previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


54. Marci Maruli responsio

Grata salutatrix a te mihi littera venit,
O Francisce, meae cultor amicitiae!
Haec docuit quanto est absentia nostra dolori
His, quibus extiteram semper in urbe comes.
5Tum quod tristitiae cumulus superadditur isti
Dum pecus in praedam ferri hominesque vident.
Ferre utrumque malum mentique mederier aegrae
Dicere conabor qua ratione decet.
Insula me retinet quae scis, non amplius ista
10Quam stadiis decies distat ab urbe decem.
Quod si forte velint mecum simul esse sodales
Et nostra cupiunt rusticitate frui,
Acta ratis remo septenis ocius horis
Sistet in hoc illos quo moror ipse loco.
15Excipiam laetus venientes; brachia collo
Advolvam, labris labra genisque genas.
Inde recumbentes oleae viridantis in umbra,
Placati iuxta murmura blanda freti,
Alterno dulces miscebimus ore profatus,
20Dum pueri mensas prandiolumque parant.
Mox invitati pergemus sumere non quas
Dicitur Antoni mensa vorasse dapes;
Nec patinas, Luculle, tuas pinguesve capones,
Sive papillatae sumina grata suis,
25Sed cenam cui dimisso Serranus aratro
Vellet honoratas applicuisse manus,
Et qua contentus Samnitum sperneret aurum
Vir praestans animo Curius atque fide.
Pulmento satiare famem potuque levare
30Simpliciore sitim creditur esse satis
Laudeque tam dignum: quam prorsus turpe putatur
Esse suae servum mancipiumque gulae.
Cena tamen vobis dabitur magis ampla, sodales:
Nostri ruris opes, brassica, beta, cicer;
35Et de vicino capti modo gurgite pisces:
Sargus, maena, canis, sepia, salpa, lupus.
Pocula non deerunt, baccho saturata rubello,
Quaeque solet rigidum lympha domare merum.
Denique quae mensae donat Pomona secundae:
40Vel pira vel ficos vel melimela dabo.
Ergo si qua meos nunc cura fatigat amicos
Visendique mei si qua cupido tenet,
Dic veniant - iter est modici, Francisce, laboris -
Cumque illis, si me diligis, ipse veni.
45Non sic adventu quondam laetatus Ulyxis
Hortorum cultor dicitur Alcinous;
Nec tanto exceptum pastoris amore Molorchi
Amphitryoniadem fama fuisse refert.
Ipse ego quam vobis hilari ferar obvius ore
50Et toto cedam protinus hospitio.
Cunctorum, quaecumque deus mihi donat, amicos
Consortes fieri participesque volo.
Solari interea Martis, Francisce, maligni
Casibus afflictos hac ratione potes:
55Nec frangi adversis nec laetis fidere rebus
Egregium quiddam magnificumque putent.
Terrarum nihil orbis habet firmumve ratumve:
Omnia non stabili fertque refertque rota.
Irus ut in Croesum, sic Croesus transit in Irum:
60De misero locuplex, de locuplete miser.
Servitio premitur dudum qui sceptra tenebat,
Sceptra tenens regnat qui modo servus erat.
Denique cunctarum sunt magna volumina rerum
Atque agitat varias sors animosa vices.
65Illo igitur nostrae mentes et vota ferantur,
Est ubi perpetui mansio certa boni.
Christicolas immensa beant ubi gaudia fidos,
Gaudia non ulla deperitura die.
Nil hostile timent nec quicquam triste verentur
70Conspectum summi qui meruere Dei.
Ipse quidem nobis caelesti in lumine sedem
Esse iubet, non quam nunc habitamus humum.
Propterea quicumque gemit dispendia terrae,
Fallitur haec patriae si putat esse suae.
75Hic lugenda tamen pravae sunt crimina mentis,
Ut dolor iratum mitiget iste Iovem.
Hic culpas deflere docet, scandamus ut illo,
Illo ubi tristities non habet ulla locum;
Illo ubi laeta salus, pax candida, vita perennis,
80Et sine lite quies, et sine nocte dies.
Hactenus haec. Ipsos nunc nostra Thalia salutet
Intima quos nobis iungit amicitia:
Hieronymum cithara clarum, gravitate Marinum,
Ruris et agrorum cultibus Alvisium;
85Nicoleon risu facilem, sed, ut ipse iubemus,
Ante salutetur Barbarus usque meus;
Ille licet musis et sanguine praestet avorum,
Non tamen invitus carmina nostra legit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: