templa, Diocletio constituenda foro.
Gaudia tot fuerant quo cum, felicia quo cum
Vota, reor votis fertiliora meis.
105Quam cito laeta fluunt, subitas mutantur in horas,
Tempora praecipiti flant leviora noto.
Heu heu Ramneriae discessit gloria prolis
Inclita, turbavit tot bona nostra modo.
Aurea saecla, fidem, probitatem, gaudia nobis
110Abstulit exigua cimba cavata trabe.
Num tibi iusta mei patuerunt signa doloris?
Num queror in cassum? num levis esse feror?
Gaudia num fundes videam cum flere puellas
Cum puerisque senes, compita, saxa, solum?"
115Haec ait, alloquio subiunxi pauca benigno
Tuncego: "Confiteor, iusta querella tua est
Confiteor, titulis fuit hic generosus avitis,
Vir erat ingenua quis probitate neget?
Vivit at et dulces vivunt sua pignora, nati,
120Praesidio Venetae saepe futura togae.
Vivit amor patriae, pietatis forma supernae,
Vivit natorum maximus ille pater.
Eximium laudis specimen, castissima coniunx,
Magnificae vivit gloria rara domus.
125Crescit honos passim, crescunt propaginis altae
Stemmata, iam generos, iam videt ille nurus.
Iam tenet in gremio decus imperiale verendum,
Monstrat avum simili iam ore suus nepos.
Inclita pennigeri volitant vexilla leonis,
130Undique iam Venetum transilit astra decus.
Indica purpureus Titan qua regna colorat
Et nitidum rutilo fundit ab ore iubar;
Qua patris Oceani nympharum turba iugales
Solis anhelantes excipiendo levat,
135Torrida zona rubet Scythiae qua stagna nivosae
Sarmaticis plaustris exagitata rigent.
Cura sancta patrum felici brachia motu
Explicat et latius imperitata patet.
Hac cum Rhamnerium surgit decus, alta per aevum
140Fama volat, volitet sed sine fine precor."

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: